IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Respondeo. Ad primam quaestionem dicit Doctor duo. Primo, quod oportet videre quomodo potest esse peccatum aliquod praecise in Spiritum sanctum. Secundo quomodo potest committere tale peccatum.
Quoad primum, recitatur una opinio, scilicet quod peccatum in Spiritum sanctum dicitur inquantum praecise cedit in irreverentiam personae Spiritus sancti. Et Doctor respondendo infra, dicit quod proprie non dicitur peccatum in Spiritum sanctum, quod praecise committitur in unam personam et non in aliam, ut infra patebit. Sed prius praemittit, an voluntas creata possit actu averti ab una persona quin virtualiter avertatur ab alia. Secundo,an actu possit averti ab una, quin actu avertatur ab alia, et quid sit aversio actualis et virtualis, patuit supra in isto secundo, dist. 33. De primo dicit, quod non est possibile quod aliqua voluntas actu avertatur ab una persona, quin virtualiter avertatur ab alia; et hoc patet, quia quaelibet persona aeque est volibilis et amabilis, cum in qualibet sit perfectissima ratio objecti amabilis, quod est essentia divina, et ideo sicut quis non potest actu converti ad unam personam immediate, puta diligendo illam ex charitate, quin saltem habitualiter vel virtualiter convertatur ad aliam ex charitate, cum ratio objecti amabilis ex charitate sit aeque perfecte in ista sicut alia ; sic pariformiter dico de aversione formali, qualis dicatur pro nunc odium Dei,licet forte non sit possibile habere illud, non potest aliqua voluntas creata actu odire, sive actu nolle esse unam personam, vel nolle perfectionem unius personae quin virtualiter odiat aliam, et nolit eam.
Sed hic est dubium, quia licet Deitas sit objectum summe diligibile, tamen non videtur sequi,quod si diligo Deitatem, puta mihi, quod etiam virtualiter diligam illam Francisco, quae nata est diligi a Francisco, et hoc satis patet in tertio, dist. 28. et 29. et ibi ostensum est, quod de potentia Dei absoluta, bene quis potest ex charitate diligere Deum in se, et diligere Deum sibi, et tamen non diligere Deum alteri. Sic similiter videtur dicendum, quod aliqua voluntas creata possit ex charitate diligere Deum in se, et ut in aliqua persona, et non in alia persona. Tum etiam, quia tenendo, quod personae constituantur per relationes sive per absoluta, cum tamen illa constituentia sive relativa sive absoluta, non dicant formaliter aliquam perfectionem, ut patet a Doctore in primo, dist. 26. ideo non videtur sequi quod si actus amoris ex charitate potestate alicujus voluntatis creatae immediate terminetur ad unam personam, quod etiam virtualiter terminetur ad aliam.
Dico breviter, quod etsi personalitas sive proprietas constitutiva personae, non sit objectum nec habeat rationem objecti diligibilis, cum nullam perfectionem formaliter includat, tamen est conditio objecti diligibilis, et ideo non potest recte diligi ratio formalis objecti diligibilis, quin etiam diligatur conditio illius objecti, id est, quin diligatur, ut includit suo modo talem proprietatem; et ideo bene sequitur quod quis non potest ex charitate actu diligere unam personam, quin virtualiter diligat aliam, cura in illa alia sit ratio formalis objecti diligibilis, et conditio talis objecti, et de hoc aliqua dicta sunt in tertio, dist. 27. Et sic similiter si essentia divina esset communicata alicui creaturae, puta Francisco et Joanni,
non posset quis ex charitate diligere eam in Francisco, quin saltem virtualiter diligeret eam in Joanne
(b) Sed si intelligatur. De secundo, scilicet an quis actu possit averti ab una persona, quin etiam actu avertatur ab alia, licet multi teneant quod sit impossibile actu diligere unam personam, non diligendo aliam actu, et per consequens etiam non sit possibile actu averti ab una, quin actu avertatur ab alia, ut patuit in primo, dist. 1. quaest. 2. ubi adduxi multas opiniones, quas etiam ibi improbari. Doctor tamen expresse tenet in loco supra allegato, quod quis potest frui una persona non fruendo alia, et sic quis actu potest averti ab una persona, licet actu non avertat ab alia, et probatio in littera est satis clara, cum enim sint tres articuli distincte respicientes tres personas, etc.
(c) Praeterea. Secundo hoc idem probatur, arguendo a minori, quia minus videtur quod quis actu posset cogitare essentiam, nec cogitando actu personam, quam possit cogitare unam personam non cogitando illam. Hoc patet, quia essentia minus distinguitur ab una persona quam una persona ab alia. Nam essentia secundum communem opinionem si aliquo modo distinguitur a persona, tantum ratione distinguitur, licet Doctor teneat quod distinguatur ex natura rei, ut patet in primo, dist. 2. part. 2. quaest. 4. imo quod distinguatur formaliter, ut patet in primo, dist. 8. quaest. penult. Sed una persona realiter distinguitur ab alia, ergo a fortiori potest quis actu considerare unam personam non considerando aliam, et sic averti actu ab una persona, et actu non averti ab alia.
(d) Dices, quod non est simile de personis et de persona et essentia. Sed essentia nullo modo refertur ad personam,
nec persona ad essentiam, ut ostensum est in primo, dist. 5. quaest. 1. Modo intellectus non potest habere actum circa unum correlativum, quin habeat circa aliud, etc.
Dicit Doctor quod hoc non valet, quia quantumcumque sint correlativa, tamen circa extrema sunt duo actus intellectus, etc. Vult dicere quod si esset tantum unus actus intelligendi respectu Patris et Filii, tunc non posset esse actualis consideratio unius, quin et alterius, et sic forte non posset esse actualis aversio ab uno, quin esset ab alio. Sed hoc non videtur solvere rationem, quia etiam posito quod sint duo actus intelligendi, illi duo actus erunt simul, quia correlativa sunt simul naturali intelligentia, et sic non potest esse actualis consideratio unius, quin et alterius ; nisi dicatur quod unus actus intelligendi de necessitate est prior alio, ita quod quis potest actu intelligere Patrem, non simul in eodem instanti intelligendo Filium, et sic oportebit dicere quod licet correlativa sint simul natura, quantum ad esse eorum, quia in quocumque instanti ponitur unum, in eodem ponitur aliud ; et similiter quoad eorum cognoscibilitatem, quia sunt nata simul cognosci, licet non sit necesse ea esse simul quoad actualem eorum cognitionem, quia forte unum prius potest cognosci alio, sed de hoc alias erit prolixior sermo. Posito ergo quod etiam simul intelligantur distinctis actibus, non tamen ex hoc sequitur quod si voluntas creata actu avertitur ab uno, quod etiam actu avertatur ab alio.