In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Solvit argumentum positum in initio hujus dist. et dubium, scilicet quomodo gratia tollit privationem justitiae originalis, cum ipsa non sit formaliter originalis.
Ad argumentum quaestionis quartae, patet quod justitia originalis restituitur in dono aequivalenti, imo etiam praeeminenti. Sed hic dubitatur, cum enim justitia originalis non sit formaliter gratia, igitur nec ejus oppositum, scilicet privatio formaliter est privatio gratiae ; ergo ista privatio justitiae originalis potest stare cum gratia, et ita licet gratia detur, manet tamen peccatum originale, nisi dicatur quod praecise solvitur debitum habendi justitiam originalem. Et hoc incidit cum alia responsione.
Respondetur, in statu innocentiae erant dona ordinata, ita quod justitia originalis potuit esse sine gratia, non e converso, et tunc privatio prioris includebat virtualiter privationem posterioris: cuicumque igitur tunc restituta fuisset gratia, sine justitia originali, si hoc factum fuisset, non habuisset ipse perfectum statum innocentiae; sed pro statu isto non habent talem ordinem, sed gratia potest inesse sine tali justitia, et ipsa simpliciter est donum excellentius quam talis justitia: ipsa igitur gratia inexistens simpliciter restituit hominem in statu isto ad perfectionem supernaturalem sibi possibilem, sed hoc sine justitia, licet absolute non contradicant. Unde non repugnant carentia justitiae originalis absolute loquendo, et gratia pro statu isto ; repugnant tamen inquantum illa carentia est culpa avertens a fine ultimo, quia conversio opposita illi pro statu isto nata est inesse filio Adae per gratiam sine isto dono.