In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Originale esse privationem justitiae originalis, ita communis eum Anselmo, Alens. D.
Thom. D. Bonav. Richard. et recentioribus. Non est tamen privatio ullius doni habitualis, sed rectitudinis debitae inesse per modum termini ex actu secundo, in voluntate causata et generatione transfusa ; unde non formaliter, sed causabiliter privat habitus, ita puto intelligendum Scotum. Et sic docent Henr. supra, et Zumel. 12. q. 82. a. 3. d. 1. ad 1. et d. 2. conc. 5. Et illi qui dicunt id in nobis originale, quod in Adamo fuit personale, hi sunt Richardus, art. 2. Sot. i. de nat. c. 9. Gajet. 1. 2. q. 83. a. 1. et alii ; et juxta hunc modum explicari debet ratio peccati habitualis quod est ipsum actuale, per modum termini manens ; nec oppositum voluit Scotus, ut dicam in 4. q. 14. q. 1. et d. 16. d. 2.
Circa istam materiam est alia via, quae videtur Anselmi in toto primo libro de Concept. Virg. ubi tractat de peccato originali, ad quam videndam etiam quatuor sunt tangenda. Primo, quid sit peccatum originale, et in hoc solvitur secunda quaestio. Secundo, an tale peccatum insit quoad primam quaestionem. Tertio, qualiter contrahatur quoad tertiam quaestionem. Quarto, qualiter remittatur per Baptismum, et hoc quoad quartam quaestionem.
Quoad primum dicit Anselmus in lib. 1. de Concept. Virg. capite 27. Per peccatum quod originale dico, aliud intelligere nequeo in ipsis infantibus, nisi factam per inobedientiam Adae, justitiae debitae nuditatem, per quam omnes sunt filii irae. Ista ratio peccati originalis probatur ex hoc, quia peccatum formaliter est injustitia ; igitur et tale peccatum talis injustitia. Justitia autem secun dum eum ibi cap. 5. et 16. de casu diaboli, non est nisi carentia justitiae debitae.
Dico igitur quod peccatum originale, quod est carentiae justitiae originalis, non est nisi carentia justitiae debitae. Et si objicitur, quod aliqui Sancti videntur dicere concupiscentiam esse peccatum originale: respondeo, concupiscentia potest accipi, vel prout est actus vel habitus, vel pronitas in appetitu sensitivo: et nullum istorum est formaliter peccatum, quia non est peccatum in parte sensitiva secundum ipsum, cap. 3. et 4. ibi. Vel potest accipi prout est pronitas in appetitu rationali, id est, in voluntate ad concupiscendum delectabilia immoderate, quae nata est condelectari appetitui sensitivo, cui conjungitur: et hoc modo concupiscentia est materiale peccati originalis, quia per carentiam justitiae originalis, quae erat sicut fraenum cohibens ipsam ab immoderata dilectione ipsa, non positive, sed per privationem fit prona ad concupiscendum immoderate delectabilia, sicut exemplificat cap. 5 de navi, fracto gubernaculo, et equo, fracto fraeno, qui dimittitur sibi, et ex hoc exequitur motum inordinatum, quem cohiberet illud fraenum.
Sic ad propositum, (a) per hoc solvitur secunda quaestio, qua quaeritur quid sit peccatum originale. Est enim formaliter carentia justitiae originalis debitae, et non qualitercumque debitae, quia acceptae in primo parente, et in ipso amissae, cui correspondet paena damni dumtaxat ex praemissa criminis transgressione proveniens. Et ideo Adam non habuit peccatum originale, quia illud debitum non fuit ad ipsum traductum per aliquem parentem, sed ipse in se accepit illam justitiam, et actu suo amisit.