IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Solvit quinque argumenta Henrici posita n. 4. probantia indistinctionem realem relationis a fundamento.
Ad primum (g) alterius opinionis dico, quod nihil alicujus generis dicitur de Deo, sicut dictum est dist. 8. primi, et sicut absoluta, ita relationes, quae formaliter dicuntur de Deo, non sunt alicujus generis, sed transcendentia et passiones entis in communi, quia quidquid convenit enti inquantum est indifferens ad infinitum et finitum, convenit ei prius quam dividatur in genera, et ita est transcendens.
Ad illud, (h) quod non est compositius album simile quam album tantum , quamvis illud posset faciliter exponi , faciendo vim in vocabulo, dicendo quod compositio est simul positio, tamen non curando de vocabulo, dicendum est consequenter, quod album simile est compositius quam album tantum, quia habet in se actum et potentiam distincta realiter. Hoc etiam debet concedere ille, pro cujus opinione fit istud argumentum. Concedit enim ipse, nusquam esse differentiam intentionis sine compositione, et quod relatio differt a fundamento in creaturis, differentia intentionis.
Concedit etiam in divinis, personam esse quasi compositam, et essentiam esse quasi potentiam, et relationem quasi actum, sed ubi ista sunt, quasi actus et quasi potentia , ibi est quasi compositio ; igitur ubi est actus et potentia, ibi est vere compositio, non tamen est compositio ex duabus entitatibu3 absolutis, quia altera entitas non est absoluta entitas.
Ad secundum (i) de mutatione, respondet Simplicius super Praedicamenta quod sicut relatio non est forma ad se, sed ad alterum, ita ille, cui advenit, non mutatur ad se, sed ad aliud.
Et si tunc mutari dicatur solum illud, quod aliter se habet ad se, nunc quam prius, tunc non est mutatio in ad aliquid. Si vero mutari sit commune ad aliter se habere ad se et ad alterum, tunc mutatio est in ad aliquid, sicut vult Simplicius, quia secundum relationem se habet aliquid aliter ad alterum. Philosophus tamen (j) quia ponit, quod non est possibile aliquid aliter se habere ad alterum, nisi aliter se habeat ad se, ideo dicit, quod in ad aliquid non est motus. Unde solum ostendit in quibus Praedicamentis est per se primo motus, et in quibus non.
Item Philosophus ibi ostendit, quod in substantia non est motus, et tamen ibi est mutatio: ergo ex intentione Philosophi, non potest habere nisi quod in ad aliquid non sit motus, cum quo tamen stat, quod ibi sit mutatio.
Et confirmatur ista responsio per auctoritatem Ambrosii supra adductam, qui relationem concedit esse aliam rem a fundamento et esse mutationem ad illam.
Ad tertium (k) de inesse, concedo quod relatio habet proprium suum inesse, sicut dicit Avicenna 3. Metaph. et tamen non sequitur compositio istius generis ex aliquibus essentialiter inclusis, quia etiam quantitas habet suum inesse, quod non est de ratione sui generis formaliter, et tamen non est composita compositione respiciente naturam generis. Hoc autem ideo est, quia passio inest rei cujus est, et non est de per se intellectu illius, quod tamen magis videtur esse verum de passione quam de relatione.
Cum ergo arguitur, quod relatio fundata super substantiam haberet propriam accidentalitatem, quia proprium inesse, respondeo, si aliqua sit talis relatio, et de ipsa concludant rationes supradictae in primo articulo , concedo conclusionem: utraque pars antecedentis videtur esse vera de identitate specifica individui ad aliud individuum in specie, sive de similitudine essentiali secundum formam specificam.
Ad quartum (1) de processu in infinitum, dico quod non sequitur, quia relatio seipsa refertur ad fundamentum, non enim potest esse absque fundamento, nec absque se sine contradictione ; ipsa enim existente et fundamento simul, ambo sunt extrema illius relationis, quae est ejus ad fundamentum, ergo ipsa non est absque contradictione sine relatione ejus ad fundamentum, et ita sine contradictione non potest esse sine fundamento, et ita relatio illa, qua ad fundamentum refertur erit eadem sibi, etihoc magis patebit in proxima solutione sequentis quaestionis.
Ad quintum, (m) de distinctione dico, quod relatio habet suam distinctionem in suas species, sicut aliud genus habet distinctionem in species suas , et tamen illa non innotescit nisi per fundamenta, propter modicam entitatem suam, quam habet in fundamentis suis; ita etiam et in aliis accidentibus, quae habent majorem entitatem et realitatem, quod aliquando distinctio fit per extrinseca, et per illam cognoscitur distinctio intrinseca quae est in eis ; est tamen formalis intrinseca, sed non innotescit, nisi per extrinseca.