IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) De secundo membro, etc. quia dicunt Philosophi quod Deus non potest producere aliquid de nihilo, .ita quod ly nihil
procedat duratione. Volunt enim, quod prima causa quidquid producit immediate, quod de necessitate naturae producat, et sic tale productum erit simpliciter necessarium, ut patet a Doctore in primo, distinct. 2. part. 1. quaest. 1. et distinct. 8. quaest. ultim. et q. 7. quodlib. Omne necessarium apud Philosophum, 9. Met. text. cora. 17. et primo Coeli et mundi. text. com. 138. est sempiternum, et e contra, et sic non potest aliquid produci immediate de novo a prima causa.Et si dicatur, nonne Aristoteles 16. de Animalibus ponit intellectum venire de foris, et immediate esse a Deo ? Et Doctor in dist. 43. quaestione 2. art. 2. quarti dicit, quod Aristoteles ponit intellectum immediate accipere esse a prima causa et novum esse; ergo non videtur mens Aristotelis, quod omne productum immediate a Deo sit sempiternum. De hoc vide quod dicit Doctor in quarto ubi supra, exponendo mentem Aristotelis.
(b) Sed contra istud. Hic Doctor intendit probare contra Philosophos, quod etiam immediate productum a prima causa non sit sempiternum. Et supponit unum probatum ab ipso in primo distinct. 2. part. 1. quaestione 1. et distinct. 8. quaest. ultim. et 39. et 42. primi, et 7. quaestione quodlib. videlicet quod prima causa causat omnia, quae sunt ad extra mere contingenter. Et ex hoc sequitur quod non necessario, et per consequens nec sempiternum, quia Philosophus 9. Metaph. text. com. 17. videtur concedere omne necessarium esse sempiternum, et e contra. Idem etiam videtur innuere primo Coeli, text. com. 102. 103. et 138. contra Platonem, qui concessit aliquid sempiternum esse, et tamen possibile esse.
(c) Sed instabis huic rationi. Hic Doctor intendit probare quod non sequatur, scilicet.quod si Deus vult immediate et contingenter, quod possit illud velle de novo, quia probatum est in primo dist. 8. q. ult. quod Deus contingenter ab aeterno vult A, et tamen non potest de novo non velle A, quia tunc esset mutabilis. Hoc idem in 39. dist. et 45. in qua ostendit, quod quidquid vult aeternaliter, et ab aeterno vult.
(d) Respondeo, novitas potest, etc. Sed circa velle non potest esse novitas vel mutatio ex parte voliti, id est, quod nunquam potest esse aliquid aliter volitum quam prius a voluntate divina nisi sit aliqua novitas, etc. Dicit ergo Doctor quod licet esse causabile a voluntate divina sit ab aeterno volitum, ita quod de novo non potest esse volitum, non tamen sequitur hoc de causatione, quia temporaliter potest causari.
(e) Sic igitur videtur aliqualiter sequi, etc. quia si secundum Avicennam potest contingenter causare aliquid sempiternum, multo magis potest contingenter causare non sempiternum, quia sempiternum videtur magis habere rationem necessarii quam non sempiternum, et magis rationem incausabilis. Sequitur : quod enim oporteret causatum esse sempiternum, videtur sequi, etc. Non enim valet formali consequentia causa est simpliciter immutabilis ; ergo non potest aliquid de novo causare, quia cum immutabilitate causae potest stare novitas effectus, ut patebit respondendo ad primum argumentum principale. Nec similiter sequitur : Deus causat necessario: ergo causatum est sempiternum. Et dicunt aliqui, quod consequentia est bona, sed tam antecedens quam consequens est falsum. De antecedente patet, quia ista repugnant, quod aliquid causetur et necessario, ut patebit quaestione sequenti. Sed quomodo consequens sit falsum, non ostenditur ab eis, imo videtur quod si Deus causat A necessario, quod ipsum A sit necesse esse, et si
A est necesse esse, A erit sempiternum, aliter non esset necesse esse. Posset ergo dici primo, quod quando Doctor dicit quod necessitas causationis non infert causatum esse sempiternum, quod potest sic intelligi in proposito quia Deus non causat necessario, ideo non sequitur necessario sempiternitas effectus, et sic fit ista consequentia, quia Deus non causat aliquem necessario, ideo ex necessitate causationis non potest sequi sempiternitas effectus, cum talis necessitas causationis nullo modo sit in Deo. Secundo potest dici, tenendo illud antecedens, quod Deus causet necessario, quod adhuc non sequitur, quia comparatur ad effectum mediate, etiam secundum Philosophos causat necessario, et tamen effectus erit novus. Si etiam comparatur ad effectum immediate, adhuc erit novus, patet de anima intellectiva, quae per Philosophum 16. de Animalibus, immediate causatur a Deo, et non necessario. Si dicatur, quod si causatio animae est necessaria ; ergo et ipsa anima habet necesse esse. Respondeo, quod causatio necessaria est duplex : Quaedam est simpliciter absoluta, quae non fit ex praesuppositione alterius. Alia est, quae fit praecise ex aliquo praesupposito, et hoc secundo modo anima necessario causatur, quia in eodem instanti, quo corpus est organizatum, necessario anima infunditur a Deo. Dico etiam, quod anima intellectiva non immediate causatur a Deo alia causatione qua causatur et corpus organizatum, ita quod causatio Dei in aliquo priori terminetur ad esse ipsius animae, ideo non dicitur absoluta necessitate causari, et de hoc vide Doctorem in quarto, dist. 3.
Quamvis Doctor expresse dicat, quod nihil potest esse volitum de novo a voluntate divina sine novitate actus volendi, ut patet in primo, distinct. 8. quaestione ultima, et distinct. 39. et 45. et praesenti distinct. aliqui tamen nituntur ex aliquibus dictis Doctoris salvare, quod aliquid potest esse de novo volitum, qui sic dicunt. Tamen cum supportatione tanti viri, et salvo semper meliori judicio, et in omnibus me submittendo sacrosanctae Ecclesiae determinationi, necnon dictis Sanctorum, occurrunt mihi multae dubitationes, ex quibus forte non videretur sequi inconveniens aliquid esse de novo volitum a voluntate divina, nulla penitus mutatione facta in ipso actu volendi, quae dubitationes sumuntur ex dictis Doctoris in diversis locis.
Prima ergo dubitatio est, quia Doctor in dist. 39. dicit quod sicut voluntas divina contingenter vult, puta Franciscum fore, ita stat semper in tali contingentia. Nam in eodem instanti quo elicit actum, sive ipsum velle, potest non elicere, quia semper voluntas divina, etiam quando actum elicit, intelligitur prior ipso actu, ut etiam patet a Doctore in 1. d. 39. et in isto 2. dist. 25. Et quia semper elicit, ideo semper intelligitur sic prior quod potest non elicere, non enim est intelligendum, quod sic ab aeterno voluerit, quod etiam nunc non velit, imo sicut ab aeterno voluit, ita et nunc vult, et si sic, videtur quod possit velle oppositum ; et si ponatur in esse, quod velit oppositum, tunc sequitur quod possit velle de novo, et tamen non est dicendum, quod sit novitas in tali velle. Et licet dictum Doctoris sic exponatur, quod quando vult contingenter A, et semper stat in tali actu contingenti, sic exponitur : quia quando actu vult, pro quocumque instanti semper potest velle oppositum, quia ut sic, voluntas intelligitur prior actu volendi. Sed posita prima determinatione non potest velle oppositum, et ideo non sequitur: Deus vult Franciscum sedere, et potest velle ipsum non sedere, modo possibili in esse posito nullum sequitur impossibile, ponatur ergo in esse, non sequitur, quia posita prima determinatione, qua vult ipsum sedere, non potest poni alia determinatio, qua velit ipsum non sedere, et de hoc vide quae notavi super primo Doctoris dist. 39.
Quidquid tamen sit, est valde difficile credere, quod voluntas non possit velle oppositum, nulla facta mutatione in actu volendi, quia si ponatur secundum aliquos potentia executiva in Deo sine mutatione aliqua, in tali potentia potest aliquid causari de novo, quod prius non causavit. Non enim credo aliquid mutari ex hoc solo quod habet aliquem respectum rationis, quem prius non habuit, vel quod non habeat respectum rationis quem prius habuit; non enim actus intelligendi divinus diceretur mutari propter alium et alium respectum rationis. Unde Occham in suo Centiloquio, non habet pro inconvenienti, quod intellectus divinus nunc incipiat scire aliquid quod prius nescivit, et quod nunc desinat scire aliquid quod prius scivit. Sic pariformiter dico, quod forte non videtur impossibile, quod voluntas divina nunc velit Antichristum non fore, quem tamen prius voluit esse, et hoc sine sui mutatione, quia semper remanet idem actus voluntatis divinae, ut idem sibi, licet in eo possit esse alius et alius respectus, sive alius et alius transitus super creaturam. Sicut enim voluntas divina eodem velle semper immutabiliter se habente potest velle mille objecta, quae velle dicuntur habere esse volitum, et tamen non sequitur mutatio in voluntate divina, quia tantum sunt ibi alii et alii respectus, sive aliae et aliae transitiones super objecta cognita ; sic videtur quod manente eodem velle circa idem objectum cognitum, possit poni aliud et aliud volitum, nulla facta mutatione in actu voluntatis divinae, non enim videtur sequi absolute, vult hoc, et prius noluit: ergo mutatur, non sequitur, quia eodem actu quo vult hoc esse, prius voluit hoc non esse. Posito enim, quod in me esset unica intellectio, quia intelligo omnia intelligibilia in instanti A, non intelligo B, et in alio instanti intelligo illud eodem actu, tantum sequitur, quod actus intelligendi nunc terminatur ad B, ad quod prius non terminabatur. Et patet, quod alia et alia terminatio in actu manente eodem, nullam facit mutationem.
Secunda dubitatio est, quia Doctor in primo distinct. 40. et communiter alii Doctores expresse dicunt, quod praedestinatus potest damnari in sensu diviso, et tunc est sensus : quod ille, qui nunc est praedestinatus potest damnari, puta cras, licet dicat ibi, quod hoc est in aeternitate, quia in eodem instanti aeternitatis quo vult Petrum praedestinare, potest velle oppositum, ut diffuse expressum est in primo distinct. 39. Non video tamen, quin Deus si vellet posset nunc Petrum damnare sine sui mutatione, ut infra dicam.
Tertia dubitatio est, quia Doctor in 1. dist. 44. et in 2. distinct. 7. declarando de potentia Dei ordinata et absoluta, ibi dicit quod facere aliquid de potentia Dei absoluta est facere contra legem prius determinatam, et quod potest facere contra illam legem, nisi forte exponatur quod pro illo instanti quo ordinavit aliquam legem, oppositum potuit ordinare. Sed certum est, quod omnis finaliter peccator secundum legem divinam est aeternaliter damnandus, et tamen non video quin voluntas divina posset nunc ordinare oppositum, nulla mutatione facta in actu volendi.
Quarta dubitatio est, quia videtur quod si voluntas divina nunc vellet, posset omnes damnatos glorificare, et sic esset novum volitum sine mutatione voluntatis divinae. Et Franciscus de Mayronis, in primo distinct. 40. dicit, quod Deus non sic determinate reprobavit aliquem, quin semper possit illum praedestinare si vult.
Quinta dubitatio, quia ex quo voluntas divina secundum communem opinionem ab aeterno ordinavit Antichristum fore, quaero an Antichristus posset non esse? Et si sic, tunc habeo propositum; aut non potest non esse, et sic voluntas divina non poterit facere quod Antichristus non sit, licet ab aeterno potuisset facere, quod videtur inconveniens.
Sexta difficultas est, quia dicit Doctor in primo, distinct. 8. quaestione ultim. et in isto secundo praesenti distinct. et est etiam communis responsio Theologorum, quod voluntas divina voluit ab aeterno quidquid voluit, sed non pro aeterno, sed pro aliquo tempore determinato. Quaero tunc quomodo in illo tempore determinato voluntas divina ponit illud in esse? Aut volitione, qua ab aeterno voluit, et habeo intentum, scilicet quod ipsa habeat respectum novum. Aut non volitione, sed aliqua alia potentia, et tunc videtur mutatio, quia prius illa potentia non ponebat illam creaturam in esse. Nunc autem ponit, et si hic non ponitur mutatio, ita nec debet poni in voluntate divina ex hoc, quod nunc vult aliquid esse, cujus oppositum prius voluit non esse.
Istis ergo dubitationibus positis, dico semper me submittendo Scripturae divinae et pedibus sanctae Romanae Ecclesiae, offerendo me tam publice quam secrete semper retractare, quod non fuerit ita bene dictum et dictis Sanctorum non consonum, quod non haberem pro inconvenienti voluntatem divinam posse velle aliquid de novo sine sui mutatione. Pro cujus clariori intelligentia suppono aliqua. Primum, quod mutari est aliter se
Labere nunc quam prius, ut patet 5. Physicorum, et hoc secundum aliquid reale, et sic homo mutatur a non albo in album, vel e contra. Est etiam mutatio visionis cum homo mutatur a non esse simpliciter ad esse simpliciter, vel e contra. Sed aliter se habere nunc quam prius secundum quam relationem rationis non dicitur proprie mutari, sicut Deus, quia nunc amatur a me, et prius non amabatur, aliter se habet nunc quam prius secundum respectum rationis causatum a me amante, et tamen non mutatur, ut patet a Doctoribus, et praesertim a Scoto in primo dist. 30. et 39. et alibi.
Secundo suppono, quod in voluntate divina est tantum simplex velle idem realiter et essentialiter sibi, ut subtiliter probat Doctor in primo, distinct. 2. quaest. 1. et eodem velle creat, gubernat, praedestinat et reprobat, et vult quidquid vult, ut patere potest in multis locis a Doctore.
Tertio praesuppono, quod velle divinum manens simpliciter idem in se aliquando dicitur velle contingens, ut quando transit super objecta contingentia, ut cum vult creaturam esse; et aliquando dicitur necessarium, ut quando transii super objecta necessaria, ut patet a Doctore in primo, dist. 10. Et illud velle potest dici diversificari secundum quod transit super diversa objecta, etiam contingentia, ita quod talis diversificatio non est in entitate ipsius velle, sed in diversis transitionibus sive determinationibus, sive relationibus rationis, ut patet a Doctor in primo, dist. 39.
Quarto praesuppono, quod illud velle quo vult quidquid vult, sic est idem essentialiter essentiae divinae, quod non potest in se esse novum , nec elici de novo.
Istis praesuppositis dico sine assertione, quod voluntas divina posito, quod ab aeterno voluerit me salvum fore, adhuc ipsa eodem velle potest me nunc velle damnare, etiam antequam producar in esse, et hoc si ponatur in esse, in velle divino tantum erit novus transitus. Et cum dicit Doctor quod hoc non potest esse sine novitate ipsius velle, dico quod vel oportet ipsum exponere, puta quod non loquatur secundum propriam opinionem, vel quod non possit velle de novo nova volitione reali sine novitate ipsius, sed quod non possit esse novus transitus sine novitate in voluntate divina, ego non video.
Et si dicatur, quod ipse Doctor in primo dist. 30. dicit quod intellectus divinus non potest causare aliquam relationem rationis de novo sine sui mutatione, hoc idem videtur de voluntate. Dico quod etsi hoc verum sit, sustinendo quod ipse loquatur secundum opinionem propriam, potest tamen dici, non contradicendo Doctori quod quando voluntas vult aliquid de novo, et similiter quando intellectus intelligit aliquid de novo, non causatur ibi aliqua relatio rationis. Et si dicatur : Si intellectus aliquid de novo intelligit, ergo de novo potest se comparare ad objectum cognitum, et talis comparatio erit relatio rationis , posset dici quod si talis relatio sit, erit in objecto cognito, non autem in intellectu divino.
Si etiam ponatur, quod sit in intellectu divino talis comparatio, ego non video quomodo propter novam comparationem rationis sit mutatio in actu intellectus divini. Nam sicut ab aeterno secundum ipsum, potest per se comparare ad alia et alia objecta, et sic ibi esse plures comparationes, et tamen ipsum non mutari, sic in proposito. Similiter videtur difficultas, quomodo eodem actu intellectus possit simul, et ab aeterno causare diversas comparationes circa diversa objecta sine sui mutatione, et quod non possit causare de novo aliquam comparationem sine sui mutatione, cum illa sit tantum ens rationis, quae nullam mutationem facit.
Et sic breviter sustinendo hanc viam, possumus solvere multas difficultates, quae possent inducere rationalem creaturam in desperationem, et in multa alia inconvenientia. Dicerem ergo sine assertione tamen, quod si voluntas divina ab aeterno statuisset hominem homicidam fore puniendum poena capitis, quod nunc de novo potest statuere oppositum, quia sicut statuens ab aeterno est ibi tantum transitio contingens super objecta, ita et nunc quando oppositum statuit similiter, quod ipsa voluntas, sicut ab aeterno eodem velle voluit me esse pro isto tempore, ita et nunc eodem velle ponit me in esse, diversificata alia transitione a prima. Similiter sicut eodem velle voluit ab aeterno Judam fore damnatum, ita et nunc potest velle nova transitione, sine novo respectu rationis Judam esse salvum, et sic de aliis. Nam vide Scotura in quarto cap. 46. q. 1. ubi dicit expresse, quod si Petram salvari justum esset, si ipsum damnaret, juste faceret, quod enim inconveniens esset voluntatem divinam, si Petrum nunc beatum damnaret, ita quod esset tantum nova transitio super Petrum damnatum.
Et ultra quaero a te : an Deus posset velle nunc facere alium mundum praestantiorem isto ? Si sic, ergo eodem velle, sed nova transitione, si non expresse non est dicendum, quia non video oppositum. , Si dicatur, pono casum, quod voluntas divina voluit ab aeterno Petrum salvum, et nunc voluntas divina damnat Petrum, quaero, an intellectus divinus ab aeterno cognovit Petrum fore damnandum ? Si sic, contra, quia ab aeterno non determinavit Petram fore damnandum, et tamen intellectus divinus omnia contingentia cognoscit post determinationem voluntatis divinae quaest. ult. prologi, et dist. 36. primi, et dist. 14. quodlib. Si non cognovit ab aeterno ; ergo non cognovit omnia futura contingentia.
Respondeo, et prius quaero a te : an Deus possit producere novum mundum, quem prius non determinavit ab aeterno ? Sic sic, ergo intellectus divinus hoc non cognovit ab aeterno, cum non fuerit volitum ab aeterno ; non cognovit omnia futura contingentia. Dico ergo, quod intellectus divinus, quando transit super objecta secundaria, non fit perfectior neque imperfectior, cum talis transitus non pertineat ad perfectionem illius. Primo si, per impossibile, non cognosceret aliquod objectum secundarium, nulla simpliciter perfectio sibi deesset, imo simpliciter omnis perfectio sibi adesset, nam ultimata perfectio illius est intelligere essentiam divinam, ut patet a Doctore in primo dist. 2. et in secundo dist. 2. q. 1. Si ergo non cognoscere objecta, etiam necessaria non pertineret ad imperfectionem illius, nec etiam cognoscere hujusmodi objecta pertinet ad perfectionem illius, quae tamen relucent in essentia divina, non ex natura rei, sed ex actu intellectus divini ante omnem productionem voluntatis ad extra producentis talia in tali esse intelligibili, ut patet a Doctore in primo dist. 3. quaest. 4 et dist. 39. et in praesenti dist. 1. quaest. 1. quanto magis non cognoscere ab aeterno aliqua objecta secundaria contingentia, non pertinebit ad imperfectionem illius. Dico quod tantum cognoscit illa futura contingentia, quae sunt determinata a divina voluntate, quia cognoscit antecedens, scilicet illam determinationem ; ergo et futurum contingens sic determinatum, quod dicitur consequens, ut patet a Doctore tra primo distinct. 39. et
44. quorum esset tamen inconveniens, si aliquid esset determinatum a voluntate divina, et non cognosceretur ab intellectu divino, et cum non cognoscit illud quod non est natum cognosci, nisi prius voluntas divina determinet, nullum sequitur inconveniens; non enim cognoscit hanc : alius mundus perfectior est producendus, et tamen hoc est possibile, et hoc est, quia non est determinatum a divina voluntate.
Etsi dicatur, nonne intellectus divinus cognoscit omnia futura contingentia ? Dico, quod ex quo illud est futurum contingens, quod est sic determinatum a divina voluntate, ut patere potest a Doctore in quaest. ultima prolog. et in primo dist. 2. quaest. 1. et dist. 8. ultim. et 39. et quaest. 14. quodl. quod cognoscit omnia futura contingentia, pro quanto cognoscit determinationem divinae voluntatis, intelligendo tamen sic, quod essentia divina est ratio cognoscendi intellectui divino, et determinationem divinae voluntatis, et determinata per illam, ut patet a Doctore in primo dist. 39. Sed si post voluntas divina aliter determinaret, tunc intellectus divinus aliter cognosceret, cum in hujusmodi contingentibus semper sequatur determinationem divinae voluntatis, nec sequitur mutatio in intellectu sic vel sic cognoscere, cum tantum ibi sint diversae transitiones vel relationes rationis, quae nullam faciunt mutationem, ut dixi supra de voluntate. Istis ergo bene intellectis, judicio meo salis debili, nonnullae difficultates solvi possunt, quae multum impedimenti praestant in via Dei ambulare volenti. Et omnia, quae dixi in ista materia non assero firmiter tanquam vera, innitendo sententiae et opinioni meae, et si melior sententia apparet, semper paratus sum illi firmiter adhaerere, credo tamen in istis non decipi, sed magis veritati consona dicere.
(f) Sed ista tatio cum sua confirmatione parum valet contra Philosophos, et leviter solveretur ab eis. Quia novitas poneretur ab eis ex motu, qui necessario causatur inquantum uniformis, sed difformitas sequitur in partibus ejus, et ita novitas ; et de hoc vide Doctorem in primo dist. 2. quaest. 1. et in 4. dist. 48. ubi quaerit, an cessante motu primi mobilis aliquid possit moveri? et sic diceretur ab eis, quod novitas esset tantum a causa secunda, et non a prima, et sic motus primi mobilis, et quaelibet pars ejus. Unde Commentator 12. Metaphys. 41. dicit quod praeter primum movens quod est infinitae potentiae, requiritur movens conjunctum potentiae finitae, ita quod ex primo movente sit infinitus motus, et ex secundo sit successio, quia aliter non posset esse successio, et per consequens nec novitas, nisi concurreret illud movens finitum.