In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
(e) Sed tunc restat videre. Hic Doctor sustinendo quod voluntas divina necessario concurrit ad omnem actum voluntatis creatae, et ad omnem rectitudinem ipsius, movet hanc difficultatem quomodo voluntas nostra potest deficere a rectitudine danda actui, et sic potest esse causa peccati, et quomodo voluntas divina non dicatur deficere, et nullo modo dicatur causa peccati, quia ex quo ipsa voluntas divina concurrit ad rectitudinem dandam, si non concurrit non dat, et non dare recttiudinem est deficere ; probatur ergo quod ipsa voluntas divina non sit causa peccati.