IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Dividit quaestionem in tres articulos. Quoad primum docet quod causalitas respectu realiter existentium, necessario est in tribus personis. Primo, quia productio contingens supponit necessariam. Secundo, objectum secundarium supponit primarium; ergo intellectus et voluntas Dei sicut prius amant seu operantur circa essentiam, quam circa alia, prius producunt circa eamdem. Tertio habitudo naturae ad suppositum videtur esse intimior habitudine ad actum secundum. Explicat tres personas esse unum principium creaturae, sicut Pater et Filius sunt unum principium Spiritus sancti, et sicut Pater non potest producere Spiritum sanctum, donec producat Filium, sic Pater et Filius non possunt producere creaturam, donec producant Spiritum sanctum, cui communicant omnem suam fecunditatem, et ideo simul cum eis creat. de quo latius Doctor Quodl. 18. artic. 1.
Ad solutionem (n) quaestionis tria sunt videnda. Primo, quod prima causalitas respectu creaturarum est necessario in tribus personis divinis, et hoc respectu earum ut causatarum, quantum ad verum esse sive quantum ad esse simpliciter.
Secundo propter illud, quod additum est in quaestione de causabilibus secundum quodcumque esse, videndum est de causalitate respectu omnium causabilium,
quantum ad esse secundum quid, ut esse cognitum vel esse volitum.
Tertio, propter illud quod additur in quaestione (scilicet quod non possit aliter esse quam in tribus) videndum est si, per impossibile, poneretur una persona absoluta, utrum posset esse in ea perfecta causalitas respectu omnium causabilium?
Quantum (o) ad primum dico, quod illa causalitas perfecta necessario est in tribus, quod probatur tripliciter.
Primo, quia principium duarum productionum, necessariae videlicet et contingentis, necessario est prius principium necessariae quam contingentis: non enim potest effectus necessarius praesupponere contingentem, sed bene e contra. Sed aliquid in divinis est principium productionis intrinsecae quae est necessaria, et aliquid est principium productionis extrinsecae quae est contingens; igitur prius necessario est in Deo aliquod principium productionis necessariae et ad intra, quam in eo sit aliquod principium productionis contingentis et ad extra. In illo autem priori, completa productione ad intra, communicatur tribus personis omnis fecunditas, quae eis non repugnat, et per consequens communicatur eis illud quod est principium productivum causationis ad extra, igitur in illo instanti, in quo est proximum principium in Deo ad producendum aliud contingens ad extra, illud communicatur tribus.
Item, prius (p) naturaliter est primum objectum praesens potentiae respicienti tale objectum ut primum, quam secundarium objectum sit praesens. Et hoc maxime verum est , quando solum primum objectum ex natura rei, et ex se est objectum, et secundarium objectum non ex se est objectum illius potentiae, sed fit per actum istius potentiae in tali esse, hoc modo : primum objectum intellectus divini et voluntatis divinae, est sola essentia divina, et omnia alia sunt tantum secundaria objecta et producta aliquo modo in tali esse objecti per actum intcllectus divini; prius igitur naturaliter est essentia divina praesens intellectui suo (ut primum objectum) quam aliquid aliud. Sed intellectus divinus habens essentiam ut objectum sibi praesens, non tantum est potentia operativa circa illud, sed etiam potentia productiva notitiae adaequatae illi intellectui, ut principio productivo, et illi essentiae cujus est ut objecti: igitur tunc est productiva Verbi infiniti, et per consequens Verbi geniti in natura divina.
Similiter, voluntas habens essentiam illam actu intellectam ut objectum sibi praesens, non tantum est potentia operativa, qua scilicet formaliter habens eam amet ipsum objectum, sed etiam potentia productiva amoris adaequati infiniti, et per consequens personae spiratae in natura divina. Prius ergo naturaliter quam intellectus et voluntas divina habeant vel respiciant aliquod aliud objectum secundarium, habetur completa ratio productionis personarum divinarum intrinsecarum, et per consequens illae personae prius producuntur, quam aliquod aliud objectum praesentetur, et per consequens multo magis prius quam aliquod aliud objectum causetur.
Praeterea tertio (q) habitudo naturae ad suppositum, prior est habitudine ejus ad actum secundum, quia agere praesupponit esse, et habitudo naturae ad suppositum pertinet ad esse. Et formaliter talis habitudo naturae ad suppositum est essentialis et in quid, illa autem habitudo, quae est naturae ad agere non videtur ita essentialis: natura igitur divina, prius habet esse in illis personis quam sit principium productionis extrinsecae.
Prima ratio, si concludat prioritatem 1 aliquam, non tamen quod productio contingens necessario proeexigat necessariam, quia ista proprietas non est propter dependentiam contingentis ad necessariam, sed propter principium quo contingens, quod est commune utrim que.
Similiter secunda ratio accipit, quod intellectus habens essentiam divinam proesentem, prius quam objectum secundarium, est ratio gignendi : hoc sic esti verum, quod, ut est ratio gignendi, non requiritur objectum secundarium, tamen ita diceretur e converso, quod objectum secundarium, licet proeexigat objectum primum esse proesens potentioe, non tamen proeexigit quod eo proesente secunda persona gignatur, vel prima persona gignat, quia in una persona ipsum proesens sufficit ad proesentationem secundarii. Similiter ad tertium, actio proesupponit naturam in aliquo supposito, non
Cameli necessario in multis vel non in aliquo, quando natura est agens. Sic igitur istoe rationes concludunt, sicut exponitur in tertio articulo, non quod ex ratione harum productionum sit ordo, et ideo illa ad extra non proprie dicitur proesupponere vel proeexigere intrinsecam, sed ordo est ex fundamento communi, cui intrinseca est immediatior, et ideo prior.
Secundo quantum ad istum articulum videndum est, quae sit ratio hujus.
Dico, quod ratio hujus non est, sicut positio prima innuebat, scilicet quod Verbum, et Spiritus sanctus sint rationes formales proxime creandi, vel quod aliquo modo compleant causalitatem Patris, imo eadem causalitas et seque perfecta est in Patre sicut in tribus. Ista ergo primitas talis est in tribus personis respectu creaturae, qualis est dicta dist. 12. primi lib. in Patre et Filio, respectu Spiritus sancti. Non enim hoc ponitur ibi quasi imperfectior fecunditas sit in una persona quam in duabus, sed quia prius communicatur fecunditas illa Filio quam Spiritus sanctus spiretur, et tunc in illo instanti originis quo Pater producit Spiritum sanctum, illa fecunditas qua producitur, est in Patre et Filio ; ex hoc sequitur quod tunc producitur Spiritus sanctus a duobus in quibus est illa una fecunditas.
Ita hic prius naturaliter communicatur natura divina tribus suppositis divinis, secundum rationes istas prius positas quam creatura possit immediate produci, et ideo in illo primo instanti, in quo creatura est immediate producibilis, causalitas illa una est in tribus personis respectu creaturarum producendarum. Et haec est sententia Augustini 5. de Trin. cap. 14. quod sicut Pater et Filius ad Spiritum sanctum sunt unum principium, sic omnes tres sunt unum principium creaturae ad ipsam producendam.