IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Secundum primam opinionem. Nunc Doctor solvit argumenta facta contra istam quaestionem, quae est quarta in ordine.
Ad primum respondet Doctor quod Avicenna loquitur tantum de iis, quae praecise per se includuntur in quidditate rei, unde quidditas est, id est, quod considerando equinitatem in illo primo signo, in quo tantum quidditas est, solum praedicata essentialia includit, et hoc modo relatio non includitur in tali quidditate, licet in secundo signo includat praedicata secundi modi unitive et realiter, et de hoc etiam dictum est satis in primo, dist. 3. q. 5.
(b) Ad secundum patet. Ad secundum respondet quod creatio passiva, quae terminatur ad Deum creantem,semper manet quamdiu Angelus manet,ut infra patebit d. 2. q. 2.hujus et in quodl.q.12. ibi ostenditur quod creatio et conservatio sunt penitus idem ex natura rei, tantum enim differunt ratione ; talis ergo creatio passiva, ut terminatur ad Deum, semper manet creatura manente, licet accipiendo respectum creationis passivae ut terminatur ad non esse immediate praecedens., tantum maneat in primo instanti creationis, et non in secundo, ut supra patuit.
(c) Ad tertium. Ad tertium respondet, quod concesso forte de motu propter interruptionem,licet in quarto, dist. 43. videatur sustinere, quod etiam eumdem motum numero annihilatum Deus posset reparare, sed quidquid sit de motu, alias pertractabitur ; loquendo tamen de creatione passiva pro quanto dicit respectum ad causam eamdem numero, eadem maternitas potest reparari, licet forte non possit reparari, ut dicit ordinem immediatum ad non esse. Quod autem primo modo possit reparari, probat per simile, quia fuit in matre Christi ad ipsum post resurrectionem, quae ante fuit. De hac tamen materia, an eadem relatio annihilata possit reparari, magis patebit in quarto, dist. 43.
(d) Ad quartum. Ad quartum respondet concedendo, quod ignis genitus dicitur etiam creatus, sic intelligendo, quod creatio passiva inest igni ab igne generante, illa scilicet creatione qua omne aliud a Deo dicitur creari sive creetur sive generetur, quae creatio generali nomine accipitur, sed ultra non sequitur, creatio passiva inest igni genito ab igne generante; ergo talis creatio terminatur ad ignem generantem, sive ergo ignis genitus creetur ab igne generante, et patet per simile, quia similitudo inest parieti a generante album in pariete, ergo talis similitudo terminatur ad generantem album. Sic est in proposito, ista tamen materia, quomodo ignis dicatur genitus ab alio igne, et quod sit creatura,et ut sic, tantum dicat respectum ad Deum, requirit prolixiorem tractatum, et diffuse exposui super tertio Doctoris dist. 10. vide ibi quae notavi.
(e) Ad quintum Ad quintum respondet, et primo praemittit aliqua, deinde declarat intentum, quomodo creatio non sit proprie mutatio. Et ut clarius ista littera intelligatur, expono illam de propositione in propositionem ibi: Dico quod in mutatione naturali, ubi est materia, et forma, et agens, et compositum ex materia et forma, quia proprie mutatio terminatur ad vere genitum, et generatio est ad substantiam, ut patet quinto Physic. Dicit ergo Doctor, quod in tali mutatione naturali sunt multi respectus, scilicet respectus agentis ad compositum productum, et e converso ; respectus materiae ad formam scilicet partis, et e converso, et respectu materiae ad formam dicitur respectus informati ad formam informantem, sive respectus perfectibilis ad perficientem. Respectus vero formae partis ad materiam, dicitur respectus formae informantis, sive perficientis ad materiam. Sequitur, quod utriusque respectus ad lotum, et e converso, id est, quod materia et forma habent respectum ad totum compositum, et est respectus causae intrinsecae ad causatum intrinsece, et e converso, respectus totius ad materiam et formam, et respectus causae intrinsecae ad materiam et formam, quae sunt causae intrinsecae ; sive respectus materiae et formae ad totum, dicitur respectus partium componentium ad totum compositum, et e converso dicitur respectus compositi ad partes componentes. Sequitur : et respectus compositi et formoe proesentis ad oppositum proecedens, id est, quod compositum producitur de non esse ad esse, et sic dicitur respectus esse compositi ad non esse compositi ; et similiter respectus formae praesentis ad oppositum, est respectus ipsius formae partis ad non esse praecedens, licet isti duo respectus ultimi dicantur magis respectus rationis, quia terminantur ad non ens, ut dixi supra. Sequitur : et non solum ista absoluta, scilicet compositum, et forma, proecesserunt sua opposita, scilicet non esse compositi, et non esse formae; sed etiam illos respectus materioe ad formam, et e converso, et formoe ad compositum,et e converso proecesserunt opposita sua. Patet de respectu materiae ad formam, qui est informali ad formam informantem, quia prius non informabatur, puta forma ignis, et nunc informatur, et sic materia habet respectum informati ad non esse informatum praecedens; et similiter patet de forma, quia respectum formae informantis ad materiam informatam, praecedit alius respectus, qui est ad oppositum, videlicet ipsius formae informantis ad non informare quod est oppositum praecedens ; et similiter respectum formae ad compositum, qui est partis componentis ad compositum, praecedit alius respectus, videlicet esse ipsius formae ad non esse immediate praecedens; et similiter respectum compositi ad partes componentes praecedit alius respectus, scilicet respectus esse compositi ad non esse ipsius compositi immediate praecedens. Sequitur : et ideo potest esse respectus omnium istorum respectuum ad opposita sua, id est, quod omnes respectus supradictos praecedunt respectus ad opposita, ut exposui prius.
(f) Nec hoc tantum, sed etiam omnes isti respectus sunt ab agente, patet, quia respectus materiae informatae est ab agente inducente formam in materiam, et respectus formae informantis, est ab agente, ex hoc quod inducit talem formam in materiam ; et similiter respectus materiae et formae ad totum compositum est ab agente, quia nunquam materia posset causare intrinsece, nisi prius agens incipiat causare ut supra patuit a Doctore in primo dist. 2. part. 1. q. 1. et dist. 8. quoestA. Prius enim materia movetur, quam ipsa causet intrinsece, id est, quod prius recipit formam partis ab agente, quam dicatur causa intrinseca compositi, et sic patet quomodo talis r espectusest ab agente, tam materiae quam formae respectu compositi ; et similiter respectus compositi ad partes componentes, est ab agente, quia compositum habet esse per agens, ex hoc quod inducit formam in materiam, et sic forma et materia dicuntur causare intrinsece ; et similiter omnes respectus ad opposita sunt ab agente, patet, quia respectus materiae informatae ad non esse praecedens, et respectus formae informantis ad non esse praecedens, est ab agente, qui nunc inducit formam in materia, quae prius non erat inducta, et sic de aliis. Sequitur : et ideo potest esse respectus istorum respectuum ad agens, nam respectus materiae informatae includit respectum ad agens inducens formam. Et non debet hic intelligi, quod isti respectus sint formaliter ad agens tanquam ad terminum, quia tunc idem respectus posset habere duos terminos, quod est falsum ; sed dicuntur respectus ad agens ex hoc quod omnes isti respectus includunt respectum ad agens, ita quod respectus formae informantis includit respectum ipsius formae inductae ad agens inducens, et sic de aliis,
(b) Sequitur: Ita quod de istis multis respectibus, accipiendo illos, qui sunt ad propositum, materia habet respectum ad formam, sicut perfectibile, et illud quod perficitur ad perfectionem, et ista cooeva sunt existentioe compositi, id est, quamdiu compositum existit, tamdiu materia perficitur a forma, et e contra, forma perficit materiam, et in illo instanti in quo forma non perficit materiam, desinit esse compositum. Sequitur : Iste etiam respectus, scilicet perfecti ad perfectionem, est ab agente effective inducente formam, id est, quod iste respectus consequitur formam, pro quanto ipsa forma inducitur ab agente in materiam. Sequitur : Ita quod in respectu isto, qui est materioe ad formam ut receptivi ad perfectionem, est respectus passivi ad agens, nam materiam pati formaliter est recipere formam, et pati ab agente, est ipsam recipere ab agente. Sequitur : Iste etiam respectus succedit suo opposito, quia materia non prius suit formata, ut supra exposui. Sequitur: Istos tres respectus videtur dicere mutatio passiva, qua aliquid mutatur, scilicet respectum materioe ad formam, ut receptivi ad perfectionem, et respectum passivi sive producti ad agens, et respectum posterioris ad oppositum praecedens. Et addit quod primus respectus, scilicet receptivi ad formam receptam, et tertius respectus, scilicet esse posterioris ad non esse prius immediate praecedens, videntur universaliter concurrere ad mutationem absolute, non comparando eam ad agens ; patet, quia mutari, ex quinto Physicorum, est aliquid aliter se habere nunc quam prius, et sic materia mutatur proprie, quia nunc recipit aliquam formam quam prius non habebat. Et si addatur, quod mutari est aliquid aliter se habere nunc quam prius ab aliquo mutante, tunc est tertius respectus, qui in ordine est secundus, qui scilicet est respectus passivi ad agens.
(h) Sequitur: Ad propositum ergo potest dici. Hic Doctor applicat quae supra dixit, et ostendit quomodo mutatio proprie non est eadem formae nec materiae, quia tunc semper maneret, dum manet compositum ; nam si esset eadem formae, tunc sequeretur quod manente forma, semper talis mutatio maneret, quod est falsum, patet, quia forma manet in materia in esse quieto. Et similiter si esset eadem materiae, quamdiu maneret materia, ipsa maneret , quod est falsum, quia materia non tantum praecedit mutationem, sed remanet sub forma in esse quieto, et ut sic, manens non dicitur mutari, et quamdiu compositum manet, tamdiu materia et forma non dicuntur mutari, quia ut sic, manet sub esse quieto. Sequitur : Sed est ordo materioe ad formam ut novus, id est, immediatus ad talem
ordinem, id est, quod talis respectus materiae ad formam, qui dicitur novus, secundum quem materia dicitur mutari, ex hoc dicitur mutari, quia est immediatus ad talem ordinem, quia iste respectus mutationis habet respectum ad non esse immediate praecedens; et sic talis mutatio erit tantum in primo instanti in quo materia nunc est sub una forma, sub qua prius non fuit. Sequitur : Et neuter istorum ordinum est dependentia essentialis ad aliquid, ad quod dependeat habens illum ordinem, et ideo neuter est idem absoluto. Vult dicere, quod respectus materiae, ut receptivae ad formam receptam, et e contra, et similiter respectus receptivi ad non esse praecedens, et similiter respectus formae informantis ad non esse praecedens, non sunt idem, neque materiae, neque formae. Patet de respectu receptivi ad formam, quia non repugnat receptivo posse esse sine tali forma ut termino. Similiter respectus formae perficientis non est idem tali formae, quia non repugnat formae posse esse sine tali receptivo; et ideo nec materia sic essentialiter dependet a forma, quin per divinam potentiam possit esse sine omni forma, ut infra patebit in isto secundo, dist. 12. q. 2. nec forma sic dependet a materia, quin possit esse sine omni materia, ut infra patebit loco ubi supra. Et similiter patet de respectu ad non esse immediate praecedens, qui non est idem realiter nec formae, nec materiae ; patet, quia ille respectus, qui est ad esse informati ad non esse informatum immediate praecedens, in est materiae tantum pro primo instanti in quo recipit formam ; modo materia potest manere pro tempore sub forma, in quo non erit talis respectus. Hoc idem dico de respectu formae ad non esse immediate praecedens, quia ille respectus tantum habet esse pro primo instanti in quo forma est in materia, et tamen post illud instans adhuc forma manet in materia et sic patet littera Doctoris.
(i) Sequitur: Sic ergo conceditur major hujus rationis, videlicet quod mutatio differt a termino, et quomodo differat, parum supra expositum est. Sequitur : Et ad minorem dico. Hic Doctor intendit ostendere quomodo creatio non est mutatio, quia quando aliqua productio est mutatio proprie sumpta, semper includit aliquid, quod vere mutetur, sicut dicimus quod generatio in creaturis est mutatio, quia quando compositum generatur, aliqua pars compositi vere mutatur, quia materia transit de non esse talis formae ad ipsam formam quam recipit. Sed si totum compositum simul produceretur, ita quod nihil illius compositi praecederet, sed quod totum simul produceretur tam categorematice quam syncategorematice, nulla esset ibi mutatio, quia nulla esset ibi pars, quae transiret de privatione formae ad formam, sed in eodem instanti in quo haberet esse esset sub forma. Dicit ergo Doctor quod creatio proprie sumpta non est mutatio, quia est productio totius creati in esse non praesupposita aliqua parte ejus, ita quod licet creatum habeat duas partes, quarum altera naturaliter possit praecedere alteram, et eam recipere, tamen ut totum creatur primus terminus creationis non est aliqua pars, sed totale esse, et sic patet quod creatio non est mutatio proprie sumpta.
(j) Sequitur: Si autem mutatio dicatur nova actuatio. Doctor dicit tres conclusiones breves. Prima, quod mutatio praesupponit aliquod potentiale prius habere esse in se, quod transeat de privatione ad actum, et talis mutatio nullo modo est creatio. Secunda, quod sit aliquod potentiale, quod nullo modo praecedat actum,
sed eodem instanti quo habet esse, est sub actu, ut si nunc crearetur homo quantum ad corpus et animam, ibi posset esse mutatio, accipiendo mutationem pro actuatione, quia tunc tale corpus in eodem instanti quo habet esse, actuatur sive perficitur ab anima, et hoc modo creatio potest dici mutatio.Tertia,quod quando creatur aliquod simplex non habens partem, et partem cujusmodi est Angelus, tunc creatio ipsius non est mutatio nec primo, nec secundo modo, et hoc est quod dicit.
(k) Et videtur, quod in definitione mutationis illud, etc. secundum Philosophum, quinto Physic. text. com. 8. qui textus incipit : Si igitur quod non est, dicitur multipliciter, vide textum, et hoc est magis clarum in textu septimo, qui sic incipit: Quoniam autem omnis mutatio in A quodam, etc.
Dicit ergo Doctor quod accipiendo mutationem proprie, cujus terminus a quo est privatio, quod nulla creatio est mutatio. Et addit Doctor quod licet creatio passio sit idem realiter creaturae, prout dicit respectum ad Deum creantem, ut vero dicit respectum ad non esse immediate praecedens, non est idem realiter cum fundamento, si talis respectus tantum sit in primo instanti, et sic finis hujus quaestionis.