In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Utrum peccato originali debeatur tantum paena damnil
Alens. 2. p. q. 122. m. 10. D. Thom. hic q. 2. a. 2. D. Bonav. a 3. q. i. Richard. a. 3. q.l. et 2. Rubion. Aegld. Durand. Mars. Gab. Ovando, Angles hic. Hen. hic disp. 27. vocans affirmantes parvulos igne torqueri, parvulorum tortores. Bellam) 6. de statu peccati c. 6. 7. Suarez 3. p. d. 57. 8. 6. et d. 50, sec. 5. Vasq. 1. 2. d. 134. Henr. quodl. 6. q. 21.
Quaero circa distinctionem trid gesimam tertiam, in qua Magister agit de peccati originalis punitione, utrum peccato originali debeatur sola carentia visionis divinae pro paena? Quod non, Augusti nus in Ench : 23. Firmissime tene, et nullatenus dubites qui sine Sacramento Baptismalis de hoc saeculo transeunt, aeterni ignis supplicio puniendos.
Praeterea parvuli habebunt corpora passibilia, quia non gloriosa; igitur poterunt pati ab activo eis praesente: ergo ab igne. Aut si dicis quod praesentabuntur, ne ignis possit in ipsos agere, saltem videtur posse pati paena interiori, scilicet famis et sitis, et ita paena sensus.
Praeterea, fomes erit in eis non extinctus ; ergo poterunt habere concupiscentias inordinatas secundum eum: poterunt igitur sibi inordinate appetere delectabilia, propter quorum ablationem et substractionem poterunt tristari, et ita pati paena interiori.
Praeterea, habebunt usum rationis, et cognoscent naturam suam ; ergo poterunt cognoscere se ordinatos ad vitam aeternam; et cum quilibet habens ordinatum appetitum appetat illam secundum Augustinum 13. Trinit. c. 5. ergo ex certitudine carentiae illius desiderati poterunt tristari, et ita pati paena interiori.
Praeterea, existens in puris naturalibus haberet istud damnum ; ergo existens deordinatus per culpam, cum habeat malitiam quam iste non habet, debet habere paenam quam iste non habet, alioquin culpa esset impunita, et ita non solum damnum erit paena istis, sed aliquid aliud.
Oppositum vult Magister in littera et Augustinus in Ench. quod mitissima paena, etc.