IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Et quia posset proterviri de relationibus, etc. Contra hoc arguitur. Hic Doctor intendit probare multiplici via, quod relatio sit aliqua res praeter omnem operationem intellectus. Prima via, quia si sic non esset, destrueretur unitas universi, quia secundum Philosophum. 12. Metaph. text. comment. 52. unitas universi est in ordine partium ad se invicem et ad primum. Cum ergo universum non consistat in sola operatione intellectus, ut patet; ergo talis unitas, quae est relatio ordinis partium ad invicem et ad primum erit realis. Et addit Doctor, quod contra negantes relationem esse rem extra actum intellectus, potest dici verbum Philosophi 11. Metaph. text. sine commento, quod tales qui sic dicunt, inconnexam faciunt universi substantiam.
(b) Secundum probatur. Secundo probat Doctor idem, quia ex hoc destrueretur omnis compositio in universo, quia nihil est compositum sine unione partium, patet; ergo in composito reali erit unio realis partium, unio autem est formaliter relatio. Et quod dicit Doctor, quod compositum reale non dependet ab eo, quod est ratio tantum, vult dicere, quod compositum reale non praeexigit de necessitate relationem rationis, quia ens reale non praeexigit de necessitate ens rationis, ut patet a Doctore primi dist. 8. q. penultim. et vide quae ibi exposui. Cum ergo compositum reale de necessitate praeexigat unionem partium, sequitur quod talis unio erit relatio realis. Nota etiam, quod compositum non dependet a tali unione, ut ab aliquo, quod sit de essentia illius, quia tunc relatio realis esset de essentia absoluti, quod est impossibile; nec etiam dependet in essendo, sic quod sit dependentia essentialis entitatis compositi ad illam relationem, quia ut sic tantum dependet a causa m essendo.
Secundum probatur, quia si non esset relatio realis, destrueretur omnis compositio in universo, et ratio stat in hoc, quia nullum compositum reale potest esse sine unione partium componentium. Sed talis unio de necessitate est relatio realis, quia da oppositum, tunc sequeretur quod ens reale dependeret ab eo, quod est tantum ens rationis, cujus oppositum experimur, quia posito per impossibile, quod nullus intellectus esset applicatus ligno ex materia ligni, et forma introducta ab igne, causaretur compositum reale, quod non posset esse sine unione partium: ergo talis unio esset ibi non per considerationem intellectus. Similiter posito, quod intellectus esset, et actu non consideraret, vere causaretur compositum naturale, in quo esset realis unio partium. Et addit Doctor, quod hoc est specialiter verum in composito naturali, quidquid sit de artificiali, si tamen artificiale diceret positivum reale, idem sequeretur, sed quia adhuc non est terminatum apud omnes, quod artificiale inquantum artificiale dicat entitatem positivam, licet Doctor expresse teneat ipsum dicere entitatem positivam, ut patet in libro sex Principiorum.
Et nota in littera, ubi videntur duo dubia. Primo, quia dicit, nihil reale dependet ab eo, quod est tantum relatio rationis, ex hoc videtur sequi, quod compositum reale dependeat ab unione partium: et tunc quaeritur, cum omnis dependentia sit causati ad causam, vel mensurati ad mensuram, vel sustentati ad sustentans, sed nullo istorum modorum dependet compositum absolutum ab unione partium discurrendo per omnia ista. Secundum est ibi : Nullum totum compositum erit reale naturale, si necessario ad suum esse requirat relationem rationis, nam partes componentes ab aeterno habuerunt esse cognitum et diminutum, quod est tantum relatio rationis, ut subtiliter patet a Doctore in primo, dist. 35. et 36. ergo compositum reale de necessitate praesupponit relationem rationis.
Respondeo ad primum dubium, quod compositum reale non dicitur dependere in aliquo genere causarum supradictarum, sed dicitur dependere ex hoc, quod de necessitate praeexigit unionem partium, sicut etiam dicimus quod Filius in divinis dependet a Patre ex hoc solo, quod praeexigit ipsum Patrem, ut notat Doctor in primo dist. 2. part. 2. quaest. 3. Modo manifestum est, quod compositum reale non necessario praeexigit ad sui esse ens per actum intellectu fabricatum.
Ad secundum dico, quod etsi ideae praeexigatur, quae dicunt relationem rationis, non tamen sic praeexiguuntur, ut compositum necessario dependeat ab illis, quia si per possibile vel impossibile non essent hujusmodi ideae, adhuc agens naturale non impeditum produceret compositum reale.
(c) Tertium probatur. Dicit Doctor, quod si non esset relatio realis destrueretur omnis causalitas causae secundae, quia certum est quod causae secundae non possunt causare, nisi proportionatae et approximat; ergo talis approximatio erit relatio realis superaddita ipsis causis. Probatur consequentia quoad duo, scilicet quod talis approximatio sit aliquid de novo, patet, quia quando sunt omnes separatae, non possunt agere: ergo si agunt, ut approximatae; ergo aliquod novum habent, quod prius non habuerunt. Secundum est, quod talis approximatio sit relatio realis, quia si non, tunc talis approximatio esset tantum per actum intellectus collativum, quod est manifeste falsum.
(d) Quartum probatur. Deinde probat Doctor quod negando relationem realem, est destruere realitatem scientiae Mathematicae, patet, quia omnes conclusiones
Mathematicae demonstrant relationes de substantiis, quod patet per Philosophum 13. Metaph. cap. 1. in fine, qui sic ait: Boni autem maxime species et ordo, et commensuratio, quae maxime ostendunt mathematicae scientiae, quia illa ars est maxime in proportione et mensuris aliquorum ad invicem.
(e) Secundo patet hoc per experientiam, discurrendo per conclusiones mathematicas, in quibus omnibus communiter praedicatum est aliqua passio relativa. Patet de prima conclusione Geometriae, in qua demonstratur aequalitas lateris de triangulo, quia triangulus aequilaterus est ille, qui habet tria latera aequalia; et similiter de linea recta potest praedicari hoc, quod est esse basim anguli aequilateri, et sic illa linea, quae dicitur basis, est aequalis aliis lateribus, vel de linea recta potest praedicari hoc, quod est esse latus trianguli aequilateri, quia triangulus aequilaterus constat ex tribus lineis recte ad invicem aequalibus, etc.