In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Ad tertiam quaestionem positam, d. 31. explicat quomodo anima, mediante, carne contrahit originale sive illa qualitate, scilicet quia organizato corpore, infunditur constituendo filium Adae.
Quantum ad tertium articulum et tertiam quaestionem, dicitur secundum istam viam, quod anima contrahit mediante carne, non ita quod caro, quasi per qualitatem quamdam causatam in ea, causet istud peccatum originale, sed ex hoc, quod caro concupiscibiliter seminatur, et ex ipsa formatur corpus organicum, cui infunditur anima constituens personam, quae est filius Adae. Ista ergo persona, quia naturalis filius Adae, ideo debitrix est justitiae originalis datae a Deo ipsi Adae pro omnibus filiis, et caret ea: ergo habet peccatum originale ; contrahitur igitur illud peccatum in carne, inquantum est naturalis ratio, et ex hoc debet justitiam, qua per peccatum Adae caret.