In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Utrum (a) Deus possit aliquid creare?
Alensis 2. part. quaest 6. m. 2. art. 1. et 4. D. Thom. 1. part. quaest. 45. art. 1. et 2. D. Bonavent. hic art. 1. quaest. 1. Richard. art. 1. quaest. 1. et 2. Durand. guaest 4. Henric. sum. art. 2. quaest. 23. Vasquez 1. p. d. 172. Occham Me quaest. 4. Aegid. quodlib.G. quaest. 4. Vide Scot. 5. Met. quaest. 2. et 7. Mel. quaestione 8. 9. in Theorem. sig. Causa naturaliter est, et sig. Creans non est nisi. Mayron. hic dist. 1. quaest. 2. Biel. ibid. quaest 3. Auton. Andreas ibid. quaestione 2. Carthus. ibid. Thomas de Argent. q. 1.
Videtur (b) quod non, quia si aliquid producitur, quod non prius producebatur, hoc est, quia aliquid aliter se habet nunc quam prius ; istud in proposito non potest poni passum, quia non praefuit; igitur oportet agens aliter se habere nunc quam prius, et per consequens mutari: sed primum agens non potest mutari, igitur, etc.
Si dicatur, quod agens sine sui mutatione potest producere novum effectum; contra, quia agens dat esse, ideo productum vel passum recipit esse, et non e contra, quia productum recipit esse, ideo producens dat esse; igitur in agente oportet naturaliter praecedere aliquam habitudinem novam ad productum, et non e contrario: igitur et mutationem, quae non est ponenda in Deo, igitur nec creatio.
. Item, causa (c) semper aeque determinata ad agendum, aeque videtur agere semper et effectum producere, quia non videtur ratio quare nunc debeat aliquid producere, et non alias, si fuit alias ita determinata ad agendum, sicut modo. Sed si creatur aliquid nunc, aliter aliquo modo se habet nunc quam prius, et per majorem determinationem causae ad ipsum nunc quam prius: ergo causa illa aliquando est magis determinata ad producendum effectum quam aliter, et sic non aeque semper, et per consequens mutata.
Praeterea, secundo de Generatione : Idem manens idem, semper natum est facere idem: ergo non erit aliqua variatio in effectu, nisi prius naturaliter ponatur in causa.
Praeterea (d), si nulla ponatur mutatio ex parte causae, ut modo dicatur magis approximata vel minus approximata quam alias, vel cum nec possit esse aliquod impedimentum ex parte ejus, non videtur ratio, quare nunc agit et prius non egit.
Et si dicas quod voluntarie agit, et ideo potest agere quando vult, contra hoc, non videtur ratio quare voluntarium agens aliquando agat, et non alias, nisi quia expectat majorem opportunitatem agendi tunc quam alias. Hoc autem assignari non potest in primo movente respectu sui effectus; ergo nec quia voluntarie agit, potest agere quando vult.
Oppositum, Genesis primo : In principio creavit Deus coelum et terram.