In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Resolvit quaestionem positam d. 34. peccatum, eo modo quo habet causam, esse a bono, et non dari summum malum seu Deum fletum Manichaeorum; de quo vide Aug. et Epiph. citatos, d. 34.
Ad aliam (g) quaestionem, qua . primo quaerebatur de causa peccati, dico quod peccatum eo modo quo potest habere causam, est a bono. Quod probatur, quia nullum est primum malum, alioquin illud in se careret summa perfectione nata sibi convenire. Sed nulli nata est convenire summa perfectio, nisi summo bono in natura: igitur summum malum esset summum bonum in natura, et ita Deus, quia nihil aliud a Deo est summum bonum in natura. Et ad hanc haeresim, sequuntur multa alia inconvenientia non tantum contra fidem, sed etiam contra Philosophiam, quia destruit seipsam et includit contradictionem, quia si ponatur summum malum primum ex aequo ad primum bonum, oportet quod illud sit necesse esse, et omnino independens et impartitum, et tamen ista non conveniunt enti nisi perfectissimo: itaque si malum habet causam, non potest habere nisi bonum, loquendo de primo malo creato. Hoc patet per Augustinum 12. de Civ. c. 6. Ipsi sibi ipsis videnhir fecisse voluntatem nullam, etc. Ubi videtur velle quod propria voluntas sit causa cadendi immoderate fruendo aliquo bono creato, id est, aliquo, quod est in potestate ipsius voluntatis, ita quod ipsa voluntas talis sicut ex se potest frui et non frui, ita moderate potest frui et non frui aliquo bono sibi conveniente: et ita potest illud peccatum primum esse immediate et primo a sola voluntate.