In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Utrum peccatum consistat in opere?
Alensis 2. p. q. 106. m. 3. D. Thom. 1. 2. q. 18. a. 4. ubi Cajet. Conrad. Bassolus hic q. un. a 2. Leuchet. et Tarlaret. Me. Vasq. 1. 2. dist. 76. et omnes citati pro q. praeced.
Circa tertium, utrum peccatum consistat in opere?arguitur quod non. Quia quod non est voluntarium, non est peccatum: opus non est voluntarium, ad Rom. 7. Non quod volo bonum hoc facio; ergo.
Praeterea, in eo quod est commune brutis et hominibus, non potest esse peccatum; per illud enim commune, non possumus nos convertere ad finem nec averti a fine; sed in multis operibus, in quibus deberet esse peccatum, communicamus cum brutis; ergo, etc.