IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(g) Ad primum alterius opinionis, dicit quod sicut nullum absolutum alicujus generis formaliter transfertur ad divina, ita nec aliqua relatio generica, et hoc diffuse ostendit in primo, dist. 8. q. 2. Et nota duo in ista littera Doctoris. Primum ibi: relationes quae formaliter dicuntur de Deo non sunt alicujus generis. Hoc debet sane intelligi, aut formaliter accipitur quidditative , aut denominative. Primo modo nulla relatio includitur quidditative in Deo, ut patet a Doctore in primo, dist. 1. q. 2. et dist. 2. part. 2. q. 3. Dicuntur ergo praedicari formaliter denominative tantum, quia vere et ex natura rei praedicantur de Deo, sicut dicimus quod Deus est Pater, Filius, et Spiritus sanctus, ut patet a Doctore in primo, dist. 4. q. 2. et dist. 5, q. 2. Non intelligas tamen, quod relatio possit praedicari formaliter de Deitate, quia de ultimate abstracto non potest aliquid formaliter praedicari, nisi in primo modo dicendi per se, ut patet a Doctore in primo, distinct. 5. q. 1. Et licet paternitas immediate fundetur in essentia divina, non tamen denominat ipsam, ut patet a Doctore ubi supra, potest tamen praedicari identice, quia haec est vera : Deitas est paternitas, ut patet a Doctore ubi supra.
Secundo nota ibi quod dicit, quod absoluta et relationes , quae formaliter dicuntur de Deo non sunt alicujus generis, sed transcendentia et passiones entis in communi. Hoc debet intelligi de passione disjuncta, quia absolutum et respectivum dividunt ens. Et quia dicit, quod competunt enti inquantum ens, videtur dubium, quia ens inquantum ens prius dividitur per ens quantum et non quantum, et ens non quantum est relatio in divinis, ut patet a Doctore quaest. 4. quodlib. Ens vero quantum, quod dicit aliquam entitatem includentem perfectionem, et excludentem imperfectionem, vel entitatem includentem perfectionem, et non excludentem omnem imperfectionem, vel entitatem nullam includentem perfectionem, nec excludentem omnem imperfectionem, imo necessario includentem imperfectionem , puta limitationem, cujusmodi forte sunt relationes genericae, et sic debet intelligi ista divisio entis quanti et non quanti, ita quod ens non quantum de necessitate excludit omnem imperfectionem, et non includit formaliter aliquam perfectionem. Dico ergo, quod ens prima sui divisione dividitur per quantum et non quantum, et quantum dividitur in absolutum et respectivum, finitum et infinitum, et sic videtur quod absoluta et respectiva dicta de Deo, competant enti inquantum ens. Dico,
quod quamvis ens non quantum immediate dividat ens reale, quod est communissimum , et ens quantum dividatur per absolutum et respectivum, etc. et sic ens non quantum est passio non convertibilis cum ente, sed est passio disjuncta entis inquantum ens, et ens absolutum dicens perfectionem, sit passio entis quanti, dico quod sic debet intelligi, quod sunt passiones entis inquantum ens, id est, quod competunt enti antequam dividatur in decem genera: et loquitur hic de absolutis, quae dicunt perfectionem simpliciter, et sic patet ista littera.
(h) Ad illud quod non est compositius album simile, etc. Dicit Doctor, quod album simile ex quo constat ex duabus rebus, quarum una est potentia, et reliqua est actus , erit magis compositum quam album tantum, et praesertim hoc debet concedi ab Henrico, qui vult quod in divinis sit quasi compositio ex quasi potentia et ex actu. Vult enim, quod persona divina dicatur quasi composita ex relatione et essentia, ut patuit a Doctore improbando opinionem Henrici de quasi compositione, dist. 5. quaest. 2.primi.
Secundo principaliter arguit Henricus per viam mutationis, quia si relatio esset alia res a fundamento; ergo fundamentum realiter posset mutari ad illam, et sic relatio esset terminus alicujus mutationis, quod est contra Philosophum, quinto Physic. text. com. 10.
(i) Respondet Doctor ibi: Ad secundum de mutatione. Hic adducit responsionem Simplicii super Praedicamentis, qui vult quod sicut relatio non est forma ad se, id est, non est forma absoluta, sed ad alterum, ita illud cui advenit non mutatur ad se, sed ad aliud, id est, quod non mutatur ad aliquod absolutum recipiendo illud, sed ad aliud scilicet recipiendo relationero, secundum quam est ad aliud. Secundum enim mutari ad se est, quando mutatio terminatur ad absolutum receptum in subjecto. Mutari vero ad aliud est, quando mutatio terminatur ad relationem, quae recipitur in absoluto. Primo modo in ad aliquid non est mutatio, sed bene secundo modo, quia secundum relationem se habet aliquis aliter ad alterum, quam prius se habuerit.
(j) Philosophus tamen. Quia ponit, quod non est possibile aliquid aliter se habere ad alterum, nisi aliter se habeat ad se, ideo dicit quod in ad aliquid non est motus, unde solum ostendit in quibus Praedicamentis est per se primo motus, et in quibus non. Et pro clariori intelligentia hujus dicti, patet per hoc exemplum, quia si aliquid mutatur ad alterum, hoc non potest esse, nisi acquiratur aliquod absolutum, vel in subjecto, vel in termino, vel saltem aliquod absolutum remittatur, nam si album ut octo, comparetur albo ut quatuor, nunquam album ut octo erit perfecte simile alteri albo ut quatuor, nisi album ut quatuor intendatur usque ad octo gradus, et sic fit mutatio absoluta in termino ; vel potest fieri mutatio in subjecto, ut si album ut octo deperdat quatuor gradus albedinis , et tunc . erit perfecte simile albo ut quatuor, et sic patet, quod non est mutatio ad alterum, nisi sit mutatio ad se in subjecto, vel in termino, mutatione siquidem acquisitiva vel deperditiva ; et quia ad tale absolutum acquisitum vel deperditum in instanti resultat relatio, puta similitudo, sequitur quod ad relationem non sit motus, quia motus fit in tempore. Et licet possit esse motus ad fundamentum vel ad terminum, cum possint acquiri in tempore, ad relationem tamen non potest esse motus, cum illa positis extremis de necessitate naturae in instanti resultet. Potest tamen concedi, sane intelligendo, quod ad relationem sit mutatio, non quod proprie ipsa relatio intrinsecus adveniens, sit immediate terminus alicujus mutationis, cum ad relationem talem non sit motusne c mutatio, ut patet 5. Physic. text. com. 10. Sed ex hoc dicitur acquiri per mutationem, quia in ultimo instanti acquisitionis termini vel fundamenti de necessitate naturae resultat talis relatio. De hac tamen materia vide quae diffuse exposui super tertio Doct. dist. 1. q. 1.
Tertio principaliter arguit Henricus ibi : Tertio arguitur, et ratio clara est in littera.
Quarto arguitur ibi : Quarto si esset, etc. et ratio stat in hoc, quod si relatio, puta similitudo esset alias res a fundamento, cum illa sit accidens, tunc haberet propriam accidentalitatem, videlicet propriam inhaerentiam, et talis inhaerentia est relatio, et tunc quaero, aut est eadem fundamento, aut alia: si eadem, ergo similitudo erit eadem fundamento, quia non est major ratio de una relatione quam de alia ; si alia, erit processus in infinitum.
(k) Respondet Doctor ibi : Ad tertium de inesse, etc. Pro clariori intelligentia hujus litterae, nota aliqua, quae dicit in ista littera. Primo, quod relatio praedicamentalis habet suum proprium inesse, sive propriam inhaerentiam ad subjectum, et haec est duplex, scilicet actualis et aptitudinalis, sicut etiam de accidente absoluto. Sed differentia est inter accidens absolutum et respectivum, quia respectivum nunquam potest habere inhaerentiam aptitudinalem, quin simul habeat et actualem, quia impossibile est esse aliquam relationem actu separatam a fundamento, ut probat Doctor in quarto, in materia de Eucharistia. Absolutum vero potest habere aptitudinalem sine actuali, ut patet de quantitate separata in Sacramento altaris) quae actu nulli subjecto inhaeret, sed tantum aptitudine, et quod sit ibi aptitudinalis, patet a Doctore ubi supra, et in septimo Metaph. suae.
Secundo dicit, quod tale inesse, sive inhaerentia, sive actualis, sive aptitudiciis, non est de essentia accidentis, cum de necessitate sit posterior ipso accidente, et sic non pertinet ad intrinsecam c6mpositionem essentialem accidentis, ut probat Doctor, ubi supra. Nam tale esse aptitudinale est tantum passio, et hoc est quod dicit, et tamen non est composita compositione respiciente naturam generis, quia illud quod est per se in aliquo genere, componitur per se ex genere et differentia si est species: si vero individuum ex natura speciei, et haecceitate ; si vero generalissimum, et sit compositum, illud compositum ex realitate A, et realitate B, quae sunt ignota nobis, quarum nulla dici potest genus vel differentia.
Tertio nola, quod relatio, etc. dicit quod si aliqua relatio immediate fundaretur super subjectum, quasi dubitando an aliqua fundetur immediate, licet secundum eum multae relationes immediate fundentur, ut patet de paternitate et filiatione, ut innuit Doctor in tertio, distinct. 8. Patet etiam de similitudine et aequalitate, accipiendo simile et aequale large, ut notat Doctor in primo, distinct. 31. et in quodlib. quaest. 6. de identitate. Patet etiam ab ipso, ubi supra. Et cum dicit Henricus allegando Simplicium, quod relatio immediate fundatur in quantitate et qualitate, et non in substantia, dico, quod si loquamur de similitudine et aequalitate, ut loquitur Aristoteles 5. Metaph. c. de ad aliquid, text. com. 20. dico, quod verum est, loquendo de similitudine stricte et proprie, non autem improprie, ut patet a Doctore ubi supra.
(1) Ad quartum. Circa quartum de processu in infinilum, occurrit dubium, quia non videtur, quod Doctor directe respondeat ad argumentum Henrici, ut patet intuenti argumentum illud. Dico, quod si bene attendantur verba Doctoris, directe respondet, et solvit argumentum Henrici ; nam primo probat Doctor quod impossibile est relationem, puta similitudinem esse sine fundamento (puta albedine) in quo fundatur, quia non potest esse nec habere esse, nisi habeat fundamentum et terminum, puta aliud album pro termino, quia necessario dependet ab illis. Deinde sequitur, quod si talis similitudo non potest esse sine fundamento ; ergo ipsa refertur ad fundamentum. Patet, quia distinguitur a fundamento, et distinctum inquantum distinctum, distinctione refertur ad aliud distinctum, et similiter alietate refertur ad fundamentum, et talis alietas, quae fundatur in similitudine, est simpliciter eadem res cum similitudine. Patet per fundamentum Scoti praesenti quaestione, et in tertio, distinct. 8. qui sic dicit: Cuicumque fundamento repugnat esse sine termino, relatio fundata in illo realiter identifieatur illi. Sed repugnat similitudini esse sine termino, puta albo, et alietas fundatur in tali similitudine, et terminatur ad album ; ergo est eadem realiter cum similitudine, et sic patet responsio ad argumentum Henrici. Cum ergo dicitur ab Henrico, similitudo est alias res a fundamento, conceditur. Sed alietas est quaedam relatio fundata in similitudine ; ergo erit alia a similitudine, et sic erit processus in infinitum. Dico, quod similitudo est alia a fundamento realiter alia seipsa, quia illa alietas est realiter ipsa similitudo. Per idem dico de inhaerentia, si argumentum Henrici intendit simile concludere de inhaerentia, ut dixi supra; dico enim, quod si similitudo inhaeret, puta albo, et concedo quod inhaerentia inhaeret. Et cum quaeritur de illa inhaerentia, aut est alia a similitudine, aut eadem. Dico quod eadem, quia similitudini repugnat esse sine termino ; ergo relatio fundata in tali similitudine, quae est ad terminum, sine quo similitudo non potest esse, erit eadem similitudini, et concedo quod similitudo seipsa inhaeret realiter, et sic non est processus in infinitum. Quinto et ultimo arguit Henricus ibi: Quinto, relatio non habet distinctionem in species suas, nisi penes fundamenta ; ergo si relatio esset alia res a fundamento, haberet ex se formaliter distinctionem in suas species.
(m) Respondet Doctor ibi: Ad quintum de distinctione, etc. et responsio clara est, nam duplex communiter assignatur distinctio. Quaedam est per intrinseca, et hoc dupliciter, scilicet quidditative et denominative. Exemplum primi, homo distinguitur quidditative ab asino per rationale, quod est ratio formalis distinguendi quidditative hominem ab asino. Exemplum secundi, homo albus differt ab homine nigro, quia albedo in homine est ratio formalis distinguendi ipsum accidentaliter a nigro. Est alia distinctio, quae sumitur tantum ratione fundamenti. Est etiam alia distinctio, quae sumitur a causa extrinseca, sicut dicimus quod A et B, habent effective distinctionem a causa producente A et B. Ad propositum ergo dico, quod paternitas et filiatio distinguuntur specie per proprias differentias intrinsecas et essentiales, et si distinguuntur per fundamenta, hoc accidit eis. Et ex his patet responsio ad omnes objectiones Henrici.