In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Occasione hujus quaestionis quaerit in genere : Utrum relatio creaturae ad Deum sit eadem fundamento. Et pro parte negativa affert duas rationes, et pro affirmativa unam.
Et quia haec quaestio dependet a quadam alia, scilicet de identitate relationis ad suum fundamentum, et hic specialiter loquendo de relatione, quae est creaturae ad Deum, ideo quaero : Utrum relatio creaturoe ad Deum sit eadem fundamento ? Quod non, si omnia alia a Deo habent relationem ad ipsum: igitur omnia alia essent ad aliquid, non tantum accidentaliter, sed etiam per identitatem. Consequens videtur impossibile, quia illud infert Philosophus 4. Metaph. ex dictis licentium, omnia apparentia esse vera.
Praeterea,Praedicamenta sunt primo diversa ex 5. et 10. Metaph. et simpliciter diversa entia, quia ens secundum se dividitur in illa: ergo nihil unius Praedicamenti est idem ens alicui alterius praedicamenti; ergo nulla relatio est eadem alicui absoluto.
Oppositum, non minus dependet quodlibet creatum ad Deum, quam quodcumque causatum ad aliud causatum, quia dependentia ad primum videtur esse essentialissima. Sed totum habet relationem ad partes eamdem sibi, quia non potest esse totum, et non esse ex partibus: ergo pari ratione ad causam primam, licet extrinsecam, habebit dependentiam eamdem sibi. Licet enim causa extrinseca non componat rem sicut facit causa intrinseca, perfectius tamen causat rem, quam causat intrinseca, componere enim includit imperfectionem, scilicet potentialitatem.