In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Solvit duo argumenta posita num. 3. probantia relationem ad Deum distingui a creatura; solvit etiam duo loca Augustini adducta pro eodem num. 20.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Ad primum de 4. Met. dicitur, quod infert omnia esse ad aliquid, ut ad opinionem et sensum. Sed contra, consequens debet differre ab antecedente improbato. Ideo aliter dico, quod inconveniens est omnia esse ad aliquid, ita quod ipsorum esse sit formaliter ad aliud esse, sicut dicit illa opinio quae dicit omnia apparentia esse vera, quae etiam dicit quod ipsum esse rei est formaliter in apparer . Nec sic concedo omnia esse ad aliquid, ita quod eorum esse sit formaliter ad aliud; imo ipsorum esse est formale ad se, licet per identitatem contineant esse illorum, quae sunt ad aliud.
Ad secundum, (b) etsi negari posset de relativis, vel eorum quae sunt in diversis Generibus, quia tunc dicerentur esse primo diversa, quantum scilicet ad rationes formales eorum, ita quod nullum illorum formaliter includit alterum, nec aliquid alterius, licet per identitatem in existendo unum contineat alterum : potest tamen dicic onsequenter ad alias dicta,quod hujusmodi relatioest transcendens, quia quod convenit enti, an. tequam descendat ad Genera, est transcendens, sed quod convenit omni enti, convenit enti antequam in genera descendat; ergo quod est tale, est transcendens, et non alicujus generis determinati, sicut sunt hujusmodi relationes; ergo.
(c) Ad autoritatem Augustini pro ultima opinione concedo, quod relationes in creaturis sunt accidentia, loquendo de relationibus creaturarum, ad illa ad quae non dependent essentialiter: ad quaecumque autem essentialiter dependet A, ipsa dependentia ejus essentialis non est sibi accidens, hoc est, non est aliud realiter, et tunc illud primum quod adducitur de 5. Trinit. c. 5. quod in rebus creatis illud, quod non secundum substantiam dicitur, restat, etc. exponendum est secundum accidens dici, quod non per se praedicatur in quid, et cum hoc est etiam mutabile, non tamen manente fundamento, sed per mutationem fundamenti. Et prima conditio deficit in praedicatis essentialibus, vel potius in substantialibus dictis de creaturis. Secunda conditio deficit in relationibus divinis ; sed ambae concurrentes sufficiunt, et ita potest exponi ultima auctoritas, de 16. c. quia illa sunt accidentia in his, ad quae dicitur Deus, hoc est, sunt simpliciter mutabilia, non tamen amissibilia, et sunt dicta accidentaliter, hoc est, non essentialiter de substantiis, et una conditio deficit in relationibus divinis.