IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Solvuntur argumenta posita supra q. 2. d. 30. Ad primum, explicat qualis privatio justitiae originalis requiritur ad peccatum originale, quia non omnis talis piivatio sufficit. Ad tertium explicat quomodo haec privatio tollitur per Baptismum sine positione propriae formae per mutationem subjecti, quia amplius non tenetur habere justitiam originalem.
Ad argumenta secundae quaestionis. Ad primum de Adam patet, quod habuit carentiam hujus justitiae actu proprio, et justitiae debitae, quia in se acceptae ; talis carentia non est peccatum originale, sed illa quae habetur actu alieno et justitiae debitae, ex acceptatione alterius.
Et ad aliud de Angelo, patet quod vel non est capax justitiae originalis, vel si sic est, habet eam; si enim non respicit per se nisi voluntatem et non appetitum sensitivum, et si respiciat finem sub ratione convenientis et delectabilis, non est inconveniens ponere aliquod tale donum in Angelo.
Ad tertium dico, quod in Baptismo solvitur debitum habendi illud donum in se et commutatur in debitum habendi donum aequivalens, scilicet gratiam, et istud debitum secundum,semper ex tunc manet,nec primum redit: et qui caret secundo dono debito, gravius peccat quam qui caret primo, nec tamen est peccator peccato originali, quia non redit debitum habendi illam justitiam.
Ad quartum patet ex solutione quartae quaestionis. Ad quintum concedo quod non est nisi in voluntate. Et cum dicis voluntatem esse immaterialem et ideo non posse pati immediate a carne, dico quod ista justitia non est ibi, quasi in subjecto alterato a carne alterante, sed est ibi, quia justitia non inest, quae tamen debita est, quia est voluntas filii Adae.
Ad argumenta in oppositum, contra concupiscentiam, patet quia non concludunt oppositum secundum intentionem quaestionis.