IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Doctor videtur problematicus in hac quaestione, et ideo solvit argumenta utriusque sententiae, et primo argumenta adducta pro parte affirmativa, supr. num. 2. contra sententiam Henrici et aliorum.
Tenentes istam (c) positionem potissime (qui ponunt eamdem impossibilitatem esse ex parte speciei cujuscumque, et cum in aliqua specie, sicut in successivis, omne quod est acceptum videtur esse finitum, licet totum sit infinitum in accipiendo partem post partem) respondent ad rationes primae opinionis.
Ad primum, licet non posset sciri naturaliter voluntas Dei, an sit respectu hujus, tamen naturaliter potest sciri, quod ipsa non est alicujus, quod non est ex se volibile, et ideo illud includit contradictionem, et per consequens incompossibilitatem. Voluntas autem divina non est ejus cujus non est ratio, sed tunc oportet ponere non volibilitatem ex parte objecti, sicut impossibilitatem. ex 43. dit inct. primi.
Et tunc cum arguitur, quod quod quid est non est medium demonstrandi esse hic et nunc,dicitur quod etsi illud verum sit, tamen creatura potest esse medium demonstrandi inceptionem existentiae ejus.
Contra hoc, quia (d) medium illud per quod demonstrabitur inceptio existentiae, non potest esse quod quid est, secundum istos ; igitur existentia, et tunc videtur illa ratio dupliciter peccare. Primo secundum fallaciam consequentis, quia existentia in minori non infert existentiam actualem novam. Secundo, quia praemissa in qua applicatur existentia ad lapidem erit contingens, et ita demonstratio illa non erit ratio multum probabilis, sed sophistica.
Ad argumentum (e) tamen potest responderi, quod licet quod quid est contingenter se habet ad existentiam actualem vel non actualem et ideo non sit medium demonstrandi existentiam absolute, nec aliquam conditionem existentiae absolutam, alicui tamen quod quid est, potest repugnare aliqua conditio existentiae, et ideo potest esse medium demonstrandi, ita quod existentia sub tali conditione potest demonstrari per quod quid est ipsius: sicut quidditas lapidis, licet in se non includat existere, tamen sibi repugnat ex se esse increatum, et ideo ex ratione hujus quidditatis potest concludi, quod non habet esse increatum nec sempiternum.
Ita dicendum est in proposito secundum istam positionem, quod lapidi repugnat existere sempiternum, et ideo ex quidditate lapidis potest demonstrari quod non habeat esse sempiternum, et ideo ex hoc ultra non absolute quod habeat esse novum, sed si est, quod habet esse novum, quod est propositum.
Aliter etiam peccat ratio, (f) ut videtur, secundum fallaciam consequentis. Non enim sequitur: oppositum hujus non potest demonstrari ; igitur istud est possibile. Sed est fallacia consequentis, nam prima impossibilia sunt impossibilia ex terminis, sicut opposita eorum, scilicet prima necessaria, sunt necessaria ex terminis, licet eorum opposita non possunt demonstrari, quia sunt prima vera. Sed oporteret ad istud antece dens : Oppositum non potest demonstra ri, addere quod oppositum non est necessarium primum sive notum ex terminis, et forte illud negaretur ab aliquibus in proposito,
licet illa necessitas oppositi ex terminis latens sit, et non evidens cuicumque intellectui, confuse concipienti terminos.
Ad secundum dici potest, quod si sint rationes aliquae necessariae pro creditis, non est periculosum eas adducere, nec propter fideles, nec propter infideles. Non quantum ad fideles, non enim Doctores Catholici inquirentes veritatem creditorum per rationes, et nitentes intelligere illud quod crediderunt, per hoc intendebant destruere meritum fidei, imo Augustinus et Anselmus crediderunt meritorie laborare, ut intelligerent quod crediderunt, secundum illud Isaiae 7. secundum aliam translationem : Nisi credideritis, non intelligetis. Credentes enim inquirebant, ut intelligerent ea quae crediderunt, per rationes. Si autem demonstrationes, si quae possent haberi, evacuant fidem vel non, de hoc in lib. 3. de materia fidei. Nec periculosum est quantum ad infideles, si rationes necessariae possunt haberi, et si non possunt haberi rationes necessariae ad probandum esse factum, scilicet articulum fidei. Si tamen haberentur ad probandum possibilitatem facti, etiam utile esset eas adducere contra infidelem, quia per hoc aliqualiter persuaderetur, ne resisteret talibus creditis, sicut impossibilibus. Adducere tamen sophismata pro demonstrationibus, periculosum esset contra infideles, quia ex hoc exponeretur fides derisioni, et ita etiam est in omni materia alia, etiam indifferenti, ut in geometricis, si sophismata tanquam demonstrationes proponerentur. Melius est enim ignorantem se scire ignorare, quam propter sophismata opinari se scire. Illi autem qui dicunt partem oppositam, dicunt se non adducere sophismata, sed rationes necessarias et veras demonstrationes, et ideo nullum praejudicium videntur facere fidei, nec respectu fidelium, nec respectu infidelium, sed magis confirmare eam hujusmodi rationibus.
Ad tertium (g) dico, quod licet dicatur ibi multipliciter a diversis, respondeo tamen breviter, quod in eadem consequentia possunt esse multae rationes, propter quas illatio sit necessaria, et ita multi loci sumpti ex multis rationibus talis consequentis in ipso antecedente, et ideo ubicumque aliqua illarum rationum, sive aliquis illorum locorum inveniri potest, similis illatio inveniri potest et inferri. Exemplum, homo currit) ergo animal currit, sequitur bene, per locum a specie, et non solum hoc, sed etiam per locum communiorem, quia per locum a parte subjectiva, et non tantum ubicumque est illatio speciei ad genus, est bona consequentia, sed et ubicumque est argumentum a parte subjectiva ad totum, est bona consequentia. Et posset poni aliud exemplum, ubi plures rationes inferendi concurrunt , sed istud sufficit ad propositum. Ita dico, quod sequitur, ignis est in hoc nunc non impeditus: igitur lux est, locus est a causa naturaliter causante non impedita , et non solum hoc , sed etiam a ratione quadam communiore in antecedente, potest ista consequentia tenere scilicet a ratione producentis naturaliter, et non impediti; non enim tantum causa causans naturaliter non impedita, habet causatum sibi coaevum, 2. Phys sed etiam producens naturaliter, habet productum sibi coaevum, sicut est manifestum per similem rationem. Ubicumque igitur est similis ratio inferendi, non tantum secundum illam rationem generalem, sed etiam specialem,erit consequentia necessaria et naturalis.
Et ita dico, quod exemplum bene est ad propositum, quod si ignem esse ab aeterno, inferat splendorem diffusum esse ab aeterno, per rationem producentis naturaliter, licet antecedens hoc fuerit impossibile et incompossibile, et consequens similiter. Consequentia tamen est necessaria et bona: igitur ubicumque est illa ratio illationis, erit consequentia bona et necessaria, quomodocumque sit de antecedente et consequente. Sed ita est hic de Patre et Filio, quia Pater est producens naturaliter respectu Filii: igitur ibi erit similis consequentia bona et necessaria.
Per hoc patet ad confirmationem (h) illius rationis, quod nulla perfectio tollitur a prima causa, quae potest esse in secunda. Posse autem habere causatum simpliciter necessarium, non est perfectionis in causa secunda, imo hoc nulli causae secundae convenit, ut dictum est dist. 2. primi, licet aliqua causa secunda hoc habeat secundum quid. Simpliciter enim necessario causare includit contradictionem , et ideo hoc nulli causae secundae convenit. Nec ex hoc tanquam ex impossibili inferendo quodlibet ex parte ignis, arguit Augustinus, sed ex ratione communiori arguit Augustinus, scilicet ex ratione producentis, quod non includit contradictionem, et hoc sufficit ad rationem suam.
Per idem (i) patet ad illam aliam rationem, quod diversus modus causandi non variat causatum formaliter, verum est de diversis modis causandi, qui possunt esse causae in aliqua causatione. Sed si unus modus in causando sit possibilis, et alius impossibilis, secundum modum possibilem causatum erit tale, et secundum modum impossibilem causatum erit aliud, sicut ex impossibili sequitur impossibile, naturali tamen consequentia. Ita dico, quod naturali consequentia sequitur, quod si naturaliter causaret, quod necessario causaret, et coaeterne; sed iste modus causandi includit contradictionem ad ipsum causare. Alius autem modus causandi, scilicet libere , compossibilis est causae, et ideo non tollit compossibilitatem in antecedente et consequente.
Ad quartum (k) diceret aliquis pro ista via, quod sempiternum esse includit aliquam illimitationem, quia includit adaequari Deo secundum aliquid, scilicet secundum illimitationem durationis, quod non posset esse sine illimitatione entitatis, quia non posset sibi adaequari in aliquo uno sine alio. Sed hoc nihil est, quia etiam coexistens Deo hodie, non propter hoc aequatur aeternitati, cui coexistit hodie, quia etiam aeternitas ut coexistens huic diei est infinita et independens, et creatura, ut hodie coexistens aeternitati est finita et dependens, et ideo non coaequatur sibi. Oporteret igitur dicere quod sempiternum esse aliquam illimitationem dicit in creatura unde repugnet sibi, sed unde sit illa illimitatio et repugnantia, quilibet ostenderet per illam rationem fundamentalem, quam pro se poneret.
Ad quintum (1) respondetur ducendo ad oppositum, quia sicut creatura non potest actualiter tendere in non esse, et tamen semper fore, ita non potest actualiter fuisse post non esse, et tamen semper fuisse. De ratione autem creaturae secundum istam positionem non tantum est habuisse non esse ante esse aptitudinaliter, sed etiam actualiter ante esse habuisse non esse.
Ad auctoritates dico, quod auctoritas Augustini 10. de Civit. Dei, non est secundum intellectum suum ibi posita, sed ponit eam secundum intellectum Philosophorum ; unde praemisit ibi de Philosophis, sic enim inquiunt: Si pes esset in pulvere ab oeterno, etc. Un de secundum veritatem , pedem semper fuisse et causasse vestigium in pulvere, includit contradictionem, quia vestigium causatur per impressionem pedis in pulvere per motum localem, et ita motum aliquem talem fuisse sine principio, qui de ratione sua est inter opposita, contradictio est.
Ad illud de vix intelligibili dico, quod contradictoria possunt apprehendi ab intellectu, et etiam simul apprehenduntur, alioquin nullo modo intellectus diceret ea esse contradictoria, sicut generaliter patet ex argumento Philosophi, secundo de Anima, ubi probat de sensu communi et aliis sensibus particularibus , quod nullus sensus nec intellectus comparat extrema nisi apprehendat utrumque: sed sic apprehendi est vix intelligi, quia non est intelligi cum assensu, quomodo dicimus nos intelligere quod credimus esse verum, et non intelligere quod non credimus esse verum, licet tamen apprehendamus illud.
Vel aliter potest dici, quod si accipiatur intelligibile pro eo cui intellectus potest assentire, et dicatur modus istorum Philosophorum fuisse vix sic intelligibilis, potest exponi quod in suo universali, modus ille fuit intelligibilis, non autem in se et in particulari. Intelligibilis enim erat cum assensu in ratione producentis, et non in ratione causantis, et intelligere causans in ratione producentis, est intelligere causans imperfecte etiam in universali, sicut intelligere hominem in ratione animalis est intelligere hominem imperfecte.
Vel tertio modo potest dici, (et forte ad mentem ejus) quod contradictoria latentia quamdiu non percipitur contradictio evidens in eis, possunt aliquo modo apprehendi ab intellectu, non tamen certitudinaliter, et ita contradictio ista si est, tamen latuit et potuit ab eis vix intelligi.
Ad illud quod additur de Philosophis , potest dici quod multas contradictiones latentes concesserunt, sicut negaverunt communiter esse aliquod primum principium contingenter causans, sed dixerunt primam causam esse necessario causantem, et tamen dixerunt contingentiam esse in entibus et aliqua contingenter fieri ; sed contradictionem includit aliquid contingenter fieri in entibus, et primam causam necessario causare, sicut deductum est distinct. 8. primi, et distinct. 2. et 39. ejusdem, et aliquantulum in quoestione proecedente.
Ad illud quod additur de quatuor causis, quae considerantur a Metaphysico, potest dici quod probat abstra.tionem secundum intellectum efficientis a movente et mutante. Non autem omne abstractum secundum considerationem intellectus, oportet posse separari secundum esse ab eo, a quo potest fieri abstractio secundum intellectum, et ideo ex hoc non sequitur, quod in re sit aliquod efficiens, quod est movens vel mutans.
Ad illud de motu et primo movente, potest negari antecedens, loquendo de primo ut primo, licet non ut movente, ita quod divisim sit falsum, licet conjunctim sit verum.