IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Nunc agit Doctor specialiter de relationo creaturae ad Deum, referens opinionem Henrici et aliorum dicentium ipsum fundamentum nihil esse, nisi relationem ad Deum, quam impugnat quinque rationibus.
Hoc (a) ergo viso de relationibus in communi, videndum est de relationibus in speciali creaturae ad Deum, et est una opinio, quae dicit illam relationem esse eamdem fundamento, et hoc ita quod fundamentum nihil est, nisi quaedam relatio ad Deum, quia licet creatura in se sit ens, in respectu tamen ad Deum dicitur non ens, secundum Anselmum, sic etiam licet in se sit ens absolutum, tamen respectu Dei non est nisi quidam respectus. Cum ista videtur concordare illud, quod dicitur quod relatio sit ratitudo sui fundamenti, quod improbatum est d. 3. primi. q. de Vestigio.
(b) Contra istam opinionem est Augustinus 7. de Trin. cap. 2 : Om ne quod relative dicitur, est aliquid excepto relativo, et in principio tertii: Quod nihil est ad se, non est quod ad alte rum dicatur. Fundamentum ergo relationis est aliqua entitas formaliter non includens illam relationem formaliter, quia si formaliter includeret eam, non esset formaliter relatio ad aliud, sed ad se, quia fundamentum suum est formaliter ad se, cum quo ponitur formaliter idem. Nec posset esse fundamentum primum relationis, ad hoc enim esset quaerere de illa relatione prima in qua poneretur: non est ergo praecise aliqua relatio fundamentum alicujus relationis, quod etiam apparet in relationibus divinis, ubi est maxima identitas in fundamento, et tamen fundamentum non est formaliter relatio, quia tunc non esset perfectio formaliter infinita.
(c) Praeterea, definitio indicat totam quidditatem rei, si est perfecta. Sed definitio lapidis non includit essentialiter vel formaliter respectum ad aliud, quia tunc non esset definitio lapidis, ut est in genere absoluto, et ita non esset definitio lapidis, ut est in genere Substantiae vel ut species substantiae; ergo in essentia lapidis non includitur formaliter aliquis respectus.
(d) Tertio sic, secundum istam opinionem, creaturae non magis distinguuntur a Deo, quam relationes in divinis inter se, quia omnes relationes oppositae sunt aeque distinctae, et specialiter quae pertinent ad eumdem modum relativorum. Relationes autem divinae, quae sunt relationes originis, pertinent ad secundum modum relativorum, ad quem etiam videntur pertinere illae relationes, quae sunt in Deo ratione causae efficientis ad creaturam: igitur si creatura tantum sit relatio, et relatio opposita in Deo, sicut filiatio est relatio subsistens opposita relationi patris, aequalis erit distinctio hinc et inde.
(c) Et confirmatur ratio, quia tunc suppositum creatum non esset nisi relatio quaedam subsistens, et sic difficilius esset concipere modum existendi personae creatae quam increatae.
(f) Et si dicas, quod creaturae differunt in natura absoluta in se, non sic divinae personae; hoc videtur destruere positum, quia tunc creatura habebit essentiam absolutam, quae non tantum erit relatio.
Videtur etiam sequi ulterius, quod minus differat creatura a Deo, quam una persona divina ab alia persona divina, quia in personis divinis est relatio realis et mutua sed inter creaturam et Deum non est mutua relatio realis ; ergo, etc.
(g) Quarto ad principale arguitur sic : quae distinguuntur formaliter non sunt idem formaliter et praecise, quia distinguerentur formaliter, et non distinguerentur formaliter, quia nihil essent nisi illud distinctum formaliter. Sed relatio creaturae ad Deum, non distinguitur formaliter, nec specie in diversis creaturis: igitur vel creaturae non differunt specie, vel creatura non erit praecise illa relatio. Probatio minoris, illis relationibus omnibus in creaturis, correspondet idem extremum ex parte Dei; relationibus autem alterius rationis, non correspondet terminus ejusdem rationis.
(h) Quinto sic : in creatura est triplex relatio ad Deum: igitur qua ratione ipsa nihil erit nisi una relatio, pari ratione nihil erit nisi alia relatio: igitur non potest praecise esse aliqua una istarum ; nec potest esse omnes istae, quia omnes istae differunt formaliter inter se, et tunc quaelibet una essentia, haberet distinctionem formalem a seipsa. Vel sic : Una natura formaliter et specifice non est plura specifice, sed quaelibet natura habet tres relationes respectu Dei, specie differentes, quod patet, quia e converso in Deo ad creaturam sunt tres relationes secundum rationem ; igitur, etc.