IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Sententia Henrici et aliorum, relationem in universum non distingui realiter a fundamento, suadetur quinque rationibus.
Hic dicitur, (a) quod omnis relatio est eadem fundamento. Pro ista opinione arguitur multipliciter. Primo, quia relatio tranfertur ad Deum, secundum propriam rationem relationis, et ideo in divinis dicuntur manere duo Praedicamenta proprie, scilicet Substantia et Relatio. Sed si de ratione relationis esset, quod esset alia res a fundamento, igitur in Deo est res et res, et ita compositio, quod est contra simplicitatem divinam. Et ex hoc medio arguitur generaliter, scilicet ex simplicitate divina: non enim est compositius album simile quam album tantum, et per consequens relatio similitudinis non addit aliam rem a fundamento.
Secundo hoc idem arguitur per viam mutationis, quia si esset alia res a fundamento: igitur cuicumque fundamento ipsa adveniret de novo, ipsum mutaretur realiter. Hoc videntur negare multae auctoritates, Philosophi 5. Physicor. ubi negat in ad aliquid esse motum vel mutationem: Boetii tertio de Trinit. Anselmi, etiam Monol. 3. quaere eum ibi.
Tertio arguitur ex hoc, si relatio esset alia res a fundamento; ergo similitudo haberet suum proprium inesse aliud ab inesse albedinis, quod videtur inconveniens prima facie, quia tunc relatio fundata super substantiam, si qua esset, esset accidentalis propter suam propriam accidentalitatem, quod videtur esse contra Simplicium super Praedicamenta, ubi dicit, quod Philosophus prius tractat de Quantitate et Qualitate quam de Relatione, quia relatio fundatur in istis immediate, et hoc loquendo de relatione accidentali; igitur relatio fundata super substantiam, non habet ex se propriam accidentalitatem.
Probatur etiam idem illatum prius esse inconveniens, quia tunc genus relationis non esset simplex, sed quasi compositum, ex in et ad, quod videtur inconveniens, quia primus conceptus cujuslibet generis primi, debet esse simplex omnino, ut videtur: ergo, etc.
Quarto, si esset ita quod esset alia res a fundamento, esset tunc processus in infinitum in relationibus. Nam si ista relatio sit alia res a fundamento, pari ratione et illa alietas, quae est quaedam relatio, est alia res a fundamento, et sic erit processus in infinitum in relationibus, et hoc est inconveniens. Quinto, relatio non habet distinctionem in species suas, nisi penes fundamenta, non enim differt dominium a paternitate penes hoc, quod est esse ad, sed penes fundamentum ; nec relationes illae disquiparantiae distinguuntur, vel sunt eaedem cum relationibus aequiparantiae nisi propter unitatem et difformitatem in fundamentis. Sed si relatio esset alia res a fundamento, haberet ex se formaliter distinctionem in suas species: igitur, etc.