IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Utrum creatio. Hic Doctor ponit duas quaestiones simul, quarum prima est: Utrum creatio Angeli sit idem Angelo, id est, an creatio passiva, quae est relatio fundata in Angelo sit simpliciter idem ipsi Angelo. Secunda quaestio est: Utrum relatio creaturae ad Deum sit eadem fundamento, qui titulus quaestionis intelligendus est de reali identitate.
(b) Arguitur primo. Arguit primo quod creatio passiva sive relatio creaturae ad Deum, quod idem est, non sit idem realiter ipsi creaturae, sive ipsi Angelo auctoritate Avicennae : Equinitas est, etc. Ergo pari ratione Angelus est tantum, et ut sic non includit aliquem respectum.
(c) Praeterea, creatio. Secundo sic : Illa relatio distinguitur realiter a fundamento, quae destruitur, fundamento manente. Sed Angelus potest manere, creatione non manente, quia illa creatio est tantum in primo instanti in quo accepit esse, et tamen Angelus manet etiam in secundo instanti.
(d) Item, si ita esset. Tertio, per argumentum ducens ad impossibile, quia si talis creatio esset idem realiter Angelo, sequeretur quod Deus non posset Angelum annihilatum eumdem reparare, quod est falsum. Et quod sequatur patet, quia non potest eumdem reparare, quia nec eumdem motum numero, secundum aliquos, quia interruptio prohibet illum esse eumdem numero.
(e) Praeterea, ignis. Quarta ratio stat in hoc, supponenda unum, quod quodlibet ens aliud a Deo dicitur creatum, loquendo de creatura proprie et specialiter, quia ut sic nulla secunda causa concurrit ad eam, ut supra posuit in quaest. 2. Hoc praesupposito, arguitur sic : Ignis generatur ab igne, et per te, ignis etiam dicitur creatus, et creatio passiva est idem realiter, quod ignis genitus: ergo creatio passiva erit ab igne generante, et sic ignis genitus erit creatus ab igne generante, quod est falsum, quia creatura tantum dicit respectum ad Deum creantem.
(f) Item, mutatio. Quinto et ultimo arguit Doctor, probando quod creatio sit alia res a creatura, et arguit sic : Omnis mutatio differt a termino, ad quem est. Creatio est mutatio: ergo differt a creatura, ad quam terminatur. Probatur major, tum quia mutatio praecedit terminum, quia est via in terminum, sicut etiam dicimus quod generatio dicitur naturalis, quia est via in formam, de qua praedicatur natura, ut patet 2. Physic. text. com. 14. Tum etiam quia mutatio est in genere passionis, quia et motus, secundum Commentatorem, 5. Physic. Unde in comment. 9. sic dicit: Dixerunt quidam quod motus praecise est in Praedicamento Passionis, et quod Aristoteles attribuit illum istis Praedicamentis, videlicet Praedicamento Quantitatis, Qualitatis et Ubi. Et infra circa finem commenti, dicit sic Commentator : Motus igitur habet duplicem considerationem quoniam secundum suam naturam, est in genere ejus, ad quod est motus, secundum autem formam. id est, secundum quod transmutatio conjuncta cum tempore est in Praedicamento Passionis. Haec ille. Haec idem in com. 10. et 18.
Si ergo mutatio est in genere passionis, quia et motus, sequitur quod forma ad quam est mutatio vel motus, non est de genere Passionis, ut patet ex 5. Physic. Ergo sicut motus differt a termino ad quem est, ita et mutatio quaelibet differt a termino ad quem est, et sic patet majoris probatio. Minor probatur videlicet quod creatio sit mutatio, quia nova relatio non advenit alicui sine mutatione alterius extremi, sicut etiam patet ex Aristotele, qui ponit, quod non est possibile aliquid aliter se habere ad alterum, nisi aliter se habeat ad se, ut supra exposui. Modo per creationem est nova relatio creaturae ad Deum, quia aliquid novum dicitur de creatore, et non nisi propter novam relationem in eo primo ad quod dicitur, ut supra patuit in dist. 30. ergo ipsa creatio differt a creatura.