In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
(g) Ad quaestionem quartam, quae est: An divisio Hieronymi de peccato sit sufficiens ? Dicit Doctor primo, quod Hieronymus non dividit hic peccatum formaliter, quia peccatum formaliter, est tantum in actu voluntatis elicito, cum sit carentia rectitudinis, quae deberet inesse tali actui ex recto dictamine rationis, ut superius patuit. Secundo dicit, quod Hieronymus non dividit hic subjectum peccati formalis, quia tale subjectum est tantum actus voluntatis elicitus: peccatum enim sive formale sive materiale, immediate fundatur in actu, ut supra patuit in isto secundo, dist 34. et sic subjectum peccati formalis, ut distinguitur contra subjectum peccati materialis, est actus voluntatis elicitus. Tertio dicit, quod Hieronymus non dividit peccatum originale, quia illud est tantum in voluntate, ut supra patuit in isto secundo, dist. 29. et 31. Quarto dicit, quod Hieronymus hic tantum dividit subjectum peccati materialis, quale subjectum est cogitatio, sermo et operatio. Et addit Doctor quod illa divisio posset contineri sub duplici membro, scilicet quod quoddam est peccatum in actu interiori ut cogitatio, et quoddam in actu exteriori ; et hoc secundum membrum subdividitur, quia continet sermonem et operationem, quia locutio maxime convenit homini, ut est rationalis, et ut est homo, quia ut sic est communicativus ; et sic circumloquimur actum exteriorem per duo membra, et debet intelligi divisio positive quoad peccatum commissionis, puta quando actu dicitur sermo vel opus sine debitis circumstantiis a ratione dictatis, et similiter cogitatio negative quoad peccatum omissionis in cogitatione, locutione et opere, ut cum voluntas tenetur imperare cogitationem et locutionem, et opus et non imperat.