IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Quoad tertium articulum, ostendit, etsi per impossibile non esset productio ad intra, adhuc posse esse productionem ad extra, quia quando duo effectus ordinantur inter se, major est utriusque dependentia a causa quam alterius ab altero, et ideo, ablata dependentia hac posset stare dependentia illarum.Cum ergo productum ad intra, et productum ad extra, habeant inter se ordinem et esse a producente, si per impossibile, alterum non esset alterum, posset esse et dependere a suo producente.
Quantum (a) ad tertium articulum, intelligendum est quod in creaturis, si comparetur causa ad duos effectus ordinatos, essentialior est ejus comparatio ad effectum utrumque quam unius effectus ad alterum; propter dependentiam enim eorum ad causam eamdem, ordinate dependent ad invicem, et non e converso ; propter dependentiam unius ad alterum, dependent ordinate ad causam eamdem ; igitur si per impossibile destruatur ibi ordo effectuum inter se ordinatorum, non propter hoc adhuc est negandus ordo et dependentia utriusque ad causam, quia propter minus impossibile, non est concedendum majus impossibile, nec propter minus necessarium, est negandum majus necessarium. Exemplum, si ponatur ignem habere istos duos effectus ordinatos, scilicet calefacere et ignire, si essentialius se habeat ignis ad utrumque quam ignire ad calefacere, quamvis ignire praesupponat calefacere, si ponatur per impossibile ignem non posse calefacere, non propter hoc negandum est ipsum posse ignire, et ideo obligans seipsum ad tenendum antecedens, non est obligatus ad tenendum consequens. Non enim teneret ista consequentia, si ignis non possit calefacere: igitur nec ignire, nisi per hanc propositionem affirmativam in tellectam : potens ignire, potest cale facere, quae destruitur ex positione, ubi ponitur perfecta ratio ipsius ignis. Nam posse ignire, potest stare cum opposito ejus, quod est calefacere, et ita illud quod est immediatius igni, quam sit calefacere, quod est ignire, potest stare cum opposito ejus quod est calefacere, quia cum non calefacere ponitur stare ignire, et ita illa positio destruit talem consequentiam, quia destruit illam propositionem per quam tenet talis consequentia.
Ita ad propositum applicando, potest dici quod aliquid est in Deo principium productionis intrinsecae, et aliquid in eo est principium productionis extrinsecae, ita quod istae productiones ordinatae sunt ad idem principium, et quodammodo magis necessarius est ordo utriusque productionis ad causam quam alterius ad alteram. Si igitur per impossibile ponatur aliquod principium non esse principium productionis prioris, quod ponitur ponendo unam personam esse absolutam, et negando productionem intrinsecam, non propter hoc videtur esse negandum illud principium productionis extrinsecae, quia adhuc hoc posito, habetur tota ratio principii productionis extrinsecae, et tantummodo negatur ille ordo productionis ad productionem, qui non stat, sed destruitur per positum.
Et ideo si arguatur, (b) ista persona non potest producere intra, igitur nec extra, neganda esset consequentia ab obligato ad antecedens. Non enim illa consequentia tenet, nisi per hanc propositionem, potentia ad aliquid producendum extra praesupponit productionem intra, quae destruitur per hypothesim, et ideo videtur quod causalitas perfecta ex sui ratione, inquantum scilicet dicit comparationem ad productum extra vel ad productionem extrinsecam, non requirat habitudinem ad productionem intrinsecam, licet idem fundamentum necessario sit ratio et causa utriusque productionis intrinsecae et extrinsecae, et prius intrinsecae quam extrinsecae.
Ex hoc videtur (c) quod Philosophi non posuerunt habitudinem in eis, licet enim viderent necessariam habitudinem creationis vel productionis extrinsecae ad efficiens vel producens, non tamen viderunt necessariam habitudinem creationis vel productionis extrinsecae ad productionem intrinsecam; et ideo licet negarent illam productionem intrinsecam, concederent illam productionem extrinsecam.
Ad quaestionem (d) igitur principalem, patet quod necessitate causalitas perfecta respectu causabilium extra est in tribus, et hoc respectu omnium causabilium in quocumque esse causabili, sive simpliciter sive secundum quid, ita quod non posset non esse in tribus. Tamen, si per impossibile esset una persona absoluta, consequenter esset dicendum quod in illa persona absoluta simpliciter, esset talis causalitas perfecta, et ita causalitas perfecta ex ratione istius termini, non videtur necessario includere quod ipsa sit in tribus, sicut nec ex ratione istius termini, includit rationem productionis ad intra, licet illa in re necessario praesupponatur sibi, sicut nec posse ignire ex ratione sui, necessario includit posse calefacere, licet in re praesupponatur.
Ad argumenta (e) principalia. Ad Richardum patet, quod concludit pro tertio articulo quaestionis.
(f) Ad secundum dictum est in simili distinct. 12. primi lib. ubi dictum est, quomodo Pater et Filius sunt unum principium Spiritus sancti; et melius quoad propositum dist. 4. primi lib. ubi dictum est de veritate hujus : Deus est Pater et Filius et Spiritua sanctus, et tactum est supra distincto 20. primi lib. de potentia, quomodo est eadem in tribus personis.
(g) Ad tertium dico, quod licet aliquod essentiale sit principium productionis alicujus ad extra, non tamen est principium statim applicabile ad actum, nisi ut intelligitur in tribus, quia sicut dictum est distinct. 12. primi, illud quod est principium activum ordinatorum, non intelligitur esse in potentia proxima ad actum remotum, nisi ut est sub actu priori. Sicut anima nunquam intelligitur: esse in potentia proxima ad actum volendi, nisi ut est actu intelligens, quia quando est in potentia proxima volendi aliquid , actu intelligit illud , quia nihil est volitum nisi cognitum ; et ita licet quodlibet essentiale ad se praecedat aliquo modo notionale, tamen non oportet omne essentiale sub omni respectu ad extra, posse praecedere quodcumque notionale.
Ad primum argumentum in oppositum dico, quod personae divinae necessario conveniunt in omni operatione ad extra plus quam substantia et virtus, quia personae divinae unam operationem habent, qua sunt simpliciter unus operator; tamen si per impossibile illa virtus esset in una persona absoluta , nihil perfectionis deesset sibi quin perfecte posset producere omne producibile.
Ad secundum dico, quod procedit de facto, quod productio praesupponit productionem , non tamen ut formaliter causam suam sub ratione qua est productio, sed quia principium immediatius comparatur ad unam productionem quam ad aliam.