In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Utrum peccatum sit a bono sicut a causa?
Mensis. 2. p. q. 100. m . 3. a 1. et 2. et, p. g. Si ro. 3. a. 2. D. Thom. 1. 2. q. 75. a. 1. et hic q. 1. a. 2. D. Bonav. hic art . 1. q. 1. 2. 3. Rich. a. 2. q. 2. 3. Gab. q. 1. Aegid. q. 1. a. 4. De errore Manichaeorum, vide Aug. haer. 46. et 12. civit 3. et 5. Gonff. 12. et Epiph. haer. 37.
Circa distinctionem trigesimam quartam, in qua Magister agit de peccato actuali, quaero de causa peccati, utrum scilicet peccatum sit a bono sicut a causa? Quod non, quia Matth. 7. dicitur quod non potest arbor bona fructus malos facere. Et Glossa ibi: Nihil dubium quin causa boni sit bona, et mali mala.
Praeterea, omne agens assimilat sibi effectum, primo de generat. saltem in remotissimis remotissima est assimilatio, puta in communissimus ; ergo ad minus in perfectionibus communissimis, assimilatur effectus causae ; ergo et in bonitate, et per consequens a bono ut a causa non potest esse peccatum, sed a malo.
Praeterea, quidquid est a bono ut ab efficiente, est ad bonum ut ad finem, quia deordinat a fine ; ergo, etc. Probatio majoris: Philosophus 5. Metaph. et 2. Phys. Efficiens et finis sibi invicem sunt causae.
Praeterea, malum in natura non est in effectu ab efficiente, sicut a causa ; nunquam enim producitur effectus monstruosus vel malus malitia naturae, nisi a causa imperfecta: ergo ita hic.
Praeterea, aliquod est primum malum, ut probabo: ergo ab ipso est omne aliud malum. Ista consequentia probatur de bono dicto in aliis, utpatet dist. 2. primi libri, et probatur a Philosopho 2. Metaph. de eo quod est maximum tale, a quo omnia alia sunt alia. Et ulterius, si ab illo primo malo, non est aliquod bonum, ergo nec malum, quod est a primo malo, est ab aliquo bono. Ista consequentia probatur, quia idem non est a diversis causis, quae non sunt ordinatae. Probatio primae propositionis, quia aut est aliquod summum malum, et ita habebitur propositum, et hoc est primum: aut non, et ita omni malo est accipere aliquod pejus in infinitum. Sed est inconveniens procedere in infinitum in permanentibus, secundo Metaphysicae, et declaratum est prius dist. 2. primi: ergo potest esse unum malum intensive infinitum, quod est propositum.
Contra est Magister in littera, ubi adducit Augustinum 2. de nuptiis et concupiscentia.