IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Damnatos ob solum originale perfectius nobis cognoscere naturalia, ac aliqualem habere naturalem beatitudinem, ita Lyran. in id Eccles. 4. Feliciorem utroque reputavi etc. dicens esse communem, D. Thom. q. 5. de malo art. 3. dicens quod habebunt omnem perfectionem puerorum in puris naturalibus morientium, et hic q. 2. a. 2. ait Deo conjunctos futuros bonorum naturalium communione, et gaudium habituros ex cognitione et dilectione naturalium. Richard. ait plus gaudii habituros quam peccatores hic, simpliciter tamen non habebunt felicitatem, quia in peccato ; cujus oppositum docuerunt Pelagiani.
Et si quaeratur de eis quantum ad cognitionem, sine assertione potest concedi quod, cum non habebunt intellectum impeditum corpore corruptibili in tantum, quantum noster intellectus impeditur in isto corpore, nec etiam erit impedimentum per tormenta, sicut habebunt damnati, poterunt habere cognitionem naturalem rerum et hoc de novo aquisitam, quia hoc non repugnat immobilitati status eorum, cum hoc etiam non repugnet immobilitati status beatorum, quod de novo intelligant aliqua facta contingentia; igitur a simili non repugnat firmitati status eorum, quae est in videndo Verbum, quod de novo intelligant aliquod verum necessarium, quod prius non intellexerunt, et ex uno vero necessario intelligere aliud verum necessarium, et ita possunt addiscere aliqua vera necessaria de necessariis in genere proprio. Ita igitur et isti, cum non habeant ita perfectam cognitionem, et nullam possint recipere, nec sit verisimile ponere in eis impedimentum, propter quod istam non possunt acquirere, videtur probabile concedere quod omnium naturaliter cognoscibilium possunt naturaliter cognitionem habere excellentius quam aliqui habuerunt pro statu isto, et ita aliqualem beatitudinem naturalem de Deo cognito in universali poterunt attingere.