IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Refutat modum dicendi ipsorum, qui volunt relationes esse tantum entia rationis, et sic non esse idem fundamentis, nec realiter distingui ab eis, quia non sunt realitates, contra quos infert quatuor absurda gravissima.
Et (a) quia posset proterviri de relationibus, concedendo eas non esse easdem realiter fundamento, non tamen esse alias realitateSi negando eas esse aliquas res, dicendo relationem tantum esse in actu intellectus comparantis.
Contra hoc arguitur primo, quia hoc destruit unitatem universi. Secundo, quia destruit omnem compositionem in universo, substantialem et accidentalem. Tertio, quia destruit omnem causalitatem causarum secundarum. Quarto, quia realitatem scientiarum mathematicarum destruit.
Primum probatur faciliter, quod scilicet destruat unitatem universi, quia secundum Philosophum 12. Met. unitas universi, est in ordine partium ad se invicem et ad primum, sicut unitas exercitus, est in ordine partium exercitus inter se et ad ducem. Et ex hoc contra negantes relationem esse rem extra actum intellectus, potest dici verbum Philosophi 12. Met. quod tales qui sic dicunt in connexam, faciunt universi substantiam.
Secundum (b) probatur, quia nihil est compositum sine unione partium componentium, ita quod partibus separatis non manet compositum. Nihil autem reale dependet ab eo, quod est tantum ratio, et praecipue quod est tantum ratio causata per actum intellectus nostri, et saltem reale tale, quod non est artificiale: igitur nullum totum compositum erit reale naturale, si necessario ad suum esse requirat relationem, quae relatio nihil est, nisi ens rationis.
Tertium (c) probatur, quia causatio effectus realis non requirit ens rationis in causa, et non possunt causae secundae causare nisi proportionatae et approximatae; igitur si ista approximatio est tantum ens rationis, non poterunt sub ista approximatione causare aliquid reale, quod sine ista approximatione non possunt causare; et si ista approximatio, quae est relatio, nulla res est per te, igitur causae secundae nihil confert ad posse causare.
Quartum (d) probatur, quia omnes conclusiones Mathematicae demonstrant relationes de subjectis, quod apparet primo ex auctoritate Philosophi 13. Met. c. 1. in fine : Boni autem rraxime species et ordo et commensuratio et determinatum, quoe maxime ostendunt Mathematicoe scientioe, quia illa ars est in proportione et mensuris aliquorum ad invicem.
Secundo, (e) patet hoc per experientiam, discurrendo per conclusiones Mathematicas, in quibus omnibus communiter praedicatum est aliqua passio relativa, sicut patet incipiendo a prima conclusione Geometriae, ubi ostenditur aequalitas laterum de triangulo, vel de linea recta, hoc praedicatum posse esse basim vel latus trianguli aequilateri, et ita in omnibus aliis, puta quod triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis, passio demonstrata de tribus angulis trianguli est ista, scilicet aequalitas duobus rectis, et ita est in aliis.