In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
(g) Ad aliam quaestionem. Hic Doctor dicit quod peccatum eo modo quo potest habere causam, est tantum a bono, ut a causa, et littera stat in hoc, quia si malum esset a malo, ut a causa, quaero de illo malo quod est causa; aut enim est malunt causatum ab alio, et tunc, aut a bono, et habeo propositum, quia malum est a bono (et semper hic loquimur de malo culpae): aut est causatum a malo, et quaero de illo alio malo, et sic vel oportet procedere in infinitum in malis, vel est standum ad aliquod malum primum, quod sit omnino independens et incausabile, et per consequens necesse esse. Sed tale non potest dari, quia tunc repugnantia verificarentur de eodem, nam ex quo est omnino independens, et simpliciter necesse esse, et omnino incausabile, de necessitate esset summum bonum, quia tale non potest esse, nisi summum bonum,ut diffuse probat Doctor in 1. dist. 2. et ex alia parte non solum non est summum, sed nec potest esse summum bonum, quia prima malitia nullam includit bonitatem. Sicut enim primum bonum nullum defectum includit, sed omnem bonitatem, ita primum malum nullum includit, sed omnem malitiam per eminentiam; patet ergo quomodo malum culpae, eo modo quo potest habere causam,non potest esse nisi a bono, ut a causa.