IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Ponit sententiam D. Thomae et multorum, potuisse aliquid ab aeterno creari, et probat octo rationibus et auctoritatibus.
Hic dicitur (b) quod Deus potuit producere aliquid aliud a se sine principio, quia ipsum non potuisse hoc fecisse, scilicet produxisse aliquid sine principio, non potest demonstrari, nec per medium extrinsecum, nec per medium intrinsecum. Non per medium extrinsecum, quia illud est voluntas Dei, cujus non potest sciri, nec haberi ratio, quare magis vult hoc esse cum principio quam sine principio. Nec per medium intrinsecum, scilicet per quod quid est ipsius factibilis, quia quod quid est, abstrahit ad hic et nunc; ergo non est ratio demonstrandi hic et nunc.
Item, quodlibet aliud a Deo factum esse ex tempore, est articulus fidei ; ergo ad hoc non expedit fieri demonstrationes, nec propter fideles, nec propter infideles. Imo videtur periculosum, quantum ad fideles quidem, quia sic evacuaretur meritum fidei, ut videtur, nec quantum ad infideles, quia tunc possent nos arguere, quod talia crederemus propter demonstrationes, et sic tenerent nos esse sine fide, et si viderentur eis esse sophistica, sicut quibusdam fidelibus videntur, possent deridere infideles quod propter talia crederemus.
Praeterea tertio, Augustinus 6. de Trinit. cap. 1. dicit quod si ignis esset aeternus, splendor ab eo causatus sibi esset coaeternus. Et ex hoc arguitur efficaciter pro ista opinione ut videtur, quia consequentia Augustini est naturalis, alioquin non valeret contra Arium ad probandum coaeternitatem Filii cum Patre, non autem potest tenere, nisi ex perfecta ratione causae et causati; igitur sicut ibi infertur ex perfecta causa naturaliter agente coaeternitatis necessitas, ita ex perfecta causa voluntarie causante, potest inferri possibilis coaevitas effectus limitati ad causam illimitatam. Quia non videtur esse differentia inter agens naturale et liberum, nisi in contingenter et naturaliter agere, non est autem differentia in posse agere et non posse agere, quia quidquid potest naturale agens agere, et liberum, et non differunt nisi in modo causandi.
Et illud argumentum potest multipliciter replicari, quia nulla conditio perfectionis in secunda causa reperitur, quacumque positione facta, quae non sit in prima causa ut causa, sed perfectionis est in aliqua causa secunda habere effectum sibi coaevum, et ex hoc si esset aeternus vel coaeternus effectus suae causae, perfectio esset in causa: igitur, etc.
Aliter etiam deducitur, et est quasi idem, quia modus causandi, non formaliter variat ipsum causatum secundum Ambrosium de Incarnatione Verbi. Sed si Deus naturaliter causaret, necessario causaret, et posset causare effectum sibi coaevum et coaeternum ; igitur si modo voluntarie causaret, licet non necessario causet, poterit tamen causare effectum sibi coaevum.
Et si dicatur Augustinus intelligere de splendore immanente igni, qui non est formaliter causatus ab eo, contra hoc est littera sua, quae dicit: Splendor ab eo genitus atque dif fusus. Eamdem etiam sententiam dicit Augustinus super Joan. homil. 26. de virgulto et imagine ejus in aqua ; certum est autem, quod imago si esset, esset causata et genita a virgulto.
Praeterea quarto, quidquid non repugnat limitationi, non repugnat creaturae, si est aliqua entitas. Sed quantacumque duratio non repugnat limitationi, quia non est perfectius, quod durat per decem annos, quam quod durat per unam diem; igitur videtur quod infinita duratio non poneret majorem perfectionem in creatura quam minor, et per consequens non ponit repugnantiam eam semper fuisse sine principio.
Item, creatura ita tendit in non esse, quantum est ex se si semper esset, sicut si non semper esset, et hoc quia est ex nihilo ; sed absque contradictione potest aliqua creatura semper tendere in non esse, et tamen semper esse, sicut patet de Angelo et anima: igitur absque contradictione potest semper fuisse, et tamen quantum est ex se habuisse non esse.
Item Augustinus 10. de Civit. cap. 31. dicit quod si pes ab aeterno vel ex aeternitate fuisset in pulvere, semper ei subesset vestigium, quod tamen vestigium a calcante esse factum, nemo dubitaret, nec alterum altero prius esset, quamvis alterum ab altero factum esset. Item ibidem lib. 11. cap. 4. Modo
quodam vix intelligibili, Philosophi dixerunt mundum esse factum, et tamen non habere principium durationis: igitur ille modus si est vix intelligibilis, est intelligibilis, et ita non includit contradictionem aliquid semper fuisse et sine principio.
Confirmatur etiam, quia non videtur probabile, quod tam praeclari Philosophi, et tam diligenter veritatem inquirentes, et tam perspicaciter rationem terminorum concipientes , non vidissent contradictionem inclusam, si fuisset inclusa in terminis. Et confirmatur etiam secundum Philosophos quod non sit ibi contradictio, quia non solum Naturalis considerat quatuor causas, sed etiam Metaphysicus, sub priori tamen et communiori ratione: efficiens ergo in plus est quam movens vel mutans, et per consequens potest dare esse sine motu. Primum igitur efficiens potest dare esse absque hoc, quod det esse per motum vel mutationem, et ita absque hoc quod det esse novum post non esse.
Item motus est effectus cooevus et cooeternus ipsius primi moventis: igitur potest aliquid esse productum vel effectum a primo efficiente sibi cooeternum vel cooevum.