In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Solvit argumenta posita d. praeced, q. un. et alia ibi adjuncta,suadentia animam infici a carne ; solvit dubium, ad originale requiritur propagatio libidinosa, de quo D. Bonav. ibi art. 2. q. 3. Richard. art. 2. q. 2 D. Thom. 1. 2. q. 81. art. 3. et 4.
Ad argumenta tertiae quaestionis Ad primum, dico quod non est a carne in animam agente. Et per idem ad Augustinum super Genesim, tantum est enim a carne illa relatio in producto, quia est filius naturalis Adae ; et hanc consequitur debitum ex lege divina, et carentia est ibi ex negatione causae.
Cum arguitur reducendo illud argumentum, quod paena non est causa culpae, verum est principalis causa.
Si tamen non ponatur aliqua infectio in carne, quod non est necessarium secundum istam viam, ipsa potest esse instrumentalis causa . culpae; aut si nulla ibi sit infectio, adhuc caro potest esse causa intrumentalis, in quantum in ipso semine est vis activa producendi filium Adae, qui per hoc est debitor.
Ad aliud de proximo parente respondeo, quicumque accepisset justitiam originalem in se formaliter, vel voluntate consequente, fuisset debitor pro se, et pro tota sua posterioritate pro qua accepisset virtualiter, et ita si Adam non peccasset, sed Cain, tamen filii Cain contraxissent peccatum originale, non ab Adam, sed a Cain. Nunc autem nullus accepit formaliter nisi Adam, et ideo omnes alii habuerunt eamdem rationem debiti habendi justitiam et eamdem rationem carentiae ipsius, quia per actum alterius, et ideo modo a nullo parente proximo contrahitur, ita ut per ipsum posset intendi, sicut nec per ipsum posset per se causari.
Ad argumenta in oppositum patet, quia auctoritates, quae dicunt quod anima inficitur a carne, sunt intelligendae modo praedicto, inquantum scilicet anima est forma carnis, ex quarum unione resultat filius Adae, qui est debitor habendi justitiam, qua caret.
Sed hic facit dubium auctoritas Augustini de fide ad Petrum, quam adducit Magister dist. hac, quae sonat, quod istam maculam non transfundit propagatio, sed libido ; ergo videtur quod non ex hoc solo, quod iste est filius naturalis Adae, est sic tali peccato obnoxius ; sed ex hoc quod est filius Adae libidinose propagatus, iste contrahit peccatum originale.
Respondeo, si fuisset propagatio in statu innocentiae, non fuisset peccatum originale contractum, et tunc fuisset omnino sine libidine, quiapropagantes habuissent justitiam originalem, nunc autem quaecumque propagatio communis libidinosa est ex illa ; igitur quia maculosa est, maculat prolem, non autem quia propagatio, quia propagatio non est medium inter parentem et filium, per quod filius maculetur, secundum illam absolutam rationem propagationis, quae fuisset in statu innocentiae, sed ex carentia justitiae originalis in propagantibus, quam carentiam consequitur libido, ita quod illa auctoritas debet exponi, ut libido accipiatur pro carentia justitiae originalis in propagantibus, quae est causa libidinis in actu propagandi.