IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Respondet ad quinque argumenta posita num. 1. et 2. probantia relationem creaturae ad Deum, distingui ab ea.
Secundum primam (a) opinionem potest responderi ad primum argumentum, quod auctoritas loquitur de his praecise, quae per se includuntur in quidditate rei, unde quidditas est. Unde excludit unum et multa, actum et potentiam, quia nullum tale est de per se intellectu quidditatis. Et ita concedo, quod nulla relatio sit idem formaliter fundamento, etsi realiter et per identitatem quandoque contineatur in eo, ut est in proposito.
Ad secundum patet, (b) quod ille respectus ad Deum, non tantum manet in primo instanti, sed semper dum manet res, sicut dicetur in 2. q. 2. dist. hujus libri.
Ad tertium, (c) etsi non sit verum Deum non posse reparare eumdem motum, de quo in quarto dicetur, tamen si hoc concedatur, conceditur propter interruptionem, quae secundum eos prohibet identitatem motus reparati et destructi Sed hoc non concludit in proposito, nisi quod creatio non posset reparari eadem, inquantum dicit ordinem immediatum ad non esse, non autem inquantum dicit respectum ad causam. Unde idem respectus potest reparari, quia eadem maternitas fuit in matre Christi ad ipsum post resurrectionem, quae ante fuit.
Ad quartum, (d) concedi potest, quod creatio passiva inest igni ab igne generante, illa scilicet creatio, qua omne aliud a Deo dicitur creari, sive creetur sive generetur. Nec sequitur si inest ab igne generante, ergo est ad ignem generantem, ut ad terminum, nam similitudo inest huic albo, et illi albo a generante ipsa*, et tamen non oportet illam similitudinem esse ad generans, sicut ad terminum.
Ad quintum, (e) cum arguitur de mutatione, ubi videtur esse difficultas de majori et minori, dico quod in mutatione naturali ubi est materia et forma, et agens et compositum ex materia et forma, sunt respectus multi, puta respectus agentis ad compositum productum, et e contrario respectus compositi producti ad agens, respectus materiae ad formam, et e contrario, et utriusque respectus ad totum, et e contrario, et respectus compositi et formae praesentis ad oppositum praecedens, et non solum ista absoluta, scilicet compositum et formam, praecesserunt sua opposita, sed etiam illos respectus materiae ad formam, et e contrario, et formae ad compositum, et e contrario: praecesserunt opposita sua, et ideo potest osse respectus omnium istorum respectuum ad opposita sua.
Nec hoc tantum, (f) sed etiam omnes isti respectus sunt ab agente, et ideo potest esse respectus istorum respectuum ad agens, ita quod de istis (g) multis respectibus, accipiendo illos qui sunt ad propositum, materia habet respectum ad formam, sicut perfectibile, et illud quod perficitur ad perfectionem,et ista coaeva sunt existentiae compositi. Iste etiam respectus est ab agente effective inducente formam, et perficiente materiam hac perfectione formali, ita quod in respectu isto, qui est materiae ad formam, ut receptivi ad perfectionem, sive ut perfectibilis ad perfectionem, fundatur respectus passivi ad agens. Iste etiam respectus succedit suo opposito,quia materia non prius fuit formata.
Istos tres respectus videtur dicere mutatio passiva, scilicet respectum materiae ad formam, ut receptivi ad perfectionem, sive ut perfectibilis ad perfectionem, et respectum passivi sive producti ad agens sive producens, et respectum posterioris ad oppositum praecedens. Duo autem istorum respectuum, scilicet primus et tertius, videntur universaliter concurrere ad mutationem absolute,
non comparando eam ad agens, et isti exprimuntur per illam rationem mutationis, qua dicitur aliquid mutari, quia aliquid aliter se habet nunc quam prius, si habere exprimat respectum materiae ad formam, sive perfectibilis ad perfectionem, secundum quam sic se habet, hoc est, quod actuatur illa perfectione, sed aliter quam prius, ecce alius respectus, fundatus in alio respectu materiae ad formam, sive perfectibilis ad perfectionem. Et si addatur, quod mutari est aliquid aliter se habere nunc quam prius ab aliquo mutante, ecce tertius respectus.
(h) Ad propositum ergo potest dici, quod mutatio accepta proprie, non est eadem formae, quia mutatio tunc maneret manente forma, nec est eadem respectu materiae ad formam, nec e contrario, quia tunc semper maneret, dum manet compositum. Sed est ordo materiae ad formam,ut novus, id est, immediatus ad talem ordinem, et neuter istorum ordinum est dependentia essentialis ad aliquid, ad quod dependeat habens illum ordinem, et ideo neuter est idem absoluto, sic ergo conceditur major (i) hujus rationis.
Et ad minorem dico, quod creatio est productio totius creati in esse, non praesupposita aliqua parte ejus, ita quod licet creatum habeat duas partes, quarum altera naturaliter posset praecedere alteram, et eam recipere ut suam perfectionem, tamen ut totum creatur, non videtur primus terminus creationis esse pars aliqua, sed totale esse ; aut saltem si loquamur de Angelo creato, ibi nihil est potentiale recipiens aliquod actuale sub cujus opposito praefuerit. Et tunc si dicatur mutatio habitudo potentialis ad actualem novum, ita quod potentiale praefuerit in se, et tamen sine illo actu, patet quod nulla creatio est mutatio,quia nullum potentiale praeexistebat. Si autem mutatio dicatur nova actuatio ipsius potentialis, ita quod illud potentiale non praefuit sub actu, nec tamen oportet quod in se praefuerit, nec sic creatio Angeli est mutatio, quia nullum potentiale est in eo, tamen sic posset dici, quod creatio ignis est mutatio, si ignis crearetur, quia in eo est potentiale, et actuaretur per formam, et aliter se haberet nunc quam prius, non quod prius fuerat, sed quod non sic se habuerit prius sicut modo. Et videtur, quod in definitione mutationis, illud aliter se habere nunc quam prius non oporteat quod accipiatur positive, quia planum est quod non refertur ad subjectum, sed ad terminum a quo ; terminus autem a quo mutationis,proprie non est aliquid positivum, sed privatio, secundum Philosophum, 5. Physicor.
Dico tunc, quod vel nulla creatio est mutatio, si oporteat semper potentiale in se praefuisse, et noviter actuari a forma recepta, quia nullius creati potentiale praefuit, vel saltem creatio simplicis non est mutatio, si sufficiat potentiale non fuisse sub illo actu in quo nunc est, et ita noviter fuisse sub actu per mutationem. Sed quomodocumque sit ratione illius ordinis immediati ad non esse, propter quem concessum est mutationem differre a forma ;
concessum est etiam creationem non esse eamdem realiter fundamento, quia ille ordo immediatus ad non esse, non est idem si non maneat, nisi in primo instanti,sicut propter illum eumdem ordinem non manet creatio, nisi in primo instanti cum forma.