In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Alensis 2.p. q. 100. m. 3. art. 1. et 2. D. Thom. p. 1. q. 105. art. 5. et 1 . 2. q. 79. art. 1. et 2. D. Bonav. hic art. l.q. 1. et art. 2. q. 1. Richatd.
art. 3. q. 1. et 2. Durant). Capreol. Gabr. Rubion hi c.Bellam. 2.deamissiont gratiae c. 18. ei 4. de lib. arb. c. Vasq. 1. 2. d. 129. Henr. hic disp. 38. q. 4. Salas. tract. 13. d. 10. Vega. 2. in trid. 15.
Circa distinctionem trigesimam septimam, quaeritur primo, utrum peccatum possit esse a Deo? Secundo, utrum voluntas sit causa totalis sui actus? Circa primum arguitur quod sic: cujuscumque causa inferior potest esse causa, et causa superior ejusdem erit causa: quidquid est etiam causa causae, est causa causati: voluntas creata, quae est causa inferior respectu Dei, quia Deus est ejus causa, est causa peccati: ergo et Deus.
Si dicatur, quod non est causa peccati inquantum est a Deo, sed inquantum est ex nihilo ; contra, Deus magis coagit causae activae creatae superiori quam inferiori; nulla est causa superior voluntate: sed Deus ita coagit naturae, quod nihil est naturale cui Deus non coagat in natura: igitur ita coagit voluntati, quod nihil est volitum, cui Deus non coagat in volendo.
Praeterea, ad principale, actus substratus peccato in voluntate a Deo est: igitur Deus est causa peccati. Probatio antecedentis: tum quia est aliquod ens, et non a se, ergo ab alio, et ita a Deo: tum quia dare eleemosynam, praedicare Christum, facere miracula, generare filium, sunt opera ejusdem rationis in esse naturae, sive fiant bene moraliter sive male: ergo habent causam ejusdem rationis, quantum ad esse naturae eorum. Deus autem est causa istorum actuum, quando sunt boni moraliter ; ergo et quando sunt mali moraliter. Probatur etiam illud antecedens per illud Isaiae 10. Numquid gloriabitur securis, loquitur de Senacherib,ubi glossa : sicut instrumenta per se nihil possunt, ita Senacherib nihil per se potuit contra Judaeos. Erat igitur instrumentum Dei in isto actu, et tamen mortaliter peccavit, sicut patet inc. 14 Istum igitur actum substratum peccato mortali creavit Deus. Probatio consequentiae, quia voluntas creata non ob aliud est causa peccati, nisi quia causat actum substratum deformitati, quia secundum Dionysium de div. noni. cap. 4. nullus ad malum aspiciens omnino operatur.
Praeterea tertio ad principale, Deus potest subtrahere manutenentiam suam a gratia, et tunc non inerit, imo quandocumque gratia non inest, annihilatur; annihilare convenit soli Deo ; ergo per actionem solius Dei, potest anima esse non grata Deo: ergo eodem modo potest esse causa peccati, quia non videtur magis esse ratio mali in peccato quam in privatione gratiae.
Praeterea, Deus est causa paenae; ergo et peccati. Probatio consequentiae, quia paena ita est per se malum, sicut culpa ; imo magis per se malum, ut videtur, quia paena opponitur bono naturae, culpa opponitur bono moris ; bonum naturae est per prius bonum quam bonum moris. Antecedens patet per Augustinum 1. Retract. cap. 25. Omnis paena justa est, etc. In oppositum est Augustinus super illud
Joannis, sine ipso factum est nihil ; per Verbum non est factum peccatum.
Praeterea, quod non possit esse causa actus substrati peccato probatur, quia tunc faceret contra suam prohibitionem, prohibuit enim Adae comedere, nec aliqua delectatio in actu est peccatum, nisi quia prohibetur ; ergo si fecisset illum actum positivum, fecisset immediate contra suam prohibitionem, quod videtur esse duplicitatis.
Praeterea, quidquid Deus facit, propter se facit, (Omnia enim propter seipsum operatus est Altissimus,) et ex charitate perfectissima, quae ipse est, facit ; ergo ejus actus est ordinatissimus, tam ex fine quam ex principio operativo ; si ergo ille est actus ordinatus a voluntate creata peccante, idem actus videtur ordinatus et inordinatus, quod videtur impossibile.
Item, liberum arbitrium non errat quando in agendo concordat suae regulae ; regula ejus in agendo est voluntas divina ; ergo si Deus vult illud quo liberum arbitrium peccans vult, tunc illud liberum arbitrium quando peccat, non peccat.