In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Damnatos ob solum originale non habituros paenam sensus exterioris, vel interioris, neque tristitiam voluntatis, quia haec videtur maxima hominis paena, neque ullum actum inordinatum, c. Majores de Baptism. Florent. sess. ult. Greg. Nazianzen. orat. in lavacrum, Aug. 3. de lib. arb. 23. Amb. in epist. Rom. 5.
Hic videtur (a) Magistrorum esse sententia, quod damnati pro solo peccato originali nullam habebunt paenam sensus exterioris, puta ignis, quia nullam delectationem inordinatam habuerunt, cui delectationi correspondeat acerbitas ignis affligentis, ut propria paena. Nullam (b) etiam habebunt interiorem, ut tristitiam, quia si tristarentur de statu suo, et tristitia secundum Augustinum sit de his, quae nobis invitis accidunt: ergo ipsi involuntarie sustinerent statum suum, et vellent oppositum, et ita murmurarent contra dispositionem divinam, et ita haberent inordinatam dispositionem voluntatis, quod videtur absurdum. Nam sententia divina est dispositum, quod ubicumque ceciderit lignum, ibi erit, in Ecclesiast. igitur cum isti nullam inordinatam volitionem habuerunt in isto statu, sequitur quod nullam tristitiam inferiorem habebunt.
Praeterea, si tristarentur (c) de carentia beatitudinis et visionis divinae, cum desperent de ea, quia non habebunt spem; igitur haberent paenam gravissimam inter paenas omnium damnatorum, scilicet tristitiam ex desperatione.
Videtur etiam, (d) quod simpliciter major sit paena tristitia homini, ut distinguitur contra dolorem, quam aliqua paena alia sensus, quia sicut voluntas est magis appetitus hominis inquantum homo, quam appetitus sensitivus, ita quidquid agit vel patitur secundum voluntatem, simpliciter magis agit et patitur inquantum homo, quam secundum aliquem alium appetitum: et ita simpliciter magis patitur si tristatur quam si doleat, et ita non videtur quod sit ponenda in eis aliqua tristitia.