IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Hoc ergo viso de relationibus in communi, etc. Hic Doctor primo recitat opinionem Hehrici quodlib. 3. q, 9. qui dicit quod relatio creaturae ad Deum, est eadem realiter cum ipsa creatura, et in hoc non discordat a Doctore, qui in praesenti quaestione probat, quod talis relatio nullo modo distinguitur realiter a creatura, sed discordat in hoc a Doctore, quia haec opinio addit, quod homo nihil aliud est, nisi ipsa relatio ad Deum, ita quod in homine realiter, et formaliter et quidditative est tantum relatio vestigiis ad Deum, quae etiam opinio diffuse improbata est a Doctore in primo, dist. 3. q. 5. Et licet Doctor ponat ipsam relationem hominis ad Deum esse idem realiter cumi homine, negat tamen quod sit eadem formaliter et quidditative cum homine, ut patet praesenti quaestione Vult enim Doctor, quod homo formaliter et quidditative sit quoddam absolutum prius natura ipsa relatione ad Deum, ut patet infra, praesenti quaest. et in primo dist. 3. q. 5. et quod homo dicat tale absolutam prius relatione ultra rationes, quas adduxit in primo ubi supra, hic specialiter adducit aliquas alias rationes, quarum prima est ibi :
(b) Contra istam opinionem est Augustinus, etc. Et licet istae auctoritates prius expositae sint in primo, dist. 1. quaest. 2. et in quodlib. quaest. 1. aliqualiter tamen declaro hanc litteram. Cum dicit : fundamentum relationis est aliqua entitas formaliter non includens illam, etc. Hic Doctor in ista littera tangit plura, nam primo supponit, quod detur aliquod fundamentum relationis, quod sit formaliter entitas absoluta, ut patet per dictum Augustini: et ex hoc sequitur, quod relatio fundata in eo non sit eadem formaliter fundamento, nec de forma ipsius, quia tunc sequerentur duo inconvenientia. Primo relatio esset enti?as ad se formaliter, patet, quia quae sunt idem formaliter et quidditative, si unum est formaliter ad se, et reliquum: patet, quia dicunt eamdem formalitatem, et est impossibile quod eadem entitas formaliter sit formaliter ad se, et formaliter ad aliud. Secundo sequeretur, quod entitas formaliter ad se esset formaliter ad aliud, patet, quia si relatio et fundamentum sint idem formaliter et quidditative, sequitur quod cum relatio si formaliter ad aliud, quod etiam fundamentum erit formaliter ad aliud, quod tamen ponitur entitas absoluta, ut patet per auctoritatem Augustini. Secundo principaliter dicit, quod relatio non posset esse fundamentum primum relationis, quia adhuc esset quaerere de illa relatione prima, in qua poneretur, aut immediate ponitur in aliquo absoluto, et habetur intentum: aut in alia relatione, et sic processus in infinitum. Si dicatur, quod ipse concedit unam relationem etiam realem immediate fundari in alia, ut in primo patuit, dico, quod haec instantia nulla est, quia hic Doctor loquitur de fundamento ultimatp, nam cum dicit hic : nec posset esse fundamentum primum, accipit primum fundamentum pro ultimata, et sic patet ista littera.
(e) Praeterea, definitio indicat totam quidditatem rei. Haec est secunda ratio, qua Doctor probat, quod relatio non sit formaliter idem absoluto, et supponit quod lapis sit de genere absolutorum, et statim sequitur quod definitio lapidis, et quidquid pertinet ad definitionem lapidis, erit formaliter absolutum, quia si lapis non erit de genere absolutorum, nec illud quod pertinet ad essentiam lapidis. Et quod dicit hic : Sed definitio lapidis non includit formaliter respectum ad aliud, hoc debet intelligi de definitione fundamentali proprie pertinente ad definitionem lapidis, non autem de definitione formali, prout est formaliter declaratio ipsius definiti, quia ut sic, est tantum relatio rationis, sed de hoc vide quae exposui in g. 1. quodlibetorum.
(d) Tertio sic. Haec est tertia ratio contra opinionem Henrici. Et ratio stat in hoc, quia dicit Henricus, quod relatio est ipsa creatura formaliter, puta quod lapis est tantum relatio effectus ad Deum efficientem, et sic lapis non magis distinguitur a Deo quam Filius in divinis a Patre, quod est falsum. Et consequentia patet, quia relationes oppositae aeque distinguuntur, sicut patet, nam paternitas in Joanne, et filiatio in Petro, ita distinguuntur inter se, sicut paternitas in Francisco, et filiatio in Socrate, cum omnes aeque opponantur, quia omnes sunt relationes secundi modi; sic in proposito, relatio Filii producti in divinis, et relatio Patris producentis, sunt aeque distinctae, sicut relatio Dei producentis, et relatio lapidis producti, cum omnes pertineant ad secundum modum, ergo si lapis nihil aliud est, nisi relatio lapidis effecti ad Deum efficientem, sequitur quod lapis non magis distinguatur a Deo, quam Filius a Patre in divinis; et haec ratio concludit contra Henricum, ex dictis Henrici ponentis creaturas non magis distingui a Deo quam relationes divinae inter se. Et nota, quod cum dicit Doctor relationes secundi modi fundari in Deo respectu creaturae, non dicit hoc ex intentione sua, quia expresse hoc negat in primo, dist. 3. q. 3. contra Henricum, quia relationes primi et secundi modi semper sunt mutuae, ut patet per Philosophum. 5. Metaph. c. de Ad aliquid, t. c. 20. modo Deus non refertur ad creaturam relatione reali, ut probat in primo, dist. 20.
(c) Et confirmatur ratio. Haec confirmatio stat in hoc, quia si lapis est tantum relatio ipsius ad Deum ; ergo sequitur quod suppositum lapidis esset tantum relatio subsistens, et sic esset difficilius concipere lapidem, quam concipere personam divinam. Est enim difficile credere tres personas divinas esse vere subsistentes, et vera supposita per relationes, et tamen creduntur ibi illa tria supposita, sic per relationes constituta propter infinitatem divinae essentiae, ut patet communiter per Theologos, et maxime per Scotum in primo, dist. 28. et sic erit difficile concipere suppositum creatum, si tantum dicat relationem, cum sit omnino limitatum et finitum.
(f) Et si dicas, quod creaturae differunt, etc. Dicit Doctor quod si Henricus vult dicere, quod suppositum Francisci et Joannis non differunt tantum per relationes, sed per absoluta, personae vero divinae nullo modo differunt per absoluta, Doctor adducit duo inconvenientia contra Henricum ex dictis ejus. Primum, quod haec responsio destruit positum, videlicet quod non sunt creaturae formaliter relationes, sicut Henricus posuit, secundum quod ex dictis Henrici sequitur, quod minus differunt a Deo quam una persona ab alia, patet, quia ipse Henricus dicit quod creaturae inquantum participatae non differunt specie a Deo, ut patet in primo, dist. 3. q. 5. modo relationes oppositae ex rationibus formalibus plus differant, ut patet de paternitate et filiatione. Sed inter Deum et creaturam non sunt relationes oppositae, quia Deus non refertur ad creaturam aliqua relatione reali, ut patuit supra.
(g) Quarto ad principale arguitur sic. Haec est quarta ratio Doctoris contra Henricum, quae est satis clara, et stat in hoc, quia relationes creaturarum ad Deum non differunt specie, patet, quia terminantur omnes ad Deum sub ratione deitatis, nam quando relationes terminantur ad Deum, ut ad terminum, non differunt specie ; si ergo omnes creaturae essent tantum relatio formaliter ad Deum, nulla creatura differret specie ab alia, quod est inconveniens.
(h) Quinto sic : in creatura est triplex relatio ad Deum, secundum Henricum, qui ponit relationem vestigialem in creatura, quae relatio vestigialis includit relationem producti ad rem producentem , et relationem mensurati sive exemplati ad exemplar divinum, relationem finiti ad Deum finientem, ut supra patuit in primo, dist. 3. q. 5. Et ex hoc infert Doctor quod qua ratione ipsa creatura nihil erit nisi una relatio, pari ratione nihil erit nisi alia relatio ; igitur non potest praecise esse, nisi aliqua una istarum, nec possunt esse omnes istae simul, quia omnes istae differant formaliter inter se, et patet secundum Henricum, qui posuit illas tres relationes differre secundum tres modos relationum, qui ponuntur ab Aristotele 1. Met. text. com. 20. et de hoc vide Henricum, quodl. 9. q. 1. et 2. Et ultra sequitur, quod tunc quaelibet una essentia haberet distinctionem formalem a seipsa, vel sequeretur quod una natura formaliter et specifice esset plura specifice, quia essent tres relationes specifice distinctae, et sic patet quomodo recte improbatur ista opinio.