IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Resolvit ex propria sententia relationem creaturae ad Deum, esse idem realiter fun-
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
(a) Ad quaestionem istam igitur dico, quod relatio ad Deum communis omni creaturae, est idem realiter fundamento, non tamen idem formaliter, nec praecise idem, sive non idem identitate adaequata, ita quod fundamentum sit tantum relatio formaliter.
(b) Primum probatur per duas rationes, quia illud quod proprie dicitur inesse alicui, sine quo illud non potest esse sine contradictione, est idem sibi realiter; relatio autem ad Deum proprie inest lapidi, et sine ea non potest esse lapis sine contradictione ; ergo illa relatio est eadem realiter lapidi. Probatio majoris, quia sicut contradictio dicta de aliquibus, est via concludendi distinctionem, ita impossibilitas recipiendi praedicationem contradictoriorum pertinentium ad esse, est via concludendi identitatem inesse, et hoc ubi non est dependentia essentialis, quae requirit disinctionem manifestam. Quod declaro sic, quia impossibilitas quod A sit sine B, aut est propter identitatem B ad A, aut est propter prioritatem, aut simultatem in natura: ergo si B non sit prius naturaliter quam A, nec necessario simul natura, et A non potest esse absque B, sequitur quod A sit idem B ; si autem sit aliud et posterius eo, non est verisimile, quod non possit esse sine eo naturaliter absque contradictione. Sed quod inest alicui proprie, sicut relatio inest fundamento, hoc est, quod ita inest, quod si esset aliud, esset posterius eo natura ; tale nec est prius natura, nec simul cum eo, cui inest: ergo si necessario requiritur ad esse, ita quod illud aliud non potest esse sine eo, necessario est idem realiter sibi. Ita est in proposito. Minor est manifesta, quia sicut incompossibile est lapidem esse sine Deo, ita incompossibile est lapidem esse sine dependentia ejus ad Deum, nam si posset esse sine dependentia illa, posset esse sine termino illius dependentiae, non enim est incompossibilitas essendi absque termino, nisi propter ipsam dependentiam ; non est autem aliquid non necessarium simpliciter, ratio simpliciter necessarii ; ergo, etc.
(c) Contra rationem istam insto, quia tunc quaelibet relatio, quae inest essentiae divinae, per actura intellectus divini, esset eadem illi essentiae. Probatio, quia incompossibile est illi essentiae esse sine ea, si enim talis relatio posset esse nova, ergo intellectus divinus posset mutari, quod est incompossibile, sed ponere talem eamdem illi est ponere inconveniens, quia tunc esset realis. Quidquid enim est idem rei, est reale, illa autem relatio non est realis, ex distinct. 30. primi; ergo, etc.
(d) Respondeo, incompossibilitas separationis potest esse ex ratione ipsius a quo aliquid est inseparabile, et potest esse ab aliquo extrinseco. Exemplum hujus secundi, quia secundum Philosophum, contradictio est caelum esse sine motu, non quidem ex causa intrinseca in caelo, quia est receptivum motus, et indifferens ad quietem sicut ad motum, sed ex causa extrinseca movente. Non tamen sequitur, quod coelum sit motus suus, licet non posset esse sine eo. Modo dico, quod incompossibilitas essendi lapidem absque dependentia ejus ad Deum, est ex ratione lapidis praecise, ex qua etiam est ratio incompossibilitatis essendi lapidem sine termino dependentiae. Quidquid enim est ratio requirendi terminum dependentiae, est ratio habendi dependentiam: illam. Sed in ista instantia adducta, non est necessitas simpliciter inhaerentiae talis relationis, nec incompossibilitas oppositi ex natura rei, ex parte essentiae divinae, quasi impossibile sit eam esse nisi exigat terminum ad quem, quem impossibile est non esse, sed tantum incompossibilitas ex causa extrinseca, scilicet in intellectu divino, causa, inquam, simpliciter necessario agente, et ideo incompossibilitas est ex parte ejus noviter agere.
(e) Secunda ratio principalis ad primum membrum solutionis est ista, quod uniformiter dicitur de omni alio a Deo, nulli dicto ad Deum accidit. Sed talis relatio communis omni creaturae, uniformiter dicitur de omni alio a Deo ad ipsum Deum ; ergo nulli accidit, et ita est idem fundamento. Probatio majoris, quia si alicui accideret, pari ratione et alteri, ut puta si relatio effectus ad causam accideret lapidi, et per consequens esset res alia a lapide, pari ratione ipsa haberet relationem ad Deum, ut effectus ad causam, et tunc accideret sibi alia relatio effectus et ita esset alia relatio, et sic in infinitum.
(f) Contra istam rationem insto, quia non videtur inconveniens, procedere in infinitum in relationibus: dictum enim est in primo libro, quod relatio fundatur supra relationem, sicut proportionalitas supra proportionem. Ex hoc arguitur, si Socrates est idem Platoni: ergo illa identitas Socratis est eadem identitati Platonis. Et pari ratione illa secunda identitas est eadem identitati, et prima identitas erat ab alia identitate fundamenti, quia fundamentum poterat esse sine ea; ergo pari ratione quaelibet identitas erit alia ab identitate illius cujus est, et ita erunt infinitae relationes reales. Et. ita potest argui de proportionalitatibus et similitudinibus.
Ad istud respondeo, quod status est in secundo. Quod ut intelligatur, accipiantur prima fundamenta Socrates et Plato, inter quae est identitas mutua, et dicatur illa in Socrate A, et illa in Platone B, identitas autem A ad B, dicatur C, et illa identitas e contrario in B dicatur D; dico tunc, quod A differt a Socrate, quia Socrates potest esse sine A quia potest esse sine ejus termino, et ipsa non potest esse sine termino, A tamen non differt a C, sed C est idem sibi, quia A non potest esse sine B, cum sint simul natura, et per consequens contradictio est A esse, nisi tam fundamentum ejus, quod est C, quam etiam terminus ejus sit, sed fundamento et termino ipsius C existentibus, necessario erit C: ergo contradictio est A esse sine C, et C inest formaliter A, quia A dicitur idem ipsa eadem identitate, quae est C; ergo C est idem ipsi A, et per consequens ibi erit status.
(g) Et si quaeras, qua identitate est C idem ipsi A, dico, quod ipso A, quia illa identitas non est nisi rationis, quia simpliciter ejusdem ad se. Eodem modo est status de similitudinibus proportionalitatum, quia una proportionalitas est similis alteri similitudine essentiali. Duo etiam individua ejusdem speciei dicuntur similia in forma specifica, et ita sicut est status in identitate specifica in secundo, non in primo, ita et in similitudine proportionalitatum.
(h) Secundum membrum, scilicet quod relatio non sit eadem formaliter fundamento, suppono manifestum ex intellectu ejus, quod dicitur formaliter idem, quia per se ratio respectus non includit formaliter rationem absoluti, nec absolutum per se includit formalem rationem respectus. Similiter quod ibi additur, quod fundamentum non sit praecise ipsa relatio, hoc probatur contra primam opinionem, et tunc intelligo qualiter possit esse vera identitas, et non praecisa hoc modo : Quando in creaturis aliquid continet per identitatem sive unitive plura, non est hoc ex perfectione illius contenti, sed ex perfectione continentis, sicut anima intellectiva secundum aliquos contineat animam vegetativam et formam substantiae; non est hoc ex perfectione formae substantiae, quia ipsa non continet omnes formas alias, sed ex perfectione animae intellectivae. Similiter si hoc ens contineat quamlibet passionem entis, ut veritatem et bonitatem et unitatem, non est tamen ista continentia ex perfectione continenti, sed ex perfectione continentis. Quemadmodum et in divinis, quod relatio sit eadem fundamento, non est ex perfectione relationis, quasi ipsa contineat essentiam per identitatem, sed ex infinitate formali essentiae, propter quam ipsa habet in se relationem per identitatem.
In omnibus istis, et maxime in creaturis, continens non est praecise contentum, sed est ita perfecta entitas in se, sicut esset, si contentum esset extra se vel sibi additum. Imo perfectior entitas est, quia ex perfectione sua continet omnem aliam entitatem. Unde anima intellectiva non tantum est forma substantialis, ut sensitiva, quia tunc non esset perfecta, sed est ita perfecta illa ultima entitas, quae est ibi, sicut si praesupponeret aliam entitatem a se.
Ita dico in proposito, quod fundamentum non est tantum relatio, quam continet per identitatem, sed est ita absolutum, sicut si relatio esset sibi addita, vel omnino nullam haberet relationem, quia non est hoc ex imperfectione sua , sed ex perfectione vel simpliciter, vel aliqualiter, quia continet illam relationem. per identitatem, ita quod ipsa continentia q uasi praevenit ipsam accidentalitatem relationis, ne ipsa possit esse accidens, quia ipsa perfecte continetur in substantia, quae tamen relatio, si non sic contineretur, ex se non haberet forte,
quod esset per identitatem substantia.