In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
(a) creatio Angeli sit idem Angelo.
Alensis 2. p. q. 6. m. 2. et 3. D. Thom. 1. p. q. 45. art. 3. Henric. quodl. 9. q. 3. D. Bonav. hic. art. 3. q. 2. Rich. art. 1. q. 4. Mare. 1. q. 32. art. 2. Soncinas 5. Met. quaest. 28. Vasquez 1. p. d. 173. cap. 3. Durand. 1. d. 30. quaest. 2. Suar. 2. Met. i. 47. sect. 2. Occham 1. d. 3. Vide Scot. 9. Met. quaest. 3. 4. et 11. in Theorem. sig. creans non est nisi. Mayron. 2. d. 1.
quaest. 4. Bocon. 2. dist. 1. quaest. 3. Argentin. 2. d. 20 q. 1 Biel. 2. d. 1. quoest. 1.
Arguitur (b) primo quod non, quia secundum Avicennam. 5. Met. equinitas est tantum equinitas, nec una, nec plures; igitur pari ratione, Angelus tantum est Angelus, et non est idem sibi realiter aliquis respectus.
Praeterea, creatio (c) Angeli non est nisi in primo instanti naturae, quando Angelus accipit esse. Sed Angelus manet post primum instans, et nihil manet sine eo quod est idem sibi realiter ; igitur, etc.
Item, si ita esset (d), Deus non posset Angelum annihilatum eumdem numero reparare: consequens est falsum, igitur et antecedens. Probatio consequentiae, quia non potest eamdem creationem reparare, ut videtur, quia nec eumdem motum numero secundum aliquos, quia interruptio prohiberet illum esse eumdem numero.
Praeterea, ignis (e) genitus est causaliter ab alio igne generante, et per consequens habet naturam ab ipso, et tamen creatio non estha igne genito causaliter ab igne generante: igitur, etc. Minor probatur, quia tunc ignis genitus haberet ab igne generante, quod esset creatura, quia a quocumque agente est creatio in igne, ab illo ignis creatur. Consequens videtur esse falsum, quia ipsum esse creaturam, tantum dicit respectum ad Creatorem.
Item, mutatio (f) differt a termino ad quem ; creatio est mutatio, igitur, etc. Probatur major, tum quia mutatio praecedit terminum: tum quia mutatio est in genere passionis, quia et motus, secundum Commentatorem 5. Physic. Terminus autem intrinsecus est ejusdem generis cum terminato, sicut punctus circuli: forma autem ad quam est mutatio vel motus non est de genere passionis, ex 5. Physicor. Probatio minoris, tum quia nova relatio non advenit alicui sine mutatione alterius, extremi: sed per creationem est nova relatio creaturae ad Deum, quia aliquid novum dicitur de creatore, et non nisi propter novam relationem in eo ad quod dicitur.
Confirmatur per Augustinum 5. de Trinit. cap. ultim. Ea, quoe sunt relativa ad Deum, cum mutatione ejus, de quo dicuntur, existunt: tum quia in omni genere est aliquid unum, quod est mensura omnium aliorum, quae sunt in illo genere, ex 10. Metaph. Primum autem in genere mutationum non videtur posse poni generatio, quia non est ratio mutabilitatis in omnibus mutabilibus, quia non omnia mutabilia sunt genita. Similiter non est maxima oppositio inter terminos generationis, qui sunt privatio et forma: sed major oppositio est inter terminos creationis, qui sunt contradictorii, ut ens et nihil: igitur creatio est prima mutatio.
Oppositum, quia si est alia: aut ergo creator, quod non convenit, quia creatio est nova; aut medium inter creatorem et creaturam, quod non convenit, quia non est medium: aut posterius re creata, quod non convenit, quia est quasi via ad esse creaturae; igitur, etc.