IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Resolvit potentiam peccandi sumptam pro absoluto ejus, esse a Deo, quia sic est ipsa voluntas; similiter etiam dicendum si sumatur pro respectu ad substratum peccati, sed ut dicit respectum ad formale peccati, non est a Deo, quia formale ejus nihil est.
Respondeo, (a) aut potentia peccandi dicit immediatum ordinem ad actum peccandi: aut dicit ipsum fundamentum hujus ordinis, ratione cujus, habens illud, dicitur potens peccare.
Si primo modo, aut ordo est ad actum substratum deformitati, aut ad illam deformitatem, quae est in actu. Si primo modo, ille ordo est a Deo, sicut et utrumque extremum ordinis, et ad illud etiam substratum Deus habet potentiam, quia ipse illud causat, et non tantum voluntas creata, secundum unam opinionem. Si secundo modo, iste ordo ad peccare nihil est, sicut et terminus, scilicet peccare nihil est, et ideo non est a Deo.
Si autem loquamur de fundamento hujus ordinis, dico quia aliquid positivum est fundamentum illius ordinis utroque modo sumpti. Sicut enim in potentiis passivis, idem est proximum subjectum habitus et privationis, ita potentia activa libera defectibilis est immediatum subjectum agendo et deficiendo oppositorum, agendo quidem rectitudinis, deficiendo autem peccati, et istud absolutum est propria potentia, respectu utriusque, eo modo quo potentia potest esse, respectu eorum, scilicet effective et defective. Hoc modo potentia peccandi est a Deo, hoc est, illa natura quam habens, est potens peccare: potens quidem non efficiendo, sed deficiendo, cujus tamen deficere, istud positivum est proxima ratio.
Et si objicitur, quod voluntas semper deficit, inquantum est ex nihilo, non per aliquid positivum in ea, respondeo, esse defectibile, id est, esse vertibile in nihil, consequitur omnem creaturam, quia est ex nihilo; sed esse sic defectibile, scilicet peccando, est proprium huic naturae, et consequitur eam ratione, qua haec natura specifica, quae potest esse principium oppositorum, agendo scilicet et deficiendo.
Ad Anselmum dico, quod libertas absolute est perfectio simpliciter, 1 unde formaliter ponitur in Deo secundum eumdem: libertas in nobis est limitata. Potest tamen considerari secundum rationem ejus formalem sine illa limitatione, et tunc non est perfectio limitata, sed perfectio simpliciter. Exemplum, sapientia est perfectio simpliciter, et illius ratio absolute est in nobis: non tamen sic, sed cum limitatione, ita quod sapientia nostra includit duo, quorum alterum est perfectio simpliciter, alterum non: ita dico, quod haec voluntas hujus speciei, quae est in nobis, includit libertatem, quae est perfectio simpliciter, sed non eam solam, sed cum limitatione, quae limitatio non est perfectio simpliciter ratione primi -, non convenit sibi peccare posse, nec est fundamentum proximum hujus ordinis ad deficere actualiter, sed ratione secundi.
Ita igitur exponenda est auctoritas Anselmi, quia posse peccare nihil est libertatis, ut libertas est perfectio simpliciter, nec aliud probat ratio sua per hoc, quod non est in Deo. Si autem accipiatur ista libertas causata, secundum ordinem suum, adhuc non est aliquid ejus, sed ut dicit fundamentum proximum hujus ordinis, est aliquid ipsius. Sicut autem ista potestas est aliquod ens positivum, ita est a Deo, quoniam ex ipso, et in ipso, et per ipsum sunt omnia, cui sit honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.