In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Utrum voluntas peccare possit in Spiritum sanctum.
D. Thom. 1. 2. quaest. 78. et quaest. 14. art. 1. et 3. ei hic quaest, 1. a. 1. Alens. 2. q. 173.
m. 1. D. Bonav. Me a. 1. q. 1. Richard. a. 1 q. 1. Dur. q. 1. Gabr. q. 1.
Circa istam quadragesimam tertiam distinctionem, in qua Magister agit de peccato in Spiritum sanctum, quaeruntur duo, primo: utrum voluntas possit peccare in Spiritum sanctum? Secundo: Utrum voluntas creata possit peccare ex malitia, volendo aliquid non ostensum sibi sub ratione boni veri, id est, boni simpliciter, vel boni apparentis et secundum quid?
Circa primum arguitur, quod non, quia qui odit me, odit et Patrem meum. Joann. 15. ubi dicit Glossa: Quod qui peccat in unam per sonam,.peccat et in aliam. Et Joan. 15. Qui diligit me, diligit et Patrem meum.
Item, si potest esse peccatum in Spiritum sanctum, hoc erit peccatum quod opponitur charitati, quia secundum Magistrum dist. 17. primi libri, charitas est Spiritus sanctus, et patet primae Joann. 4. Deus charitas est; sed charitati opponitur odium ; sed voluntas non potest odire Deum,quia in eo nulla ratio mali est.
Praeterea, si est aliquod peccatum in Spiritum sanctum, illud est irremissibile secundum sententiam Salvatoris, Matth. 12. sed nullum peccatum est irremissibile secundum Augustinum primo Retractationum: ergo nullum peccatum est in Spiritu sancto.
Contra est Magister in littera.