IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Ponit quinque modosjexplicandi, quomodo cogitatio subsit imperio voluntatis, et omnes refutat efficaciter et clare.
Sed de secunda cogitatione (I) videtur difficile quod sit in potestate nostra, cum ad nihil videatur movere voluntas nisi ad cognitum, et dicitur hic multipliciter. Uno modo, quod sufficit ad hoc quod voluntas moveat ad cogitationem alicujus, quod illud sit cognitum solum habitualiter, non actualiter.
Alio modo dicitur, quod sufficit cognitio vel cogitatio alicujus objecti in universali, vel in aliquo simili, vel contrario. Alio modo dicitur, quod sufficit cognitio illius objecti remissa, vel quod voluntas remittat intellectum ad cogitationem inexistentem sibi, et tunc illa cogitatione remissa occurrit aliud cogitabile.
Alii dicunt, quod intellectus habet actum collativum, ita quod inquantum cognoscit unum correlativum comparando ipsum ad aliud, voluntas movet ad standum in cognitione illius. Alii dicunt, quod in potestate voluntatis non est cognitio simplex, sed discursiva: sed ex simplici movet ad discursivam, ita quod intellectui apprehendenti cognitione simplici aliqua duo objecta, voluntas imperat collationem unius ad alterum: Contra primum modum : Impossibile est voluntatem velle actu, nisi sit actualis intellectio in intellectu; si enim sufficeret habitualis, tunc dormiens, vel quantumcumque distractus, posset velle aliquod notum in habitu.
(m) Nec secundus modus valet, quia tunc cum in lapide intelligatur substantia corporea, intellectio lapidis sufficeret ad volendum avem vel bovem, quia haec intelliguntur in substantia corporea, ut in universali; similiter ad intelligendum avem determinate vel bovem determinate, et similiter de quacumque alia substantia corporea. Item, illa intellectio in universali, vel est idem cum intellectione in particulari, vel alia: non potest esse alia, quia sicut universale in singulari non est aliud quam singulare, sic nec intellectio universalis in particulari, est alia a particulari ; ergo est idem in particulari: sed per hanc non intelligitur nisi aliquid determinatum: ergo.
Praeterea (n), intelligendo universale, possum velle quodlibet contentum sub universali, quod est volibile vel appetibile, puta intelligendo animal, possum velle ovem vel bovem: hoc tamen non possum sine specie propria ovis vel bovis, quam speciem non causat illa intellectio universalis, nec etiam voluntas, sed objectum singulare et intellectus agens: igitur intellectio universalis non sufficit.
Tertius etiam modus non est conveniens: bene enim concedo quod voluntas potest remittere cogitationem inexistentem; sed tunc a casu accidit, quod occurrit aliud intelligibile, vel cogitatio alterius intelligibilis, vel ejusdem aliter quam prius, quod quidem intelligibile moveat intellectum et voluntatem, et sic solum casualiter et non per se esset cogitatio in potestate voluntatis. Praeterea (o), non salvat propositum, quia quantumcumque voluntas moveat ad aliud, remittendo priorem cogitationem, hoc tamen non est per se ad aliquod determinatum, quia hoc solum est ad phantasma fortius , quod fortius movet, et hoc per accidens, inquantum scilicet remittit illam cogitationem.
Quartus etiam modus non sufficit, non enim semper ad hoc quod voluntas avertat intellectum ab uno, et convertat ad aliud, oportet quod cognitio vel cogitatio sit comparativa, quia unum objectum potest cognosci per se sine comparatione ad aliud, et ab intellectione illius, potest voluntas avertere intellectum. Item in comparatione non est intellectio alterius, sed tantum cointellectio.
Ultimus etiam modus non valet, quia si non est in potestate nostra ilud, sine quo non potest haberi; discursus, nec etiam ipse discursus erit in potestate nostra discursus autem necessario praesupponit cognitionem apprehensivam objecti, et illa simplex intellectio objecti, ad quam debet intellectus discurrere, non est in potestate voluntatis,ut probatum est supra ; ergo nec discursus.
Item, contra omnes modos simul, quia nullus eorum potest assignare aliquem actum in intellectu in eodem instanti cum volitione, qui ad hoc sufficiat. Non primus quia ille nullum actum ponit, sed solum cognitionem habitualem ; nec secundus, quia volitio est in se distincta, sed actus vel cognitio in universali est indistincta: nec tertius, quia remissio intellectionis unius objecti, non ponit aliquam intellectionem alterius objecti nisi a casu ; nec quartus, quia quando intelligo lapidem absolute, non habeo comparationem praeviam, nec absoluta intellectio sufficit ad hoc quod velit comparativam: nec quintus, quia in instanti in quo voluntas convertit, non intelligit extremum, a quo discurrit, quia ab intellectione illius avertit, nec extremum, ad quod discurrit, quia illius intellectio est naturaliter posterior volitione. Stat ergo difficultas praedicta.