IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Sententiam non distinguentem relationem realiter a fundamento, impugnat Doctor sex rationibus continentibus pulchram doctrinam Philosophicam, et sex auctoritatibus, tribus scilicet ex patribus, et aliis tribus ex philosophis, desumptis.
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A potest esse realiter sine contradictione. Sed multae sunt relationes, sine quibus fundamenta possunt esse sine contradictione: ergo multae sunt relationes, quae non sunt realiter eaedem cum fundamento. Probatio majoris, quia quod idem ens realiter sit realiter, et non sit realiter, videtur esse oppositum primi principii, ex quo principio, videtur statim concludi diversitas entium, quia si de aliquibus duobus dicantur contradictoria, eodem modo quo dicuntur de eis, videntur esse non idem, et ita si contradictoria, scilicet esse et non esse, dicantur de eis, videntur esse non idem in esse, sive non idem ens.
Confirmatur (c) istud, quia si illa major negetur, non videtur relinqui unde possit distinctio entium probari. Diceretur enim a protervo, non tantum, quod in uno supposito plures naturae, ut substantia et accidentia sint eadem, sed quod Socrates et Plato , vel Socrates et lapis, vel album non differunt realiter.
Et si arguatur contra eum, quod Socrates potest esse Socrates, non existente lapide, et per hoc concludatur distinctio unius ab alio: vel Socrates potest esse Socrates, et non esse albus, et per hoc concludatur distinctio subjecti et accidentis, et negabitur consequentia, quia protervus negabit tibi propositionem cui inniteris, et cui innituntur istae consequentiae, quam propositionem etiam tu negas.
Hanc (d) etiam propositionem : Illa sunt distincta realiter, quorum unum potest manere sine altero, negaret protervus. Negata vero ista, perit tota doctrina Philosophi 7. Topicorum , qua docet quod propositio vel problema, faciliter destruitur per contradictionem inventam, sed difficulter constituitur. Si autem negetur propositio ista, non videtur posse destrui, quia si non destruitur per contradictionem, nec per aliquam aliam oppositionem , aut saltem non faciliter: et facillime videtur posse sustineri, quia nullus locus secundum cum vel ab eo assignatus, videtur efficax ad destruendum aliquid, si iste locus destruatur.
In ista (e) etiam via Philosophi, fundatur illa via de motu sive mutatione, ad probandum distinctionem,qua utitur Philosophus ad probandum materiam esse aliam rem a forma quia manet eadem sub oppositis formis, qua etiam utitur Philosophus 4. Physic. ad probandum locum esse aliud a locato, quia idem locus manet cum diversis locatis.
Minor (f) etiam apparet in omnibus relationibus, quarum fundamenta possunt esse sine terminis, sicut est in omnibus relationibus aequiparantiae , sicut sunt simile, oequale, et hujusmodi. Si enim hoc album sit, et aliud album non sit, hoc album est sine similitudine, et si aliud album fiat, in hoc albo est similitudo: potest igitur esse sine ista, et cum ista. Similiter est in multis relationibus disquiparantiae. Si enim iste sit homo, et nullus alius subsit potestati suae, est sine dominatione, et potest esse dominus servorum accessione, sicut dicit Boetius, et ita est de multis aliis, de quibus omnibus non oportet exempla adducere.
Confirmatur etiam ista ratio quantum ad se totam, quia istae confirmationes tactae, valent pro majori. Si enim relatio nihil aliud sit realiter a fundamento, quod tamen manet sine ea, videtur negari incarnatio, et separatio accidentium a subjecto in Eucharistia: videtur etiam negari omnis compositio in entibus, et omnis causalitas causarum secundarum.
Probatio (g) primi inconvenientis, si idem realiter naturae humanae sit unio ejus ad Verbum ; igitur si Verbum nunquam assumpsisset naturam illam, et fecisset illam absolutam eamdem, ipsa aeque realiter fuisset linita Verbo, sicut modo est unita Verbo, quia tota realitas fuisset tunc, quae modo. Si etiam deponeret illam naturam, manente tamen ipsa eadem in se, maneret natura illa realiter unita Verbo, et ita realiter sicut nunc est unita, quia salvaretur tota realitas naturae tunc, sicut modo.
Secundum etiam de Eucharistia probatur, quia si manet eadem quantitas, quae prius erat panis, et nihil aliud est inhaerentia ejus panis, quam realiter ipsamet quantitas; igitur illa unitur realiter pani, vel eum informat nunc sicut prius.
Tertium probatur, quia si A et B componant A B, et istarum partium unio ad invicem nihil aliud sit realiter nisi ista absoluta A et B; ergo separatis realiter A et B, manet tota realitas illa, quae est ipsorum A et B unitorum, et tunc A et B separata manent realiter unita, et ita manet compositum separatis partibus componentibus, et ita compositum non erit compositum, quia quod manet compositum separatis partibus componentibus non est compositum ex eis ; nihil enim esset tunc nisi unum aggregatione, sicut Philosophus videtur deducere 7. Metaphysicoe:
Probatur etiam quartum, quia quidquid causatur a diversis causis secundis, praeexigit in eis debitam proportionem et approximationem ad hoc quod causetur ab eis. Sed si ista approximatio et proportio nihil sint, nisi ipsamet absoluta; igitur ista sunt realiter ita causativa hujus effectus, quando non sunt approximata, sicut quando sunt approximata, et ita ipsa approximata, nihil possunt causare realiter, quod non possunt causare etiam non approximata ; nulla enim realitate alia posita non potest aliqua res causari, quae prius non potuit causari, et ita potuit fuisse argutum in tertio inconvenienti de partibus componentibus, quia si A et B separata non componant A B ; igitur nec ipsa unita, quia eadem res sicut absque omni realitate alis, non potest aliquid causare modo, quod prius non potuit, ita nec eaedem res absque omni realitate possunt aliquid componere, quod prius non potuerunt componere: igitur, etc.
Praeterea (h), secundo principaliter arguo sic contra praedictam opinionem : Nihil finitum continet secundum perfectam continentiam formalem et virtualem, opposita formaliter, quia quantumcumque concedatur in Deo perfectissima continentia omnium perfectionum, secundum identitatem eorum quae sunt in eo, non tamen potest continere opposita formaliter absoluta in se, licet in se possit habere talia opposita virtualiter, et relativa formaliter, sed ex hoc concluditur infinitas fundamenti. Sed aequalitas et inaequalitas sunt opposita formaliter, et similitudo et dissimilitudo similiter, saltem ad idem correlativum ; ista autem perfecte possunt fundari in eodem fundamento successive: igitur idem fundamentum, neutrum istorum continet virtualiter, et secundum perfectam identitatem, quia qua ratione non ambo, eadem ratione nec alterum.
Praeterea tertio arguitur : Idem non continet plura ejusdem rationis secundum perfectam identitatem eadem sibi, sed plures relationes ejusdem rationis sunt in eodem fundamento, sicut plures similitudines fundantur in eadem albedine. Major apparet inductive in omnibus, quae continent plura per identitatem, quia unum continens continet unum tantum ejusdem rationis.
Item (i) quarto sic : Continens aliquid per identitatem, si est perfectius concludit etiam contentum in eo esse perfectius per identitatem, sicut anima perfectior habet perfectiorem intellectum, et secundum ponentes eamdem esse formam intellectivam et sensitivam corporeitatis et substantiae, intellectiva perfectiorem sensitivam includit quam sit sensitiva in brutis. Non autem semper fundamentum perfectius continet in se perfectiorem relationem, quia non omne albius est similius, manifestum est ad sensum; igitur, etc.
Praeterea, (k) quinto : Contenta in aliquibus per identitatem, non minus differunt incontinentibus magis distinctis. Sed relationes fundatae in duobus generibus minus differunt, quam duae relationes fundatae in re ejusdem generis, imo in eadem specie specialissima, quia aequalitas quae fundatur super quantitatem, et similitudo fundata super qualitatem, minus differunt (quia unius modi) quam similitudo et relatio potentiae activae, quae possunt fundari super eumdem calorem, quia alterius modi ; igitur, etc.
Sexto, (1) relatio rationis est alia res rationis a suo fundamento; ergo relatio realis erit alia res realis a suo fundamento. Consequentia probatur, quia sicut relatio rationis est modus objecti in primo actu intellectus, et tamen non est in se nihil in genere intelligibilium, sed est in se aliquid vere intelligibile, licet non ita primum vel aeque primum, sicut illud cujus est modus, et ita non intelligitur nisi in actu reflexo, et ideo non ita perfecte sicut illud cujus est modus. Ita etiam relatio realis, licet sit modus sui fundamenti, et non aeque primo cum eo, aeque perfectum cum eo, tamen in se est res aliqua, quia quod in se nihil est, nullius est modus realis, non enim est aliquod nomen generalius, quam ens vel res, secundum Avicennam 1. Metaph. cap. 5. et ideo cui non convenit esse ens vel res, ei non convenit aliquod esse reale.
Praeterea, (m) probatur conclusio ista ad quam adductae sunt rationes per auctoritates, et primo per Augustinum 5. de Trin. c. 5. In rebus creatis quod non secundum substantiam dicitur, restat ut secundum accidens dicatur, ubi expresse vult quod relatio sit accidens in creatura. Et licet sit dubium, si hoc habeat intelligi de relatione, quae est creaturae ad Deum, tamen verum est de illa relatione,quae amitti potest manente fundamento, et secundum veritatem secundum suam intentionem.
Item per Ambrosium 1. de Trin. c. 5. Si prius erat Deus, et postea Pater
generationis accessione mutatus est, avertat Deus hanc dementiam a fidelium mentibus; ergo per solam accessionem relationis realis fleret mutatio in persona divina secundum ipsum, quod non esset, nisi esset illa relatio aliqua res alia a fundamento, quia fundamentum praeexistit.
Item Hilarius 12. de Trin. dicit : Nasci quod erat, jam non tantum nasci est, sed seipsum demonstrare nascendo est, et loquitur de nativitate Filii Dei; igitur relationem novam dicit nasci.
Item Philosophus in Praedica mentis : Ad aliquid sunt quoecumque hoc ipsum, quod sunt ad aliud sunt, et per hanc rationem excluduntur substantiae, quae licet sint aliorum, non tamen sunt ad aliquid; igitur accipitur hoc ipsum quod sunt, non pro esse in intellectu, sed pro esse in re, scilicet quod relationes in re hoc ipsum quod sunt, aliorum sunt, fundamentum autem non est ad aliud hoc ipsum, quod est: igitur est aliud esse hujus, et aliud esse illius; ergo, etc.
Item Simplicius ibidem super Praedicamenta ex intentione declarat relationem ad aliud esse.
Item Philosophus 12. Metaph. c. 2. vult quod sicut principiata sunt alia, ita et principia; et exemplificat specialiter de distinctione relationis ad alia, et principiorum relationis ad principia aliorum.
Item (n) Avicenna 3. Metaph. c. de Relatione, videtur velle ex intentione, quod relatio habeat certitudinem propriam; et in principio capitis, vult quod secundum suam certitudinem, habeat proprium inesse et propriam accidentalitatem.