Liber Primus.
3.
S. Hilarii patria, generis splendor, virtutes.—Igitur beatus Hilarius Pictavorum urbis episcopus regionis
0186D
0186D In veteri codice Colb.
regione Aquitaniae. In solis edit.
regionis Aquitaniae partibus. Hic Pictavensis
0187D civitatis jam expressae videtur auctor vitare voluisse repetitionem.
Aquitaniae oriundus fuit, quae ab Oceano Britannico
0187A fere millibus nonaginta
0187D Gemeticensis codex cum Compend.
octuaginta.
sejungitur: apud Gallicanas vero familias nobilitatis lampade non obscurus, imo magis prae caeteris gratia generositatis
ornatus, nitore pectoris addito quasi refulgens Lucifer inter astra, processit. Cujus a cunabulis tanta sapientia primitiva
lactabatur infantia, ut jam tunc potuisset intelligi Christum in suis causis, pro obtinenda victoria, necessarium sibi jussisse
militem propagari. Denique conjugem habens et filiam, ita plenitudine Domini venerabiles animos ecclesiasticae regulae tradidit
informandos, ut adhuc in laicali proposito constitutus, divino nutu, pontificis gratiam possideret; ita se ipsum propria disciplina
coercebat intonsus
0187D Ita meliores mss. quo verbo id significatur tempus, quo nondum per tonsuram Clero adjunctus erat Hilarius. In aliis libris,
intentus.
, quasi futuram speciem indicans, ut irreprehensibilis in templo Christi praepararetur sacerdos. Nam quod
0187B inter mortales adhuc valde videtur difficile, tam cautum esse quemquam, qui se a Judaeis vel haereticis cibo suspendat:
adeo vir sanctissimus hostes catholicae religionis abhorruit, ut non dicam convivium, sed neque salutatio ei fuerit cum his
praetereunti communis. Vitabat haec Davidico suffultus exemplo, ne cum haereticis mensam participando, fieret illi in scandalum
(Psal. LXVIII, 23) . O quam perfectissimum laicum, cujus imitatores ipsi etiam esse desiderant sacerdotes; cui non fuit aliud
vivere, nisi Christum cum dilectione timere, et cum timore diligere: cujus sequaces currunt ad gloriam, divertentes ad poenam;
credenti succedunt praemia, recusanti tormenta! Qui omnes de pio religionis opere commonens, nunc alios de confessione inaestimabilis
sanctae Trinitatis informans,
0187C nunc reliquos promissione regni coelesti invitans, non cessabat in plebem verba veritatis fructum fidei redundantia seminare.
4.
Episcopus eligitur.—Quo cognito de S. Hilario, quoniam tantum lumen, etsi voluisset, latere non potuit, quippe necessarius (
al. necessarium), ut alienas tenebras in lucem transferret, concordante favore populi, ut potius Dei Spiritu proclamante, vir
olim mysterii deputatus, aliquando sacris altaribus sacerdos electus est. Crescebat in eo quotidie opinio famulatrix virtutum:
nec erat fama ejus contenta circumjectas tantum Gallias illustrare, sed exteras nationes et regiones implebat meritorum gratia
percurrente: sicque actum est, ut in toto orbe velociter beati pontificis gloria militaret.
0187D 5.
Arianis adversatus, in Phrygiam relegatur.—Igitur Constantii Imperatoris tempore, cum Ariana haeresis, venenata de radice flore toxico
0187D Quidam mss.
floris toxici. Magis placeret cum Compend.
dira contagia pullularet, si et alter suffragaretur.
pullularet; tunc vir sanctissimus timore nudus, fidei fervore vestitus, quasi signifer belligerator per medias acies inter
0188A hostiles fremitus, inter haereticos gladios se ingerebat intrepidus. Christi charitate securus, nihil de sua morte formidans,
illud solum
0188D In vulgatis,
illud solum metuebat, ne praejudicium religioni, quod absit, illatum praevaleret. Elegantior est lectio, quam exhibemus ex potioribus mss. Horum in uno exstat
illatae, non
in lato. Mox ex iisdem restituimus,
prava credulitate; ubi obtinuerat
crudulitate:
metuens, quod absit, praejudicio religionis, in lato ne viveret. Hinc a Valente et Ursacio episcopis, qui prava credulitate
Ecclesiam Dei turbare pertinaciter insistebant, Imperatori persuasum est, ut virum eruditissimum, de quo loquimur, et Dionysium
Mediolanensem, et Eusebium Vercellensem exsilio condemnaret
0188D Hoc non uno et eodem anno contigit.
. Nihil enim poterat ante insuperabilem sancti Hilarii facundiam haereticus obtinere. Sperabat enim hostis fidei, aliquas
se nebulas splendori catholico posse praetendere, si retrusus exsilio vir talis a certamine defuisset: quoniam si quis perversus
voluit cum illo confligere, ac si mutus et claudus, nec verba poterat proferre,
0188B nec responsionibus currere: sed quasi natans in pelago, ante fluctum ejus eloquentiae mergebabur. Itaque in Phrygiam Asiae
regionem
0188D Vetus codex Colb.
in frigia Asiae religionis.
missus exsilio ad augmentum virtutis, gratias egit Deo: quia quantum pro nomine Christi longius discedebat de solo proprio,
tantum merebatur fieri vicinior coelo.
6.
Epistola ejus ad filiam, cui virginitatem persuadet. —Qui dum ad locum pervenisset optabilem, nobis tacendum non est quod illi divinitus concessum est. Nam eo tempore, sancto
sibi Spiritu revelante, cognovit quod beatissimam Abram
0188D In pluribus mss. constanter scribitur
Apram.
filiam suam, quam cum matre Pictavis reliquerat, quidam juvenis nobilissimus, praedives, pulcherrimus, conjugii vinculo sibi
quaereret adnectendam. Sed ipse interventu
0188C orationis assiduae, coelestem illi sponsum sine contaminatione providerat. Mox opportunitate reperta manu propria subscriptam
0188D Additum hic erat,
infra post librum secundum: quod ex margine irrepsit in textum.
filiae direxit epistolam sufficienti sale conditam, et velut aromaticis unguentis infusam, quae tenetur Pictavis pro munere
conservata: indicans ei, quod talem sponsum anxius pater illi providisset, cujus nobilitas coelos ascenderet, pulchritudo
rosarum et lilii comparationem praecederet, oculi gemmarum lumen obnubilarent
0188D Gillotiana editio,
lumine luminarent. Compend. mss.
lumina inluminarent.
, vestis candorem nivis opprimeret, ornamenta inaestimabili fulgore vernarent, divitiae intra se regna concluderent: ejus
sapientia incomprehensibilis emanaret, dulcedo favi mella postponeret, pudicitia incontaminata persisteret, odor suavitate
fragraret, thesauri sine defectione constarent. Addit ergo monitis, ut filia nulli se
0188D prius a morte divisa conjungeret, quam ut patris expectaret pollicitum
0188D Ita codex Compend. Alii vero,
ut patrem expectaret
0189D
sibi pollicitum. Antea in quatuor mss.
prius male divisa, non,
prius a matre divisa.
, et sponsum pariter cum promissione
0189A venturum. Quod Abra dulciter excipiens, et quasi sponsum futurum in epistola patris amplectens, admonitionem secuta est,
nulli in conjugio se resolvens. Sed qualiter ad illum sponsum pervenerit, locus in sequenti servatur.
7.
Inter eundum Seleuciam, Florentiam baptizat.—Interea cum toto orbe Arianae haeresis perversitas pullularet; dato generaliter Imperatoris edicto, ut omnes Orientales episcopi
apud Seleuciam Isauriae oppidum convenirent, disceptaturi quid sentirent de fidei veritate, tunc inter reliquos, quarto jam
exsilii anno, de Phrygia sanctus Hilarius in praedicto loco data sibi pergendi evectione
0189D Aliquot mss.
data vectione, vel,
evectione. Sulpicius Sev.
data evectionis copia. Habetur l. XII Cod. de cursu publico,
Evectionum copiam, cum proficiscendi ad nos necessitas fuerit, serenitas nostra largita est.
, ad synodum venire compellitur. Qui quoddam castellum dum adisset, die Dominico ingressus est templum: moxque Florentia puella
0189B gentilis, irrumpens multitudinem populi, voce magna servum Dei illuc advenisse testata est: et ad pedes ejus accurrens,
non cessavit petere, nisi signum crucis
0189D Quo catechumena evaderet.
ab ipso sibi fieri fideliter impetrasset. Quam Florentius pater secutus est, et cuncta familia in nomine Domini meruerunt
pariter baptizari. Quae Florentia, relictis parentibus, vestigiis ejus inhaerens, usque Pictavos perducta est: patrem vero
se habere, non a quo generata est, sed per quem regenerata est, praedicabat.
8.
Seleuciae ac deinde Constantinopoli ab eo gesta. —Cum vero Seleuciam pervenisset, magno favore a cunctis exceptus est, eo quod divina misericordia talem virum prudentissimum,
et singulari eruditione compertum, in spectaculum mundi produxerit, ubi
0189C erat de fide censendum. Hinc post examinationem agnitis hostibus et oppressis, decretis in scripto conditis, prospera gerens
synodi ad imperatorem dirigitur legatio: cum qua perrexit sanctus Hilarius, quamvis ei non fuisset injunctum, metuens ne adhuc
contra religionis dogmata respiraret damnata perfidia. Sed disserere longum est, qualiter in Ariminensi synodo, composita
mentione
0189D Legendum hand dubie
mentitione. Hoc enim dictum est de mendacio Arianorum, quo vocem substantiae ab Orientalibus omnino respui impudenter mentiti sunt. In
ms. Compend.
compositum mendacium.
aliud ex alio referens, fraus haeretica serpentino lapsu subrepserit, et quomodo postea legatis Seleucensibus per imperatoris
iniquitatem ipsa est illata calumnia. Quod tamen athleta Christi beatus Hilarius agnoscens, graviter dolet apud Ariminum diaboli
praevaluisse mendacium, in tantum ut et Orientales partes similiter composito pravilatis fuco inficeret. Imperatori autem
(Sic Sulp.
0189D Sever. l. 2, p. 261) tribus libellis oblatis, preces effudit: ut in ejus conspectu collectis adversariis esset ei contra
haereticos disceptandi de religione licentia,
0190A ne veritatem falsitas obumbraret, ne aequitati iniquitas praevaleret, ne imperator Deo resisteret, ne fidei perfidia
0190D In vulgatis,
ne Trinitatis fidei iniquitatis perfidia: interpolatoris opera.
rebellaret. Unde Valens et Ursacius conscientiae reatu perterriti, quoniam, si daretur facultas certandi, mox se recognoscebant
Hilarii contentione prosterni: sollicitant imperatoris animum, tam maligna parte captivum
0190D Sic potiores mss. Vetustior e Colb.
tam maligna re per artem captivum. Caeteri vero libri,
jam magna ex parte captivum.
, ut ipsum Dei virum ad Gallias redire perurgeret, dicentes, illo praesente haeretica non posse machinamenta proficere. Quo
obtentu, ad Gallias compulsus revertitur, putans amplius se pati exilium, quod illic perturbationem Ecclesiae relinquebat,
termino disceptationis non consecuto. O beatum pontificem, qui in summo discrimine, inimico etiam sibi judice, adiit tribunal
Imperii, sine timore tormenti! Vere totis visceribus diligebat Christi regnum,
0190B qui non formidabat in principatu Constantium. Nam quod se pro Domino sic ingerebat aperto periculo, optabat martyrium, si
non defuisset percussor et tamen animus sumpsit gloriam, etsi tempus non intulit poenam. Sed hunc ipsum divino nutu servatum
testificor pro correctione cunctorum
0190D Editi,
multorum: renitentibus plerisque mss. quibus suffragatur illud Sulpicii pag. 262:
Optimum factu arbitratus revocare cunctos ad poenitentiam, frequentibus intra Gallias conciliis, etc.
. Nam pene totum mundum gravi errore confusum, factis saepius in Gallia synodis, per Hilarium fuisse ad viam veritatis adductum,
confitetur lingua multorum. Quid autem interest, vel sibi
0190D In vulgatis,
vel si. In pluribus mss.
vel se. Magis placet cum potioribus,
vel sibi, hoc est, quod sibi uni profuisset.
pro aeterna vita factum fuisse martyrem; vel amplius vixisse, reliqui ne perirent? Igitur sanctissimam animam etsi gladius
persecutoris non abstulit, palmam tamen martyrii non amisit.
9.
Redeuntem prosequitur sanctus Martinus.—Itaque
0190C dum regrederetur ad propria, tunc beatus Martinus, aeque meritorum lumine non absconsus
0190D Antiquior ms. Colb.
non obscurus. Tum Compend.
qui ab Hilario defensore sancto exorcista, etc., omissa voce
postea, quam per glossema huc irrepsisse censet Bollandus. Alias certe pugnaret hic Fortunatus cum Sulpicio, qui Martinum ab Hilario,
antequam exsularet, exorcistam ordinatum esse scribit.
, qui ab eodem S. Hilario exorcista est postea constitutus, cognito adventu ejus, Romam festinanter occurrit. Quem cum jam
praeterisse cognesceret, usque ad Gallias consecutus est. Neque enim Martinus (ita Sulp. Sev. in Vita S. Martini, p. 298)
, qui adhuc catechumenus Christum chlamyde sua tectum videre meruit, illi devotus occurreret, nisi per omnia mysteriis plenum
in eo spiritum praevidisset. Nec mirum, si ille, qui Deum prius vidit in paupere, postea illum habitare cognosceret in doctore.
10.
Ex insula Gallinaria serpentes fugat.—Illud etiam nobis non convenit tam nobile praeterire miraculum.
0191A Nam cum circa Gallinariam insulam
0191C Plures mss.
circa Dives Galliarum insulam: sicque Bouchetus legit, ac putat hanc insulam ad rupes Primalienses sitam. Haud procul Rupella, uti Bollandus observavit,
vicum
Yves et pontem
d'Yves exhibent tabulae in Alensio. Valesius autem in notit. Gallic. p. 390, 2, notat insulam
Divam proximam esse tum ostia Separis, tum alteri insulae, quae latine
Oja, vel
Ogia vulgo,
l'Isle-Dieu nuncupatur. Quamvis mss. vetustiorum auctoritate retineamus,
Gallinarium insulam; eam tamen arbitramur aliam fuisse ab insula ejusdem nominis in mari Tusco sita, quam Martinus incoluit. Alias Martinus in
ea Hilarium exspectasset,
0191D nec Romae tentasset ei occurrere, si hac illius iter fuisset. Falso etiam inhabitabilis diceretur, quae a Martino fuisset
habitata.
propinquaret, relatione agnovit vicinorum, ibidem ingentia serpentium volumina sine numero pervagari: et ob hoc quamvis illis
haec insula videretur vicina, propter inaccessibilem tamen locum longius illis videbatur esse, quam Africa. Quo audito, vir
Dei sentiens sibi de bestiali pugna venire victoriam, in nomine Domini, praecedente crucis auxilio, descendit in insulam:
eoque viso, serpentes in fugam conversi sunt, non tolerantes ejus adspectum. Tunc baculum figens in terram, quasi metam, quo
usque deberent excurrere, virtutis potentia (
in duobus mss. potentiam) designavit: nec amplius libertas est illis occupare, quod vetuit, tanquam si reliqua pars insulae
0191D In vulgatis,
et tanquam si haec insula. In duobus probae notae mss.
tanquam pars terrae non sit terra. In caeteris, ut in textu.
, non sit terra, sed pelagus; quia dum semper illam partem
0191B verentur attingere, facilius erat illis mare transire quam
0191D Vetustior e mss. Colb.
quam huc esse.
vocem. O immutabilem terminum, de sermone plantatum! Apparet, quantum est melior Adam secundus antiquo. Ille serpenti paruit:
iste servos habet qui possunt serpentibus imperare. Ille per bestiam de sede paradisi projectus est: iste de suis cubilibus
serpentes exclusit. Deposuit anguis antiqui mendacium
0191D Ita vetus codex Colb. Alii vero,
antiquum mendacium. Mox aliquot mss.
o Hilarii dulcedo: ac deinde cum edit. Gil.
medicamentum et meritum.
, qui didicit implere mandatum. O Hilarii dulcedo, medicamentum et meracum, ante quem sine mora venena fugata sunt! Addidit
terram hominibus, quia in loco belluae incola transmigravit. Sed revertamur ad ordinem.
11.
Qui Pictavis exceptus.—Cum de exsilio regressus, introivit Pictavis, summo favore plaudebant omnes pariter, eo quod ecclesia recepisset pontificem,
0191C grex pastorem: et ac si omnes cum ipso tunc redissent ad patriam, ita sine illo se exsules fuisse deflebant.
12.
Infantem sine baptismo defunctum suscitat.—Itaque beatum Martinum in vico Locogeiaco
0191D Sulpicius hujus monasterii situm
non longe ab oppido esse tradit, sed nomen ejus silet: nec in eo scribendo consentiunt mss. Legere est in vetere Colb.
Locojaco; in alio non recentiore Casalis Bened.
Locotejaco; in Compend.
Locodiaco; in pluribus aliis,
Legudiaco Sic et apud Bollandum hic vicus aliis
Legudiacus, Tyacus et
Goteloicacus dicitur, et in Breviario Sarum
Lugduniacus. Ipse praefert cum edit. Gil.
Tegiaco.
0192D Ex duobus prioribus mss. conficimus
Locogejaco: adeo ut in primo exciderit littera
g, quam antiqui voce non exprimentes, facilius etiam in scriptis omittebant. Ex altero autem supplemus litteram
e, concinente Gallico nomine
Liguge. Non displiceret
Legugejaco.
nomine
0192A dum praecepisset consistere, virtute divina meruit ibi beatus Martinus mortuum suscitare. Deinde post aliquot dies infans
quidam sine baptismi regeneratione defunctus est: duplici morte damnatus, praesentem amiserat lucem, et poena futuri saeculi
non carebat. Tunc mater extincti, quae jam mater non erat dum filium non habebat, provoluta ad pedes sancti Hilarii, praecedentibus
lacrymis, nati sui corpus effudit, exclamans, Martinus adhuc incipiens, catechumenum mortuum revocavit: Tu, pontifex, redde,
rogo, filium aut mihi aut baptismo: qui populi pater agnosceris, ut ego mater vocer, quaeso obtineas. Sic illa plus lacrymis
petente quam verbis, commotus est pietate vir Dei et spectante populo ad consueta arma
0192D Edit. Gil.
ad conversata arma, quod deinde enuntiatur de defuncto ad vitam revocato, quamdam affinitatem habet cum iis quae de moribunda sanata edisserit
Venantius in vita S. Germani,
ut post funerum pallorem facies in ruborem transiret.
recurrens, in terram prosternitur. Mox paulatim
0192B defuncti pallor in ruborem convertitur, frigida membra revocato spiritu intepescunt, oculi apertis palpebrarum januis peregrinum
lumen agnoscunt, vox adducto aere de pectoris domicilio conflata profertur, gressus suis vestigiis redivivus extenditur, in
anterioris fundamenti statum tota fabrica renovatur. Quid plura? Tamdiu jacuit sacerdos in pulvere donec pariter surgerent,
senex de oratione, infans de morte. Ecce vita laudabilis, quae de alterius corpore necem precibus effugavit, spoliavit tartarum
spem habens in Christo. Mors ibi jura non tenuit, ubi Hilarius vim orationis ingessit. Sed tanta res non potest nostris verbis
plus ornari, quam ipsius meritis. Nunc vero memorandum est, quod supra praetermisimus (
in uno ms. praemisimus), qualiter miracula reliqua hoc
0192C subjecto miraculo cumulavit.
13.
Abrae filiae et uxori mortem precibus obtinet.—Denique cum beatissimam Abram filiam suam, ad quam de exsilio destinavit epistolam, incolumem invenisset; alloquitur eam,
quomodo poterat dulcedo patris et facundia oratoris. Quid dicam? Alloquitur illam Hilarius, cujus eloquentiae post ipsum comparare
aliquem vix audemus, nisi qui fuerit Spiritu divino, ut ille, repletus: tentat ejus animum, si vellet attingere sponsum, quem
patris gratia providerat (
Mss. praeviderat
aut praevideret). Tunc libenter desideranterque, ut celeriter ei jungeretur, optabat. Quam voluntatem pius pater agnoscens, intentus
orationibus non cessavit, donec sine dolore, sine contagio, se praesente, filia de mundi ludibrio migraret ad Christum: quam
0192D propriis manibus, ut decuit, venerandae tradidit sepulturae. O funeris gloria, quae melior habetur quam vita: quia quod
terrae subripuit, in coelum transmisit! Vere, ut ego considero, plus fuit, quam resuscitari,
0193A sic mori. Certa enim salus est, non contaminari peccatis. Quanti cuperent, rebus cum vita traditis, talem transitum comparare,
si mercatorem forsitan invenirent? Quid distat inter vivificati infantis, et filiae mortificatae mysterium? Illum resuscitavit
ad baptismum, hanc praedestinavit
0193D In ms. Colb.
destinavit, in Comp.
transmisit.
ad regnum: nisi quod in illo adhuc spes peccandi restabat, haec immaculata finierat. Quod cum vidisset mater beatae Abrae,
a pontifice postulat, ut et ipsa, si mereretur, erepta de mundi crimine, cum filia praesentaretur ad regnum. Cujus vota considerans,
assidua oratione et ipsam ante se transmisit ad gloriam. Quis aestimaturus est, talem virum ita dilexisse Dominum, conjugis
et filiae affectu contempto? Tamen in hoc magis illas amasse cognoscitur, cum per ipsum lumini perpetuo transferuntur.
0193B 14.
Hilarii eruditio.—Quis vero abundantiam rigantis ingenii contendat evolvere, aut ejus verba verbis valeat exaequare? Qualiter ille indivisae
Trinitatis libros stylo tumente contexuit
0193D Vetustior e mss. Colb.
qualiter ille in divisa (forte,
in diversa) libros stylo tumente contexuit. Compendiensis vero,
Qualiter ille libros contra Arii perfidiam promulgavit, quomodo librum Psalmorum per singula cothurnato sermone reservavit (leg.
reseravit), in hymnorum etiam fuerit dissertione (ubi mendose excusum erat,
in discretione) paratus.
, aut scripta Davidici carminis sermone cothurnato per singula reseravit? quam fuit in dissertione providus, in tractatu profundus,
per litteraturam eloquens, per virtutem mirabilis, in complexionibus multiplex, in resolutione subtilis, astutus juxta prophetam,
imo prudens, juxta Domini vocem ut serpens (Matth. X, 16) , columbae simplicis gratiam non amittens. Ipse conditi sal ingenii,
fons loquendi, thesaurus scientiae, lux doctrinae, defensor Ecclesiae, hostium oppugnator. Cujus dicta qui legerit, non credet
dicere,
0193C sed tonare
0193D In exemplari Compendiensi hic subjicitur,
Obiit autem praefatus pontifex Hilarius die iduum januariarum. Reliquiae ejus Pictavis sunt conditae; in quo loco hactenus
divina beneficia operantur, ipso praestante, qui vivit,
etc.
. Hoc fuit ultra hominem sapere, tam caute de religione censere.
15. Sed qui vult ipsum cognoscere, ejus exsilia
0193D Apud Gillotium,
auxilia memoret.
memoret, merita respiciat, volumina relegat, dicta perpendat, signa quotidiana percenseat. Qui dum superstes fuit in hoc
saeculo, aut scripsit ecclesiasticae fidei documenta, aut pugnando calcavit haeretica crimina, aut petenti tribuit miraculorum
suffragia; quae volente Domino usque in hodiernum diem ejus orationibus perseverant. Sed mea lingua non sufficit singulatim
de sancto Spiritu, qui per eum et operatus est et locutus, sicut illi dignum est, cuncta proferre.
16. Det mihi pius veniam, quia multa praeterii, qui vix pauca conscripsi
0193D In mss. Ottob., German., Colb. ac nonnullis aliis
0194C diffusior est hic liber in hunc modum:
Ne ergo pagina cum styli rusticitate necnon et loquendi nimietate prolixius extensa vilescat, scribendi jam debemus construere
metas; est tamen dignum, juveritque hoc unum tantum referre, quomodo hujus sancti viri anima divini luminis fulgor migravit
excepta. Tantum namque lumen Ecclesiae dum infirmando obscurari coepisset, venerabilem virum Leonium ejusdem civitatis presbyterum
quadam die secretius sibi accersiri mandavit. Ei autem idem sacerdos credulus et dilectissimus habebatur. Cumque imminentibus
noctis tenebris eum exire, et si quid foris audiret, sibi renuntiari jussisset: ipse voces tumultuantis adhuc populi civitatis
se audisse revertens exposuit. Persistebat itaque vigilans, justique finem expectans,
0194D
animum novissimis ejus et charissimis exhortationibus reficiens. Deinde tempesta jam nocte rursus a sancto rogatur exire,
quidque auditu percipere posset sibi jacenti ad lectum referre. Qui dum nullius sonitum vel mussitationem se sensisse renuntiat,
mox splendor inaestimabilis claritatis, quem Leonius se non potuisse ferre fatebatur, per fenestram a parte altaris ejusdem
basilicae, in qua sanissimus decubabat, infirmus ingreditur. Secundum namque Apostolum infirmatus carne, spiritu potentior
erat; cujus anima, non qualiscumque, sed beatissima, corporalibus soluta vinculis egressa eo ipso, ut credimus, divinae claritatis
lumine suscepta, et in paradisi migrando perpetui splendoris amoenitatem intravit. Ibi nunc et semper pretiosi lapidis diademate
coronatus in sempiterna coeli arce felici perfusus luce exsultantibus sanctis laetatur. Ita beatus pontifex Hilarius,
etc.
. Ita beatus Hilarius de praesentis saeculi vita, Valente et Valentiniano regnantibus,
0193D cum gloria migravit ad Christum, terra plorante, coelo gaudente, eodem Jesu Christo praestante qui cum
0194A Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen.