In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Utrum omnis actus sit bonus ex fine ?
Mensis 2. p. q. 106. m. 2. et g. 107. m. 3. a. 2. et per totum. D. Thom. 1.2. q. 18. a. 1. 3.4.6. ubi Cajet.Conrad. Med. D.Bonav. hic a.i.q. 1. Richard. 1. q. 1. Gab. q. 1. Durand. 2. d. 38. q. 1. Greg. q. un. Herrera hic disp. 28. q.2. Vasq. 1. 2. d. Sivide Scot. quodt. 18. sig. De primo.
Quaero circa distinctionem quadragesimam : Utrum omnis actus sit bonus ex fine? Quod sic, Augustinus in littera cap. 3. Bonum opus intentio facit.
Praeterea, actus intelligendi est verus ex principio ; sed finis est hic sicut ibi principium: ergo, etc.
Praeterea, bonitas est ab aliqua una causa; nulla alia potest dari nisi finis.
Contra, Augustinus contra mendacium, et ponitur in littera, dicit quod multi actus non possunt esse boni, etiamsi propter finem bonum fiant.