IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Quantum ad istum articulum. Hic Doctor ponit opinionem propriam, dicens, quod Deus potest aliquid creare de nihilo, id est, non de aliquo secundum esse existentiae, et per consequens secundum esse essentiae, quia esse essentiae et esse existentiae sunt idem, et omnino inseparabilia, ut probatum est in primo, dist. 36. et in tertio dist. 6. Et addit Doctor quod si accipiatur ly de nihilo simpliciter, id est, non de aliquo, nec secundum esse existentiae, nec secundum esse essentiae, quod est esse simpliciter, nec secundum esse cognitum vel volitum vel possibile, quod est esse secundum quid, tunc est impossibile aliquid creari de nihilo, accipiendo ly de nihilo, id est, non de aliquo secundum esse secundum quid. Quod patet, quia creare tantum est actus divinae voluntatis quae non operatur, nisi circa praecognitum, et intellectus divinus ante omnem actum voluntatis ad extra de necessitate naturae producit objecta secundaria in esse cognito, in quo esse cognito fundatur esse possibile. De hoc vide Doctorem in primo, dist. 3. q. 4. et 36. q. unica, et quae ibi prolixius exposui. Et addit Doctor quod objectum productum in esse cognito, et in esse volito (quod esse volitum de necessitate praecedit ipsum esse actualis existentiae, ut patet a Doctore in primo, dist. 45.) ut sic est quasi in potentia propinqua, ut possit esse objectum omnipotentiae, et poni in esse simpliciter. Et addit Doctor quod aliquid potest produci de nihilo simpliciter, id est, non de aliquo, nec secundum esse simpliciter, nec secundum esse secundum quid, quia producitur in esse intelligibili de nihilo simpliciter, non tamen illud creatur, quia creatio tantum terminatur ad esse simpliciter, ut patet a Doctore hic et in primo, dist. 46. et in tertio, d. 2. et alibi. De hoc etiam, quod dicit de nihilo simpliciter, et de nihilo secundum quid, vide infra in Doctore dist. 18.
(b) Ad primum argumentum principale. Ultimo loco Doctor solvit argumenta principalia facta ad oppositum conclusionis suae.
Ad primum respondet, quod potest producere effectum novum absque novitate in producente, quia voluntate antiqua, etc. littera clara est, et vide quae exposui supra in primo, dist. 8. quaest ult. respondendo ad principale argumentum.
(c) Et quando arguitur contra istud, etc. ille respectus ad effectum est ultimus, et aliquando nullus, quia potest esse relatio in effectu, nulla existente in causa correspondente ad effectum, quia Deus non. potest realiter referri ad creaturam, ut supra probatum est in primo, dist. 30.
Et quod dicit Doctor quod respectus causae ad effectum est posterior respectu effectus ad causam, debet sane intelligi, quia non potest esse posterior natura, nec origine, nec aliqua duratione, ut patet, sed debet sic intelligi, quod posito absoluto in effectu ab aliqua causa, statim de necessitate naturae, consurgit relatio, quae terminatur ad absolutum in causa, ita quod quasi prius intelligitur relatio effectus ad causam, et non e contra, non quod ita sit in re, in eodem enim instanti quo ponitur relatio effectus ad causam, ponitur relatio causae ad effectum, si illa causa nata est referre relatione reali.
Item, cum dicit quod ad absolutum in causa, prius sequitur absolutum in effectu, ut hoc clarius intelligatur, aliqua praesuppono. Primo dictum Doctoris in 1. dist. 1. q. 2. respondendo ad argumenta principalia, quod ratio agendi est tantum ratio quidditativa, et similiter ratio terminandi,
et vult ibi, quod nulla relatio sit ratio agendi. Et in d. 3. q. 6. primi, respondendo ad principale argumentum, ponit differentiam inter rationem formalem agendi, et conditionem agentis, ita quod ratio agendi est natura, et conditio agentis est singularitas, et in creaturis si ratio formalis agendi est absolutum, et conditio agentis erit absoluta, et per consequens ipsum agens erit absolutum ; hoc idem dico de producto.
Secundo suppono, quod causa non tantum absolute sumpta, sed etiam ut actu causat est prior natura ipso effectu, ut patet a Doctore praesenti dist. et infra, dist. 15. 25. et alibi.
Istis praesuppositis, dico quod ex quo natura absoluta est ratio formalis producendi effectum absolutum, in quocumque ponatur sine imperfectione, illud habens talem naturam statim potest producere absolutum. Secundo ad absolutum in causa id est ad rationem formalem agendi absolutam, sequitur absolutum in effectu, id est, quod absolutum in effectu est a natura absoluta in causa et ratione formali producendi, et in tali instanti naturae quo producitur absolutum in effectu, nulla est relatio, neque in causa, neque in effectu. Non in causa, patet, quia ut producit est prior natura effectu, ut dixi supra, quia ut sic relatio producentis esset prior natura relatione pro -ducti, quod est contra Aristotelem in Praedicamento Ad aliquid. Tum etiam quia relatio realis semper praesupponit extrema, sed in illo priori quo causa producit effectum, non intelligitur productus, qui est unum extremum. Tum etiam quia tunc esset relatio aliqua, et non posset terminari ad aliquid, quod est impossibile, non enim in illo instanti quo causa producit, talis relatio potest terminari ad effectum, quia in illo instanti naturae non intelligitur effectus habere esse. Tum etiam quia tunc poneretur aliquid dependere actu ab aliquo quando non est, sed in instanti naturae quo causa causat effectum, non intelligitur habere esse, et tamen relatio causantis de necessitate dependet a causato, ut a termino, cum relatio in suo esse necessario dependeat a termino, ut patet a Doctore in pluribus locis, praecipue tamen in 30. dist. primi, patet ergo, quod nulla relatio producentis sive causantis ad productum, sive causatum, potest esse prior ipso producto sive causato. Nec similiter ratio producti ad producens, potest esse prior ipso producto. Tum quia in ad aliquid non potest esse motus, neque productio, ut patet per Aristotelem 5. Phys. text. com. 10. et si esset prior de necessitate esset terminus productionis. Tum quia relatio talis esset sine aliquo fundamento, quia non est nata fundari nisi in producto, nec est simul natura cum producto. Tum quia videretur sic posse produci, sicut et productum, ut patet, quod est contra Philosophum ubi supra. Tum quia relatio de necessitate praesupponit fundamentum, ut prius natura. Tum quia relatio realis est inter extrema realia realiter distincta et de necessitate praeexigit illa. Tum quia si esset simul natura cum fundamento, non dependeret ab illo, quia omne dependens est posterius ; omnis autem relatio quantum ad suum esse necessario dependet a fundamento et termino. Si ergo non potest esse prior, neque simul, sed de necessitate posterior, sequitur quod Doctor dicit, quod ad absolutum in causa, sequitur absolutum in effectu, id est, quod effectus quoad entitatem absolutam immediate est a natura absoluta in causa, ut a ratione formali, ad quae absoluta sequitur relatio causati absoluti, quae terminatur ad absolutum in causa, et relatio causae absolutae, quae terminatur ad absolutum in effectu.
(d) Cum igitur dicis, quod quia causa dat esse, etc. quia sensus est, quod relatio ut nova realitas, in causa est ratio formalis dandi esse, quod est falsum. De relatione patet, quia nulla relatio potest esse ratio producendi aliquid, quia sicut relatio non potest esse terminus formalis productionis, ita non potest esse ratio formalis producendi, unde expresse patet ab Aristotele 5. Phys. t. c.10. et expresse a Commentatore ibi. De realitate nova patet, quia tunc sequeretur, quod causa semper haberet aliam et aliam realitatem, quando causat alium et alium effectum, et sic secundum diversitatem effectuum, etiam numeralem, oporteret ponere in causa diversitatem rationum formalium correspondentem effectibus, quae omnia sunt valde absona.
(e) Si autem. Sequitur in textu: si autem intelligas, illo modo propositio est vera, quia sensus est hujus propositionis, scilicet quia causa dat esse , ideo effectus recipit esse, videlicet quia absolutum in causa est prius effectu, et est ratio formalis producendi effectum, et ut sic dicitur actus primus, si dat esse, effectus ut actus secundus, recipit vere esse a tali absoluto ut actu primo.
(f) Et si dicas, quod non tantum, quia est absolutum, etc. Hic arguit Doctor sic, ex quo enim A est vere absolutum quando non causat ; ergo videtur quod quando causat aliquid sibi adveniat. Respondet Doctor ibi: Dico, quod in illo instanti, etc. et littera est satis clara.
Videtur tamen aliquale dubium, quia si ista est vera, agens actione agit, talis actio est relatio, si ergo agens prius non agebat, nunc in instanti A vere agit, et per te, ut agit, est prius effectu; ergo actio, qua agit erit prior, et per consequens aliqua relatio erit ibi nova, et prior ipso effectu. Tum etiam, quia Doctor ipse, concedit in prologo quaest. ult. quod voluntas elicit praxim mediante elicitione de genere actionis, si ergo elicitione elicit, et actu elicit priorem praxim, sequitur quod erit ibi prius actio, quae erit de genere actionis, quae est vere relatio, hoc idem videtur patere, dist. 25. hujus secundi, ubi dicit quod voluntas intelligitur libera, quando actu elicit, quia ut elicit, actum, est prior natura ipso actu, et dum elicit contingenter se habet ad illum,: et tamen ex supradictis, ut elicit elicitione elicit, quae est de genere actionis.
Respondeo, quod verba Doctoris debent sane intelligi, et quando in uno loco expresse habetur intentio ejus, si alibi aliter videtur dicere secundum sensum verborum debet exponi conformiter intentioni suae; cum ergo expresse habeatur intentio Doctoris circa hoc, quod absolutum (ut causat) est prius causato, et tota ratio formalis causandi est entitas absoluta in causa, sequitur quod nulla relatio praecedit ipsum effectum in causa dum causat, ita quod talis relatio sit de necessitate praeexigatur ad causationem effectus, quod impossibile sit talem effectum causari, circumscripta tali relatione. Et cum arguis : agens actione agit, etc. dico, quod actio potest capi dupliciter. Uno modo, quod sit actio de genere actionis, alio modo pro ratione formali agendi, quae est entitas absoluta. Primo modo actio non praecedit effectum, imo est posterior, sed secundo modo bene praecedit, et tunc ista propositio : agens actione agit, potest habere duplicem sensum, scilicet agens formaliter actione formali agit, vel agens fundamentaliter actione fundamentali agit. Primo modo accipitur agens pro subjecto et actione de genere actionis. Secundo modo accipitur agens
pro supposito et ratione formali agendi. Primo modo agens non est prius effectu, sed bene secundo modo. Sicut etiam dicimus, pater est prior filio, si accipiatur fundamentaliter, scilicet pro re, quae est pater, sensus est verus; si formaliter, sensus est falsus.
Ad aliud de voluntate, cum dicitur, voluntas elicit actum elicitione. Haec propositio potest dupliciter intelligi. Primo, quod voluntas elicit elicitione formaliter, ita quod elicitio sit actio de genere actionis, et elicitio sit effectus formalis illius, et hoc modo voluntas, ut eliciens non est prior actu elicito. Secundo potest intelligi fundamentaliter, ita quod elicitio accipiatur pro ratione formali fundamentali eiiciendi actum, et sic voluntas eliciens, elicitione fundamentali, est prior; haec distinctio, quae est valde necessaria potest elici a Doctore in pluribus locis, praecipue in primo, dist. 7. in quodlib. q. 1. et alibi, et sic patet ad aliam instantiam dist. 25. secundis patet enim, quod voluntas, ut libera dicitur libere agere, quando elicit, et ut sic est prior actu elicito, accipiendo absolutum in voluntate, et hanc expositionem bene nota.
(g) Ad secundum principale respondet Doctor ibi: Ad secundum patet per idem, dicit Doctor, quod causa aeque determinata ad producendum aliquod productum quantum est ex parte sua potest quandoque producere, et quandoque non producere, et littera clara est de determinatione et indeterminatione causae, vide Doctorem in primo in multis locis.
(h) Ad tertium respondet Doctor quod Philosophus loquitur de agente naturali, quod patet per ipsum, qui sic dicit: Idem enim et similiter se habens semper idem natum est facere, quocirca generatio semper erit, aut corruptio, et paulo infra : Necesse enim si erit semper, et continua
generatio et corruptio semper aliquid moveri, ut non deficiant transmutationes. Haec ibi. Et ibi Commentator : Ostensum est, quod entia semper sunt in generatione et corruptione, et quod generatio corporis istius est corruptio alterius, manifestum est quod ponendo unum motum, impossibile est istas duas operationes, scilicet gcncrationem et corruptionem esse idem, idem enim non facit contraria, quapropter, aut semper erit generatio, aut semper corruptio. Haec ille, et sic patet quomodo loquitur de agente naturali.
(i) Ad quartum. Ad ultimum respondetur ibi : Ad quartum dico, sicut dictum est, dist. 8. primi, quaest. ult. indisciplinati est quaerere omnium demonstrationem secundum Philosophum 4. Met. et dicit Doctor quod non est assignanda alia ratio, nisi quia sic vult, et littera clara est, quae magis patet in primo, dist. 41 Et ibi vide quae exposui.
(k) Quod arguebatur pro secunda propositione, etc. Nunc Doctor respondet ad rationes Henrici, quae sunt factae in secundo articulo hujus quaestionis. De hac tamen materia clarius vide in Doctore dist. 36. primi, ubi diffuse pertractatur ista materia de esse creaturarum ante esse existentiae, et vide multa, quae ibi notavi, exponendo ibi litteram Doctoris et sic finis.