In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Utrum peccatum sit per se privatio boni ?
Alensis 2. p. q. 101. m. 1. 2. et q. 102. per totum. D. Thom. 1. 2. q. 83. a. 1. et 1. q. g. 48. a. 3. ei 4. Gabr. Me. q. 1. a. 2. Capreol. d. 30. q. 1. Vega 3. in Trid. c. 11. Bellam:. 1. de gratia primi hom. c. 1. Salas. tract. 13. d. 13. s. 1. Vasq. 1. 2. disp. 157. Cajet. 1. 2. q. 85.
a. 3. ubi Con. Med. Zun. terunt peccatum tantum corrumpere gratuita, cujus autem gratuiti sit corruptio, non convenit, de quo D. Thom. supra q.86.a. 1. 2. D. Bonav, hic a. i et 2. Richard. a. 2. q. 1. et 2. Bellarm. 5. de statu peccati e. 16. et de amissione gratiae c. 1. Vide Scot, sup. d. 24. et in Report. hic q. 1.
Circa distinctionem trigesimam quintam, quaero utrum peccatum sit per se corruptio boni? Quod non, Augustinus 25. contra Faustum et habetur in littera: Peccatum est dictum, vel factum, vel concupitum contra legem Dei. Quodlibet istorum est positivum; ergo, etc.
Item, illud est per se de ratione peccati, secundum cujus distinctionem distinguitur peccatum : sed ipsa distinguuntur ex distinctione alicujus positivi, puta ex conversione ad tale bonum creatum, vel tale; igitur ipsa conversio ad bonum creatum in communi est conversio ad ipsum peccatum in communi.
Praeterea, quaero cujus boni sit corruptio ? Non illius in quo est, quia accidens non corrumpit subjectum, quia naturaliter praesupponit ipsum: quod autem praesupponit aliquid naturaliter non corrumpit illud. nec etiam alterius boni, quia secundum beatum Augustinum de Civit. cap 6. Malum illud bonum corrumpit cui nocet; sed non nocet nisi illi, in quo est; igitur, etc.
Oppositum vult Augustinus, super illud Joann. primo : Sine ipso factum est nihil, dicit: peccatum nihil est. Et Anselmus. de Concep. Virg. et casu diaboli ex intentione hoc probat. cap. 16. vide eum ibi diligenter.