IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Ad illam primam quaestionem de creatione. Hic Doctor respondet ad illam quaestionem,quae est quarta in ordine,ubi quaeritur: An creatio Angeli sit idem Angelo, et Doctor tria dicit ; et pro clariori intelligentia, exemplum pono de homine creato. Primo, homo dicit relationem realem ad ipsum Deum creantem ; et illa relatio est idem realiter ipsi homini, ut supra patuit. Secundo, homo potest comparari ad non esse immediate praecedens aliqua duratione ipsum esse hominis, ut quando homo consideratur tantum habere esse in primo instanti, quod esse in primo instanti immediate sequitur ipsum non esse, et sic in homine habente esse in primo instanti fundatur relatio, quae terminatur ad non esse immediate praecedens, et talis relatio non est idem ipsi homini, patet, quia tantum fundatur in homine, ut consideratur habere esse in primo instanti, et terminatur ad non esse immediate praecedens ; sed patet quod non solum homo habet esse in primo instanti, sed etiam in instantibus sequentibus, et sic homo in secundo instanti, non habet illam relationem ad non esse immediate praecedens. Illa etiam relatio est tantum ens rationis, quia relatio, quae terminatur ad nihil, licet habeat fundamentum reale, dicitur respectus rationis, ut infra patebit a Doctore in isto secundo, dist. 44. sive ultima, et per consequens non identificatur alicui realiter.
Tertio, homo potest comparari ad non esse indistincte, non considerando non esse mediate vel immediate, et tunc dico duo : Primum, quod si de ratione creaturae est, quod habeat esse post non esse, ut dixit Henricus, tunc talis relatio hominis ad non esse indistincte praecedens, erit eadem cum homine, nisi dicatur quod relatio, quae identiflcatur cum creatura, est tantum relatio dependentiae ad aliquod, sine quo impossibile est ipsum esse: modo relatio hominis ad non esse, sive mediate sive immediate praecedens, non est hujusmodi, quia homo essentialiter non dependet ad non esse, et etiam ut supra dixi, talis relatio est tantum ens rationis. Secundo dico, quod si homo potest esse ab aeterno, ita quod non est necesse simpliciter habere esse post non esse, tunc relatio ipsius ad non esse potest separari, quia potest esse sine termino relationis, quia si potest esse ab aeterno, ipsum non esse non praecedit esse de necessitate, et sic potest esse homo sine tali respectu, et ex iis patet tota ista littera. Et sic possunt sustineri duae opiniones : Una quod relatio creaturae, quae terminatur ad non esse indistincte est idem fundamento, accipiendo idem sic, quod est impossibile fundamentum esse sine tali respectu, et similiter relatio creaturae ad Deum creantem, est simpliciter idem. Secunda opinio est, quod ipsa creatio passiva est idem creaturae tantum, secundum quod est respectus ipsius creaturae ad Deum creantem.