IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
- Solvit argumenta posita dist. 30. q. i. Ad primum explicat quae ratio voluntarii requiritur ad originale. Ad secundum quomodo stat aliquem esse peccatorem, in eo quod vitare non potest.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
Ad primum dico quod voluntarium potest accipi, vel pro eo quod est in voluntate, vel prout communiter sumitur et magis proprie, pro eo quod est in voluntatis potestate, ut est activa. Primo modo, istud peccatum posset dici voluntarium, quia ipsum sicut quodlibet peccatum, est in voluntate, ubi solum nata est esse injustitia, secundum justitiam sibi oppositam, secundum Anselmum c. 4. et 5.
Secundo modo dico, quod peccatum non oportet esse voluntarium ipsi habenti, sed ei vel alii, scilicet a quo contrahitur istud peccatum: et utrumque sufficit Augustino contra Manichaeos, qui posuerunt peccatum esse ab anima mala, et ita esse simpliciter necessarium, propter istam animam malam, et involuntarium cuicumque.
Ad illud de libero arbitrio, dico quod peccare potest esse,vel elicere actum peccandi vel habere peccatum. Primo modo potest concedi illa auctoritas, quia parvuli non eliciunt actum peccandi, quia illud peccatum non est eis actuale, sed tantum contractum a parentibus. Secundo modo,propositio est falsa, nisi intelligatur in generali, sic in eo quod nec ipse in se vitare potest, nec in illo per quem contrahit peccatum, et secundum falsum est in proposito, et ista propositio sic disjunctive vera sufficit Augustino contra Manichaeos, sicut prius.
Ad tertium dico (f) quod ad istud peccatum concurrunt duo, carentia justitiae scilicet ut formale, et debitum habendi eam, ut materiale, sicut in aliis privationibus concurrit privatio et aptitudo ad habitum. Debitum istud a Deo statuente legem istam, do justitiam tibi Adae et omnibus filiis tuis naturalibus, do eadem datione quantum est ex parte mea, et ideo ex hac datione tenentur omnes eam habere, et ex patre propagante, per cujus actionem iste est filius naturalis Adae ; ergo hoc debitum per nullas rimas ignotas intrat, sed per istas duas causas positivas. Illa autem carentia (g) non habet causam, nisi negative, scilicet non dantem justitiam originalem: cujus si quaeratur ulterius causa, non est nisi demeritoria, quia scilicet Adam demeruit ne justitia originalis daretur; negativa non dans, Deus est; demeritoria quare non datur, Adam peccans.
Et si objicitur, quod quando effectus actu efficitur, necesse est ponere tunc causas ejus in actu ; si autem Adam esset annihilatus, vel si modo de facto in voluntate Adae nullum esset peccatum vel demeritum, quomodo in isto instanti contrahit iste parvulus peccatum ab Adam?
Respondeo, sicut meritum cum transit in se, manet tamen in scientia et acceptatione divina, quia ita praemiat pro eo, ac si esset praesens, ita cum demeritum transit, quantum ad actum. manet tamen in scientia divina, quia ita punit pro eo, ac si jam esset praesens ; ita ergo hujus negationis, non habere justitiam originalem, erunt viae per quas intrat, Deum non dare, et demeritum Adae in scientia Dei, propter quod non dat.
Ad aliud de tertio Ethicorum, dico, quod nullus est defectus contractus ab origine increpabilis nisi iste, et i leo licet omnes defectus alii sint paenae non increpabiles, non ita iste.
Ad ultimum, dicitur quod Adam non corrumpit naturam hanc numero, sicut nec personam numero, sed corrumpit se peccato personali, et in hoc demeritorie totam posteritatem suam.