IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Utrum voluntas creata possit peccare ex malitia, volendo aliquid non ostensum sibi sub ratione boni veri, id est,
boni simpliciter, vel boni apparentis et secundum quid ? D. Thom. 1. 2. q. 8. a. 1. et p. q. 19. a. 8. et 2. f d. 3. q. 2. a. 2. D. Bonav. 2. d. 25, p. 2. a. 1. I q. 3. Dur. ibi. q. 4. Richard. a. 2. q. 2. et f- d. 39. q. 2. Occham 3. q. 13. d. 5. Mayr. 2. d.
28. q. 1. Cord. l. 2. q. 12. Alm. tract. 3. Mor.
c. 4. Vasq. 1. 2. d. 31. ufti non bene citai. Bonav. et Richard.
Hic dicitur (a) quod non, secundum auctoritatem Dionysii-4. de Div. Nom. nullus operatur ad malum aspiciens.
Sed contra hoc (b), quia tunc videtur quod voluntas creata non posset tendere in objectum sub aliqua ratione, sub qua non posset tendere voluntas divina ; voluntas enim divina potest tendere in omne bonum substratum illi deformitati, licet non in illam rationem malitiae concomitantem. Et si concedatur quod omne volibile ab una voluntate sit volibile ab alia, quia omnis voluntas habet objectum aeque commune, non tamen illud quod est ordinate volitum ab una voluntate, est ordinate volitum ab alia, quia ordinatum velle non est ex solo objecto, sed ex convenientia actus et objecti circa illam potentiam; potest enim convenire uni voluntati aliquis actus circa aliquod objectum, qui non convenit alteri.
Aliter arguitur (c) contra illam opinionem, quia apprehendatur odium Dei ab aliqua potentia intellectiva creata non errante, nec per consequens ostendente illud sub ratione boni, sed tantum mali ; si voluntas potest istud velle, patet propositum quia nulla est bonitas in isto actu prior ipso actu volendi: si enim assignatur aliqua bonitas, propter actum volendi, hoc non est in objecto ; ut praecedit actum, sed est in ipso, ut sequitur actum volendi
(d) Si autem non potest in illud malum ostensum, nisi sub aliqua ratione boni et non mali, ergo vel simpliciter non potest in illud, vel oportet rationem esse excaecatam prius naturaliter, quod videtur inconveniens, et contra illud 7. Ethi corum : Stante ratione universali, et particulari, etc.