In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Utrum peccatum sit paena peccati?
Alensis] 2. p. q. 12 7. mem. 7. et 1. p. q. 40. mem. 2. D. Thom. 1. 2. q. 87. art. 2. ubi Gajet. Med. et hic q. 1. art. 3. D. Bonav. art. i. q. 1. Richard. art. 1. q. 1. Durand. ?.l. Herv. hic disp.
42. Salas. tract. 13. d. 15. num. 10. Canus 2. de loc. 4. Vasq. 1. 2. d. 140.
Circa distinctionem trigesimam sextam quaeritur, utrum peccatum sit paena peccati? Quod non, Augustinus 1. Retract. cap. 25. et 26. Omnis paena justa est. Omne justum a Deo est: ergo omnis paena a Deo est; nulla autem culpa a Deo est: ergo nulla culpa est paena peccati.
Item, omne peccatum est voluntarium, secundum Augustinum de vera Religione ; paena est involuntaria secundum Anselmum de Concepi. Virg. c. 4. ergo.
Praeterea, paena non excedit culpam, quia Deus punit semper citra condignum, sed quandoque sequens peccatum majus est praecedente: similiter etiam cum sit status in peccatis, ultimum non punitur per aliquod peccatum: ergo non ita punitur, sicut aliquod praecedens, et tamen ultimum potest esse majus praecedente; igitur aliqua paena minori punitur, quod est inconveniens.
Contra est Magister in littera, et adducit auctoritates, ut ibi apparet.