In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Impugnata opinione dicente voluntatem non posse tendere in malum sub ratione mali, dubius manere videtur, an sic possit necne, et sic mansit 1. dist. 1. quaes. q. sig. ad arg. pro opin. et supra dist. 6. quaest. 2. n. 13 Tamen 4. dist. 49. quaest. 10. sig. ad secundum art. resolvit non posse nos habere circa malum nisi nolle, nec circa bonum nisi velle ; explicat clare quomodo peccatum ex passione fit contra Patrem, ex ignorantia contra Filium, ex malitia seu ex plena libertate contra Spiritum sanctum.
Si tenetur (e) in ista quaestione quod sic, facile est distinguere peccatum in Spiritum sanctum ab aliis peccatis. Voluntas enim, quia conjuncta est appetitui sensitivo, nata est condelectari sibi, et ideo peccans occasionaliter ex inclinatione appetitus sensitivi ad suum delectabile, peccat ex passione, quod dicitur peccatum ex infirmitate sive ex impotentia, et est appropriate in Patrem, cui attribuitur potentia. Ipsa etiam agit per cognitionem intellectualem, et ideo ratione errante, ipsa recte non vult, et peccatum ejus ex errore rationis dicitur peccatum ex ignorantia, et est contra Filium, cui attribuitur sapientia. Tertium etiam esset peccatum ipsius secundum se ex libertate sua non condelectando appetitui sensitivo, neque ex errore rationis, et istud est recte ex malitia, et appropriate contra Spiritum sanctum, cui appropriatur bonitas.
Si tamen non ponatur voluntas creata (f) posse velle malum sub ratione mali, adhuc potest assignari peccatum ex certa malitia, quando voluntas ex libertate sua absque passione in appetitu sensitivo et errore in ratione, peccat; ibi enim est plenissima ratio peccati,quia nihil aliud est a voluntate alliciens eam ad malum, sed ex pura libertate sine alia occasione extrinseca, eligit sibi malum velle, non tamen ex malitia, ita quod voluntas sic peccans tendat in malum inquantum malum.