In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
(b) Hic dicitur, etc. Doctor in ista quaestione non ponit determinate intentionem suam, sed duas opiniones, quae sunt in extremo, videtur sustinere, ut probabiles. Et recitat primo argumenta pro utraque opinione, et ipsa solvit, ita quod argumenta facta pro opinione sancti Thomae, qui tenet esse possibile aliquid aliud a
Deo posse causari ab aeterno, solvit sustinendo opinionem Henrici, qui tenet esse impossibile aliquid aliud a Deo posse ab aeterno causari. Et deinde recitat argumenta facta pro opinione Henrici, tenentis esse impossibile aliquid aliud a Deo posse ab aeterno causari, et solvit illa sustinendo opinionem sancti Thomae tenentis oppositum. Videtur tamen in responsionibus Doctor magis declinare ad opinionem sancti Thomae quam ad opinionem Henrici, licet utraque via sit probabilis. Primo ergo recitatur opinio sancti Thomae, quae ponitur in prima parte Summae, quaest. 46. art. 2. quae opinio est, (ut supra dixi,) quod vere Deus potest producere aliud a se ab aeterno, et probat multis rationibus et singillatim. Prima ergo ratio pro opinione Thomae est ista, quia si Deus non potest producere A ab aeterno, hoc erit demonstrabile, aut per medium intrinsecum ipsi Deo, puta per aliquam rationem intrinsecam Dei, quod sibi repugnet producere A ab aeterno, aut per medium extrinsecum, puta per medium sumptum a creatura. Si ergo non potest demonstrari sic vel sic, quod Deus non possit producere A ab aeterno ; ergo sequitur, quod potest producere A ab aeterno. Et nola de medio demonstrandi extrinseco, medium enim extrinsecum est semper separatum a subjecto, de quo demonstratur aliquid, vel saltem se habet ut separatum, medium intrinsecum includitur in subjecto demonstrationis, ut patet secundo posteriorum, posset tamen sic argui pro opinione sancti Thomae : Si Deo repugnat producere A ab aeterno, aut est ex parte Dei, aut ex parte creaturae ; si ex parte Dei erit demonstrabile, aut per intrinsecum, aut extrinsecum ; si ex parte ipsius A hoc erit demonstrabile, aut per medium intrinsecum ipsi A, aut per medium extrinsecum, et patet ratio. Si enim dico, quod homini repugnat esse lapidem, ista repugnantia potest demonstrari, aut per medium intrinsecum ipsi homini, puta animal rationale, aut per extrinsecum ipsi homini, puta per medium sumptum a lapide.